Capitulum 16
Numérotation du verset
16,1
marg.|
{b} Dicit ergo :
Et audivi vocem magnam]
scilicet inspirationem divinam, vel admonitionem.
marg.|
{c}
De templo]
Vel
[de Celo dicentem septem Angelis : Ite
in quo docemur ne officium predicationis sibi aliquis usurpet, nec predicet nisi missus. Quia. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ? Is. 18.a. Ite Angeli veloces.
marg.|
{d}
Et effundite septem phialas ire Dei in terram]
idest, in terrenos, id est in peccatores eis denuntiando penas sibi debitas. Glossa tamen dicit, In malis damnationem exercete. Et hoc verum est comparatione, et quia dicent, quod predicaverunt eis, et noluerunt recipere.
Numérotation du verset
16,2
marg.|
{e}
Et abiit primus]
Secunda pars capituli in qua agitur de inflictione penarum : et dividitur in septem partes secundum numerum septem Angelorum infligentium plagas. Dicit ergo :
[Et primus Angelus abiit]
id est precipienti obedivit.
marg.|
{f}
Et effudit phialam suam in terram]
id est primus Ordo Predicatorum iracundiam Dei terrenis imminentem nuntiavit.
marg.|
Vel
[terra]
accipitur hic Iudea, cui primi Predicatores predicaverunt, scilicet Apostoli : quos quia illi repulerunt penas sibi futuras predixerunt propter culpas suas.
marg.|
Et sicut prima comminatio litteralis in Iudeos ; sic prima spiritualis est in terrenos : quia adherere terrenis non est necessitatis, etsi fovere carnem potest esse necessitatis.
marg.|
{g}
Et factum est vulnus sevum, ac pessimum in homines, qui habent characterem Bestie]
Vulnus fuit sevum in Iudeis, quando per Romanos fuerunt destructi, et per universum mundum dispersi ; sed pessimum, quia a Deo reprobati.
marg.|
{h}
Habent characterem Bestie]
quia conformantur Anti-Christo, fidei Christi resistendo.
marg.|
Vel de terrenis sic exponitur :
[Vulnus]
est divisio continui, et qui amant terrena adherent eis, unde fit eis vulnus, quando separantur ab amatis. Et dicitur
[sevum]
non tamen sevissimum ; quia omnes vie Domini misericordia, et veritas ; et omnes quos punit cum misericordia punit. Propter misericordiam ergo non dicitur sevissimum, sed propter iustitiam sevum. Sevum ergo dicitur vulnus, quoad inferentem, sed pessimum, quoad recipientes, {7.
410vb} et vulneratos ; quia ipsi volunt habere res temporales, quas diligunt, ad tria, scilicet ad necessitatem, ad consolationem, ad superfluitatem.
marg.|
Vulnus ergo erit malum, quando auferetur eis necessitas : sed peius, quando consolatio ; pessimum, quando superfluitas. Et hoc significatum est. Gn. 33.c. Ubi dicitur, quod in tertia die fuit gravissimus dolor vulnerum.
marg.|
Et qui adoraverunt imaginem eius]
illi, inquam, vulnerabuntur, primo in presenti, deinde in inferno. Iob. 16.c. Concidit me vulnere super vulnus.
Numérotation du verset
16,3
marg.|
{i}
Et secundus effudit phialam]
Secunda pars de secundo Angelo, et secunda plaga. Secundus Angelus est secundus Ordo Predicatorum.
marg.|
Mare vero Gentilitas, sub qua fuit secunda persecutio Ecclesie, tempore scilicet Martyrum. Effusio phiale est predicatio divine ultionis future in persecutores. Dicit ergo :
[Secundus Angelus]
id est secundus Ordo Predicatorum : hi fuerunt Apostoli, repulsi a Iudeis, et Gentilitatem ingressi.
marg.|
{k}
Effudit phialam suam in mare]
id est in amaros persecutores Apostolorum, et Martyrum, Dei ultionem cito venturam nuntiavit. Mare dicuntur Gentiles. Sup. 8.c. Secundus Angelus tuba cecinit, et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare.
marg.|
{l}
Et factus est sanguis tamquam mortui]
niger scilicet. Et hoc dicit, quia etiam in presenti inceperunt puniri, ut sic essent quasi mortui, et tandem mortui vere morte eterna. Unde Actuum 12.d. De Herode legitur, quod percussus ab Angelo Domini vermibus expiravit. Et de Antiocho 2Mcc. 9.b. Et Gn. 40.d. Pistor exiens de carcere ductus est ad patibulum. Vel
[Quasi mortui]
Hoc dicit, quia sicut a morte non est regressus ad vitam, sic illa ultio irrevocabilis est. Iob. 15.d. Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
marg.|
{m}
Et omnis anima vivens]
mundo, vel opinione persecutorum, vel apparens vivere, quia aperte non persequitur, etsi forte tacite consentit.
marg.|
{n}
Mortua est in mari]
scilicet existens. Vel
[In mari]
id est propter mare id est propter persecutionem, cui consentit. Rm. 1.d. Qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Sup. 8.c. Et mortua est tertia pars creature eorum, que habebant animas in mari, etc.
Numérotation du verset
16,4
marg.|
{o}
Et tertius
Angelus
.
Tertia pars capituli, et tertia plaga. Per hunc designatur tertius Ordo Predicatorum penam annuntiantium hereticorum, qui tertiam persecutionem Ecclesie fecerunt. Et hec pars dividitur in duas ; quia primo ostenditur effusio phiale ; secundo congratulatio bonorum, ibi
[Et audivi Angelum]
Sed queritur : quare in prima, et secunda plaga non ponitur congratulatio ? Solutio Ad innuendum, quod ille non tantum nocent, quantum ista, que fit sub hereticis. Dicit ergo :
[Et tertius Angelus]
id est tertius Ordo Predicatorum.
marg.|
{p}
Effudit phialam super flumina]
penam scilicet et ultionem divinam futuram esse super Pseudo-Apostolos Anti-Christi, et in hereticos depravantes Scripturas annuntiavit.
marg.|
{q}
Et super fontes aquarum]
id est super Principes hereticorum, a quibus exit prava doctrina. 2Pt. 2.d. Hi sunt fontes sine aqua, nebule turbinibus exagitate, quibus caligo tenebrarum reservatur. Sup. 8.c. Stella magna ardens tamquam facula cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum.
marg.|
{r}
Et factus est sanguis]
per quem intelligitur pena eorum detestabilis : sanguis enim maxime in re candida abominabiles maculas facit.
marg.|
Plaga ergo eorum erit detestabilis, et abominabilis ; quia eorum predicatio fuit talis. Hoc significatum est. Ex. 7.d. Ubi Moyses vertit aquas in sanguinem, quia boni, eorum predicationem malam et maculatam esse ostendent. Ipsi etiam mali suo fine malo ostendent, quod mala fuit sua predicatio.
Numérotation du verset
16,3
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter : Phiala, id est indignatio, cadit super flumina, id est super Clericos mala intentione studentes in sacra Scriptura : quibus dicitur Mi. 3.d. Qui edificatis Sion in sanguinibus, {7.
411ra} et Ierusalem in iniquitate, quia propter hoc addiscunt multi, ut carnem suam promovere possint, et propter hoc accidit Ecclesie quod sequitur in fine eiusdem cap. Sion, id est Ecclesia, ut ager arabitur id est propter temporalia sicut ager colitur propter fructus, et Ierusalem in acervum lapidum erit, ubi sunt lapides incompacti, et ex hoc oriuntur dissensiones in Ecclesia.
Numérotation du verset
16,5
marg.|
{a}
Et audivi]
Secunda pars, ubi ostenditur congratulatio bonorum de destructione malorum hereticorum, et primo maiorum. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Et audivi]
id est per ipsos predicatores intellexi.
marg.|
{b}
Angelum aquarum]
id est chorum doctorum qui exponunt, et nuntiant secreta Scripturarum.
marg.|
{c}
Dicentem]
collaudando divinam iustitiam.
marg.|
{d}
Iustus es]
equitatem tenendo.
marg.|
{e}
Domine]
omnibus presidendo.
marg.|
{f}
Qui es]
immutabiliter.
marg.|
{g}
Et qui eras]
semper.
marg.|
{h}
Sanctus]
ab omni culpa liber, et alienus.
marg.|
{i}
Qui hec iudicasti]
que nos annuntiavimus vera esse firmiter statuisti, et malos sicut prediximus condemnasti. Sed quare non dicit, qui venturus es ? Solutio Venturum non ponit, qui in proximo esse intellexit, et per hoc patet, quod hic loquitur de pena futura malis in tempore Anti-Christi, que cito erit.
marg.|
{k}
Quia sanguinem sanctorum]
Martyrum, scilicet et Apostolorum.
marg.|
{l}
Effuderunt]
non reputantes. Ps. 78. Effuderunt sanguinem ipsorum, sicut aquam.
marg.|
{m}
Et sanguinem dedisti eis bibere]
id est penam eternam pro effusione sanguinis. Dt. 32.f. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. Lam. 4.d. Filia Edom ad te quoque perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis. Et hoc merito.
marg.|
{n}
Digni enim sunt]
id est iustum est, ut qui sanguinem effuderunt, sanguine puniantur. Sap. 12.c. Per que peccat quis per hec et torquetur.
marg.|
Sicut legitur in historiis Romanorum, quod Carthaginenses in dolo multum aurum promittentes Crasso obsidentes civitatem, receperunt eum in civitatem cum paucis, ut aurum solverent ei, et aurum liquidum infundentes in os eius, dixerunt ei : Crasse, aurum sitisti, aurum bibe.
marg.|
{o}
Et audivi]
Post congratulationem malorum, sequitur confirmatio minorum, scilicet discipulorum.
[Et audivi alterum Angelum dicentem]
id est minores sanctos maiorum sanctorum et magistrorum sententiam confirmantes.
marg.|
{p}
Etiam]
id est verum est quod dicitur.
marg.|
{q}
Domine]
per excellentiam.
marg.|
{r}
Deus]
per naturam.
marg.|
{s}
Omnipotens]
per potentiam.
marg.|
{t}
Vera sunt iudicia tua]
Hoc dicit, quia reddunt quod promittunt.
marg.|
{u}
Et iusta]
quia secundum merita retribuunt. Ps. 118. Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum.
marg.|
{x}
Et quartus Angelus]
Quarta pars capituli, et quarta plaga. Iste quartus Angelus, est quartus ordo predicatorum.
marg.|
{y}
Effudit phialam suam in solem]
id est annuntians penam ab Anti-Christo illatam hominibus. Unde effundere phialam, hoc non est aliud, quam voluntatem, et potentiam nocendi quam habebit Anti-Christus prenuntiare, et propter hoc etiam damnabitur ipse. Unde ly
[in]
notat hic causam efficientem, cum dicit.
[In solem]
in precedentibus autem plagis notat causam materialem. Vel potest simpliciter dici, quod hic predicitur pena, et damnatio Anti-Christi, quam ex hoc merebitur, quod ipse affliget homines, et eis nocebit, Hec pars similiter dividitur in tres, quia primo ostenditur in quem phiala effunditur. Secundo, quid sit effundere phialam, ibi
[Et datum est]
etc. Tertio, effectus effusionis, ibi
[Et estuaverunt]
Dicit ergo :
[Et quartus Angelus]
etc. id est in Anti-Christum, qui se solem estimabit, et dicet se mundum illuminantem. Ipse enim usurpabit sibi veri solis nomen.
marg.|
{z}
Et datum est illi]
id est permissione Dei concessum est Anti-Christo.
marg.|
{7.
411rb}
marg.|
{a}
Affligere homines estu, et igni]
id est igne id est minori, et maiori tribulatione. Et notatur hoc secundum quod dicitur hic, quid sit effundere phialam.
marg.|
{b}
Et estuaverunt]
Hic ponitur effectus effusionis, qui est triplex. Primus est labor in tribulatione. Unde dicit.
marg.|
{b}
Estuaverunt homines]
scilicet fideles.
marg.|
{c}
Estu magno]
laborantes et afflicti graviter in tribulationis ardore, propter quod in impatientiam sunt versi, et defecerunt in tribulatione multi. Io. 4.c. Percussit sol super caput Ione, et estuabat ; et petiit anime sue ut moreretur. Secundus effectus est blasphemia. Unde dicit.
marg.|
{d}
Et blasphemaverunt nomen]
etc. ut cui vult, eas amoveat, et cui vult admoveat, ipse enim est, qui habet claves mortis, et inferni, ad Rm. 9.d. Cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Tertius effectus est finalis impenitentia.
marg.|
Unde dicit {e}
Neque egerunt penitentiam, ut darent illi gloriam]
quia etsi aliqui penitentes interius dolebunt, exterius tamen confiteri non audebunt, unde eis non sufficiet. Rm. 10.b. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum Christum, et in corde tuo credideris quod Deus excitavit illum a mortuis, salvus eris.
marg.|
Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Nahum. 3.d. Parvuli tui, o Ecclesia id est infirmi, qui cadent in illa persecutione, sicut locuste locustarum, que confident in sepibus in die frigoris id est tenent fidem in tempore pacis, et prosperitatis.
marg.|
Sed quid sequitur ? Sol ortus est Anti-Christus a quo tribulatio excitata est, et avolaverunt a fide, scilicet recedentes quam infirmiter tenuerunt. Sap. 4.a. Et si in ramis in tempore pacis, scilicet germinaverunt infirmiter posita, a vento commovebuntur.
marg.|
Sed e converso boni, et estum sustinebunt, et ignem. Gn. 31.f. Die noctuque estu urebar, et gelu. Secundum Glossam, alia littera habet.
[Estuaverunt homines affligere estu]
Et exponit sic, quod afflicti fideles suos tortores estu iracundie afficient, quia erunt insuperabiles, et propter hoc etiam blasphemabunt, et impenitentes morientur ipsi tortores.
Numérotation du verset
16,10
marg.|
{f}
Et quintus Angelus effudit]
etc. Quinta pars capituli, et quinta plaga, et sicut precedens phiala effusa est in rebelles Anti-Christo, sic ista effunditur in consentientes, de gentibus, scilic. Hec autem effusio erit eorum excecatio. Hec pars habet duas. Primo, ostenditur effusio phiale. Secundo, effectus effusionis, ibi :
[Et factum est]
Dicit ergo :
[Et quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestie]
id est super gentes consentientes Anti-Christo, in quibus sicut in sede conquiescet. Horum excecationem ordo quintus predicatorum nuntiabit.
marg.|
{g}
Et factum est]
Hic notantur effectus effusionis : Qui sunt quinque. Primus est excecatio, unde dicit.
[Et factum est regnum eius]
quod sedes.
marg.|
{h}
Tenebrosum]
amplius, scilicet, quam plus fuerat excecatum. Is. 6.c. Exceca cor populi huius, et aures eius aggrava. Hoc dicitur, quia tunc non poterunt audire veritatem fidei. Secundus effectus est detractio veritatis, unde dicit.
marg.|
{i}
Et commanducaverunt linguas suas]
veritati detrahendo, et mutuis sermonis malis se invicem reficiendo : sunt enim de illis quibus dicitur Prv. 23.c. Qui conferunt carnes ad vescendum, vacantes potibus, et dantes symbola, et propter hoc consumentur. Tertius effectus est invidia, unde dicit.
marg.|
{k}
Pre dolore]
id est invidia quam erga sanctos habent pro eorum constantia dolentes. Quartus effectus est blasphemia, unde dicit.
Numérotation du verset
16,11
marg.|
{l}
Et blasphemaverunt Deum celi]
dicentes Christum fuisse magnum.
marg.|
{m}
Pre doloribus suis]
excecati, scilicet, et vulneribus ex manducatione linguarum sibi factis : Ex hoc enim vehementissime dolebunt, quod non poterunt omnes copulare Anti-christo, et attrahere, sicut gemunt iusti quando vident aliquos discedere a regno Christi. Ps. 37. Et gemitus meus a te non est absconditus.
marg.|
{7.
411va} Unde dicit Apostolus ad Gal. 4.c. Filioli mei quos iterum parturio. Iob. 3.d. Antequam comedam, id est aliquem peccatorem in corpus Ecclesie traiiciam, suspiro, et quasi inundantis aque sic rugitus meus. Quintus effectus est quod in finali impenitentia decedunt : Et hoc est gravius, quia grave est peccare, gravius non penitere, sed gravissimum eternam pro peccatis subire. Unde dicit.
marg.|
{a}
Et non egerunt penitentiam]
ex operibus suis malis, nec fecerunt gaudium Angelorum cuneis, quia gaudium est Angelis Dei, super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indigent penitentia. Luce decimo quinto b.
Numérotation du verset
16,12
marg.|
{b}
Et sextus Angelus effudit]
Sexta pars capituli, et sexta plaga super falsos Christianos adherente Anti-Christo inferenda. Et dicuntur octo in hac parte. Primo, ponitur effusio phiale, et in quid. Secundo, effectus ponitur, ibi :
[Et siccavit]
Tertio finis ibi :
[Ut prepararetur]
Quarto, preparatio ad consequendum finem, ibi :
[Et vidi de ore]
Quinto, punitio eorum, ibi :
[Ad diem magnum, et cetera]
Sexto, confirmatio pene, ibi :
[Ecce venio]
Septimo, admonitio bonorum, ibi :
[Beatus qui vigilat]
Octavo, consensus malorum in Anti-Christum, ibi :
[Et congregabit]
Dicit ergo :
[Et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten]
id est in eos qui divitiis affluentes, propter quas a fide Christi et Baptismo apostataverunt, et Anti-Christo adheserunt, penam venturam denuntiavit ordo predicatorum. Et hoc dicit, quia apostate Christiani veritati resistentes prohibebunt fieri Baptismum. Et hec est effusio phiale sexte.
marg.|
Baptismus autem bene per Euphraten significatur, qui interpretatur frugifer, et per Baptismum omnis anima ad potandum frugem bonorum operum disponitur, et non sine illo.
marg.|
Hoc est unum de quatuor capitibus fluvii paradisi : Gn. 2.b. Fluvius est gratia, quatuor capita, quatuor inundationes per gratiam facte secundum quatuor status.
marg.|
Primus fuit sacrificiorum, secundus, circumcisionis sub Abraham, tertius, legi sub Moyse, quartus, baptismi tempore gratie. Euphrates dicitur magnus, quia per totum mundum Baptismus est diffusus. Hec prohibitio significata fuit. 1Mcc. 1.f. Ubi legitur quod Antiochus prohibuit circumcisionem fieri.
marg.|
{c}
Et siccavit aquam eius]
Ecce effectus, id est baptismum fieri impedivit. Is. 37.e. Bibi aquam, et siccavi vestigio pedis.
marg.|
{d}
Ut prepararetur]
Demonibus.
marg.|
{e}
Via regibus]
id est Christianis, qui in baptismo fuerant ut reges uncti.
marg.|
{f}
Ab ortu solis]
recedentibus, scilicet a Baptismo, in quo sol, id est gratie illuminatio datur. Hi significati sunt per illos qui ab Oriente venerunt in terram Sennaar, quod interpretatur fetor dentium, et ibi in campo edificantes turrim confusi sunt, quia labium eorum mutatum est. Per hos fit via demonibus, sicut dicit Iob. 20.d. Vadent et venient super eos horribiles. Iob. 19.d. Simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me, obsederunt in gyro tabernaculum meum.
marg.|
Vel sub eodem sensu,
[Via prepararetur regibus]
id est Demonibus. Iob. 41.d. Ipse est rex super omnes filios superbie.
marg.|
{f}
Ab ortu solis]
recedentibus, id est Christianis apostatis, et Anti-Christo adherentibus, et baptismum impedientibus.
Numérotation du verset
16,13
marg.|
{g}
Et vidi]
Ecce preparatio ad consequendum finem. Et hec pars dividitur in tres. Primo enim ostenditur a quo mittuntur isti per quos fit preparatio ad consequendum finem, cum dicit.
[De ore draconis]
etc. Secundo, per quid, quia per efficaciam signorum ibi :
[Sunt enim spiritus Demoniorum]
Tertio, ad quid veniunt, ibi,
[Ad reges]
etc. Dicit ergo :
[Et vidi de ore draconis]
id est de inspiratione Diaboli.
marg.|
{h}
Et de ore bestie]
id est Anti-Christi.
marg.|
{i}
Et de ore pseudoprophetarum]
id est Apostolorum, qui ab Anti-Christo sunt missi in orbem terrarum.
marg.|
{k}
Exire tres spiritus immundos]
id est omnes malos qui dicuntur {7.
411vb} spiritus, pro subtilitate et astutia et malitia decipiendi. Sed immundi, pro sordidis operibus nequitie et iniquitatis. Exire dico, non quocumque modo, sed.
marg.|
{l}
In modum ranarum]
Exeuntium de luto, sic isti lutosi sunt per luxuriam, vel per operationem malam, sed loquaces per verbositatem, et fidei quietem auferunt per fetentis doctrine Anti-Christi disseminationem. Hi sunt enim inimicus homo qui in agro Domini superseminavit zizania. Matthei 13.d. Propter quod de quibusdam malis dicebat. Iob. 16.d. Verbosi amici mei. Tres autem dicuntur propter infelicem ternarium mundi quem sequuntur. 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite.
marg.|
Vel
[tres spiritus]
sunt omnes Demones, qui sacramentum Trinitatis oppugnant, vel tres virtutes dissipant, fidem, spem et caritatem.
Numérotation du verset
16, moraliter
marg.|
Moraliter. Per draconem significatur avaritia, quia est animal sitibundum.
marg.|
De ore eius tres spiritus immundi exeunt, scilicet sagacitas male acquirendi. Item cautela, male vel bene acquisita, male detinendi. Item improvidentia male distribuendi. He sunt tres diete quibus deambulatur Ninive. Ione 3.b. Et Ninive erat civitas magna itinere dierum trium. Per bestiam significatur superbia, que omnia vastat.
marg.|
Unde Augustinus Omnis quippe iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant, superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant.
marg.|
De ore bestie exeunt tres spiritus immundi. Irreverentia maiorum, contemptus inferiorum, dominium et subiectio equalium, He sunt tres lancee quibus transfoditur Absalon qui interpretatur pax patris. 2Rg. 18.d. Superbi enim sunt qui pacem auferunt et perturbant, quia. Prv. 13.b. Inter superbos semper sunt iurgia. Hec est lingua tertia que multos commovit. Sir. 28.b. Item per pseudoprophetas, caro, vel carnis petulantia significatur, cuius doctrina falsa est et mala. Rm. 8.a. Prudentia carnis mors est.
marg.|
De ore eius tres spiritus immundi exeunt, scilicet exquisiti sapores ciborum, pretiosa mollities vestimentorum, delectatio lumborum. Hec sunt illa tria de quibus dicit Salomon. Prv. 30.b. Tria sunt insaturabilia.
marg.|
Hec sunt tria canistra, que portabat pistor Pharaonis, unde aves rapiebant panes qui ibi erant. Gn. 40.c. Vel tres spiritus immundi sunt tria genera advocatorum, qui ut rane quietem et pacem perturbant hominum, viventes in luto deliciarum.
marg.|
Quidam qui falsas leges fingunt et allegant. Alii qui veras male exponendo depravant. Tertii qui per deceptiones frivolas et inutiles causas ampliant et dilatant. Et hi exeunt de ore draconis quando fovent causas iniustas scienter, causa cupiditatis. Item de ore bestie, quando causa superbie et vanitatis, ne scilicet videantur ab adversariis vinci vel frangi. Item de ore pseudo, quando fovent causas causas laudis, ut scilicet per hoc possint magni estimari et ab hominibus honorari et laudari. Et omnium istorum efficacia a quo sit ostendit dicens.
marg.|
{m}
Sunt enim spiritus demoniorum]
id est a demonibus docti.
marg.|
{n}
Facientes signa]
id est mirabilia per que habebunt efficaciam eorum verba et doctrina.
marg.|
{o}
Et procedent]
Demones.
marg.|
{p}
Ad reges totius terre]
id est mundi, id est ad eos, qui vel se, vel alios in terrenarum rerum cupiditate secundum sapientiam mundi regunt. Et ad quid ?
marg.|
{q}
Congregate illos in prelium]
contra sanctos. Et quia contra sanctos modo congregantur, propterea congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Is. 24.d. et Hier. 12.a. Congrega eos sicut gregem ad victimam. Unde et sequitur hic.
marg.|
{r}
Ad diem magnum]
etc. quia licet contra sanctos prelientur, tamen ex hoc eis male accidet, quia
[Ad diem magnum Dei omnipotentis]
ducentur id est ad diem Iudicii. Iob.
marg.|
{c} . 2.d. In diem perditionis servatur malus ; et ad diem furoris ducetur. Iohel 3.d. Populi in valle concisionis, quia iuxta est dies Domini in valle concisionis. Iudicium autem dicitur dies, quia ibi manifestabuntur omnia secreta cordium. 1Cor. 4.a. {7.
412ra} Item magnus dicitur, quia magna fient ibi : Magnificus in sanctitate, terribilis, atque laudabilis, et faciens mirabilia. Magnus bonis pro magnitudine gaudiorum, et magnus malis pro magnitudine suppliciorum. Hec dies dicitur esse :
[Dei]
quem nihil latere poterit. Hbr.
marg.|
{c} . 4.d. Omnia nuda, et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
[Omnipotenti]
quem nullus poterit effugere. Ex. 15.a. Omnipotens nomen eius. Iob. 10.b. Et non est qui de manu mea possit eruere. Ps. 138. Quo ibo a spiritu tuo, etc. Et in hoc verbo notatur punitio eorum qui contra Ecclesiam congregabuntur.
marg.|
{a}
Ecce venio]
Hic ostenditur confirmatio pene eorum, quasi dicat, vere dico quod ad diem Iudicii ducentur : cito enim veniet dies illa, quia Christus hoc testatur, dicens :
[Ecce venio sicut fur]
id est ex improviso. Infra 22.b. Ecce venio cito. 1Th. 5.a. Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.
marg.|
{b}
Beatus qui vigilat]
Hic ponitur admonitio bonorum et eorumdem instructio. Continuatio, quia sic mali punientur ; ideo beatus qui vigilat in custodia sui, ne in laqueos cadat Diaboli, Mt.
marg.|
{c} . 25.a. Vigilate, quia nescitis diem neque horam.
marg.|
{c}
Et custodit vestimenta sua]
id est innocentiam baptismi.
marg.|
{d}
Ne nudus ambulet]
a virtutibus, et operibus bonis.
marg.|
{e}
Et videant turpitudinem eius]
omnes, scilicet, illi qui erunt in iudicio, tam boni quam mali. Na. 3.b. Revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
marg.|
Et dicit :
[Custodit]
non dissipat, sicut filius prodigus vivendo luxuriose dissipavit totam substantiam suam : Lc. 15.c.
[Vestimenta]
virtutum a macula peccati : Ecclesiast. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Cum dicit.
[Nudus]
tangit malum in seipso. Supra 3.d. Quia tu miser, et miserabilis, et pauper, et cecus, et nudus : Cum dicit :
[Videant]
tangit malum in comparatione aliorum.
marg.|
De his duobus. Osee 2.a. Auferat fornicationes suas a facie sua, ecce malum in comparatione ad alios, quia quod in facie est, manifestum est. Sequitur : Et adulteria sua de medio uberum suorum, id est de corde occulto, ecce malum in se, ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam nudam.
marg.|
Et in eodem post pauca. Nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius.
marg.|
{f}
Et congregabit]
Hic octavo exprimitur consensus malorum in Anti-Christum. Et revertitur hic ad illud quod supr. dixerat quod reges terre congregabunt tres spiritus immundi contra sanctos, et non solum contra sanctos erunt unanimes, immo et Anti-Christo concordes.
marg.|
Unde dicit :
[Et congregabit illos]
Diabolus, scilicet, qui est omnium malorum princeps, et caput. Vel
[congregabunt]
tres spiritus immundi. Vel etiam
[congregabit]
et loquitur de tribus spiritibus singulariter propter uniformem intentionem in malo. Vel
[congregabit illos]
Deus, qui iuste, et peccatis eorum exigentibus eos a se separari, et Anti-Christo coniungi iudicabit. Et ubi congregabit ?
marg.|
{g}
In locum qui vocabitur Hebraice Hermagedon]
id est in Antichristum. Hermagedon interpretatur mons furum, vel mons globosus, quia Anti-Christus est mons per superbiam, et elationem, fur per fraudulentiam, globosus per versutiam. In hunc locum adducentur omnes mali, consentiendo, scilicet ei et favendo. Quod fuit significatum. Gn. 1.a. Ubi dicitur : Congregentur aque omnes que sub celo sunt in locum unum, id est omnes mali per peccata fluidi in Anti-Christum, consentientes ei, tamquam in alveum limo totius iniquitatis plenum.
marg.|
{h}
Et septimus Angelus]
Septima pars capituli, et septima plaga, que super Demones futura predicitur, dividitur autem in octo partes. Primo, ostenditur super quem effunditur phiala, quia in aerem. Secundo, denuntiatur finis mundi, ibi :
[Et exivit]
Tertio signa finis, ibi :
[Et facta sunt fulgura]
Quarto, diversitas malorum, ibi :
[Et facta est civitas]
Quinto, agitur de pena eorum, {7.
412rb} ibi :
[Et civitates gentium]
etc. Sexto, ostenditur, quod a penis malorum liberabuntur boni, ibi :
[Et omnis insula]
Septimo, descensus malorum in infernum, ibi :
[Et grando magna]
Octavo, et ultimo, murmur eorum de penis quas sustinebunt, ibi :
[Et blasphemaverunt]
etc. Dicit ergo : Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, id est in Demones, quorum penam prenuntiant et predicant predicatores. Et demones comparantur aeri, quia locus eorum est aer, ut dicit Glossa Vel quia ipsi nobiles sunt, et instabiles, propter malam ipsorum voluntatem. In hos igitur effunditur phiala, quia ipsi imminente iudicio maxime timebunt, propter periculum quod sibi imminebit, quia ibi a Sanctis iudicabuntur, quos ipsi modo infestant : Sap. 5.b. Scindens sanctorum congregatio, per vim itineris, id est per virtutem bone operationis, aerem, id est Demones. Scindentur enim et cruciabuntur magis Demones, quia homines fragiles bene operando eos devincent. Iste ergo septimus Angelus sunt predicatores ultimi post mortem Anti-Christi secure predicantes, in quorum tempore certissime scient Demones instare diem Iudicii.
marg.|
{i}
Exivit]
Secunda pars, in qua agitur de denuntiatione finis mundi. Unde dicit :
[Et exivit]
veniens in publicum.
marg.|
{k}
Vox magna de templo]
id est de Ecclesia, id est de predicatoribus eius.
marg.|
{l}
A throno]
id est de maioribus, ut certius credatur testimonium finiendi mundi.
marg.|
{m}
Dicens, factum est]
Hoc dicit, quia cito futurum est, quasi dicat, ita prope est et certum ac si sit factum. Ez. 7.a. Finis venit, venit finis. Bis idem dicit, verbis tamen variatis. Et primo preponit finem, secundo, postponit ad innuendum quod quidam cogitant prius de fine quam veniat, sicut boni. Aliis prius venit finis quam de eo cogitent, sicut mali. Gn.
marg.|
{c} . 6.b. Finis universe carnis venit coram me.
marg.|
{n}
Et facta sunt fulgura]
Tertia pars in qua ponit signa adventus iudicii dicens.
[Facta sunt]
id est fient, ad litteram forte.
marg.|
{o}
Fulgura et voces]
admonitiones, scilicet ut revocentur peccatores.
marg.|
{p}
Et tonitrua]
id est comminationes, ut damnandis futura tormenta nuntientur.
marg.|
{q}
Et terremotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terremotus sic magnus]
Et terremotus dicit ad litteram forte, vel quia alii ad meliora movebuntur, et alii ad peiora. Bis autem dicit terremotus, ut eius quantitas ostendatur, excedet enim omnes qui ante eum fuerunt. Unde Mt. 24.a. Et erunt terremotus per loca et pestilentia et fames, et tamen initia dolorum hec erunt, sicut in eodem capitulo legitur. Ex hoc probabile est quod in illa consummatione malorum erit terremotus universalis : Erit enim a causa voluntaria non naturali : Secundum naturam enim impossibile est quod motus terre sit universalis. Est autem naturalis a fumo grosso incluso in terra, qui cum exire cogitur, non habens respiraculum facit terremotum, sicut patet in castanea. Vel secundum Glossam.
marg.|
{n}
Facta sunt fulgura]
id est miracula.
marg.|
{o}
Et voces]
id est blandimenta.
marg.|
{p}
Et tonitrua]
id est violentie.
marg.|
{q}
Et terremotus]
id est malorum impetus qui movebuntur contra sanctos. Verum est invidia : Et quia prevalere non potuerunt, amplius dolebunt, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{s}
Qualis numquam fuit]
etc. Etiam hoc legitur per recapitulationem de opere Anti-Christi. Vel potest legi de tempore novissimo post mortem Anti-Christi, in quo sancti facient miracula, et multi movebuntur ad penitentiam. Vel potest dici quod hic
[terremotus]
erit terror demonum, qui per terram designantur. Tunc enim maxime timebunt, quando videbunt iudicium imminere, et propter hoc dicitur.
marg.|
{s}
Qualis numquam fuit]
etc. Et sumptum est hoc de Daniele capitulo decimo secundo a. Veniet tempus quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse ceperunt usque ad illud tempus. Sequitur.
marg.|
{t}
Et facta est civitas magna]
id est {7.
412va} congregatio malorum, que magna dicitur propter multitudinem damnandorum, secundum illud Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Hec inquam
[Fracta est]
id est divisa est.
marg.|
{a}
In tres partes]
id est in tria genera vitiorum, superbie, concupiscentie, et luxurie, de quibus 1Io. 2.c. Vel
[In tres partes]
dicitur, propter tria genera malorum : Iudeorum, scilicet, Paganorum, et falsorum Christianorum. Vel
[in tres partes]
propter tres modos peccandi, scilicet, per fragilitatem, per ignorantiam, et per certam malitiam. Vel
[tres partes]
sunt relicti in mola, in lecto, in agro. Mt. 24.d. Duo erunt, etc. Vel mali dicuntur partes tres, quia peccant in se, et in Deum, et in proximum. Vel quia peccant locutione, cogitatione, et opere. Vel propter contemptum Trinitatis. Za. 13.d. Et erunt in omni terra, dicit Dominus partes due in eam dispergentur, et deficient, et tertia pars relinquetur in ea, et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos. Hoc dicit, quia mali qui in presenti fracti sunt per culpam, in futuro frangentur per penam. Ps. 17. Confringam illos, nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos. Et hoc est quod sequitur hic.
marg.|
{b}
Et civitates gentium ceciderunt]
id est congregatio malorum. Ideo enim nunc dicit pluraliter quod prius singulariter, quia mali multi sunt, et hoc in diversitate peccandi, sed unum sunt in aversione a gratia Dei. Ps. 138. Et civitates eorum destruxisti. Et alibi.
marg.|
Accipient in vanitate civitates suas. Unde Is. 14.g. Ulula porta, clama civitas.
marg.|
Per portam intelliguntur maiores in peccatis, per civitatem minores. Et prius dicitur ulula, quia qui plus peccaverunt, plus punientur. Et sequitur. Prostrata est Philisthea omnis, id est ceciderunt amatores mundi. Unde et tangitur hic quintum quod dicitur in hac parte, pena, scilicet, malorum.
marg.|
{c}
Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum]
ut ab eo puniatur : quasi enim obliviscuntur peccatores cum non punit. Ps. 136. Memor esto Domine filiorum Edom. Et in Ps. 108. In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini.
marg.|
He autem passiones dicuntur de Deo, non quod sint in eo, sed ut possimus capere : sic enim fit Verbum caro : propter hoc dicit : Is. 21.c. Babylon : id est congregatio malorum dilecta mea prius, scilicet, per orationem, posita est mihi in miraculum, id est in administrationem penarum. Ad quid autem in memoriam venerit, subiungit dicens.
marg.|
{d}
Dare]
ut daret.
marg.|
{e}
Ei calicem vini indignationis ire eius]
id est penam ad mensuram culpe effusam, ex ira Domini, et indignatione, Is. 51.e. Bibisti de manu Domini calicem ire eius, usque ad fundum calicis soporis bibisti, et epotastis, usque ad feces, id est usque ad penam eternam. Et Nahum 1.b. Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis.
marg.|
Et notandum quod in hoc libro loquens de pena malorum semper dicit Calicem vini, et numquam aque, ad significandum quod plaga eorum erit irrevocabilis, et desperata, sicut signum est quod infirmitas sit desperabilis, quando vinum propinatur infirmo laboranti in acuta. Sequitur.
marg.|
{f}
Et omnis insula fugit]
Sexta pars, ubi ostenditur quod boni liberabuntur a penis malorum. Insula ergo dicuntur sancti, qui fluctibus persecutionum licet agitati, non tamen moventur a stabilitate fidei. Is. 42.a. Legem eius insule expectabunt. E contrario mali dicuntur insule, propter instabilitatem peccandi. Is. 20.b. Et dicit habitator insule huius in die illa, heccine erat spes nostra ?
marg.|
{g}
Fugit]
malum, scilicet, culpe, ne incurrat malum pene, Is. 52.d. Exite de medio eius, mundamini qui fertis vasa Domini, quoniam non in tumultu exibitis : nec in fuga properabitis.
marg.|
{h}
Et montes]
id est maiores sanctis virtutibus eminentes, qui montes dicuntur in Ps. 75. Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis.
marg.|
{i}
Non sunt inventi]
in culpa. Ps. 193. Super montes {7.
412vb} stabunt aque, id est tribulationes que mundant ; et lavant maculam culpe.
marg.|
Vel ad litteram.
[Montes]
non invenientur in die Iudicii, quia Is. 40.b. Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons, et collis humiliabitur.
marg.|
{k}
Et grando magna]
Septima pars ubi ostendit descensum malorum ad Infernum dicens.
[Grando magna sicut talentum descendit de celo in homines]
id est humana sapientes, et diligentes. Pena eterna dicitur grando, quia mittentur a Deo sicut grando descendit de celo, et sicut talentum, quia pena commensurabitur peccato saltem in genere.
marg.|
Unde infra capitulo 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum, et luctum.
marg.|
{l}
Et blasphemaverunt]
Octava pars, ubi ostenditur murmur damnatorum contra Deum dicens.
[Et blasphemaverunt homines Deum]
dicentes eum esse iniustum.
marg.|
{m}
Propter plagam grandinis]
quia tantam penam infligit eis. De cuius quantitate sequitur.
marg.|
{n}
Quoniam magna facta est vehementer]
crucians eos intolerabiliter. Super hoc verbo
[blasphemaverunt]
dicit Glossa In Inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habeat quod plagas eis inferat.
marg.|
Ad idem Ezechielis 32.f.a Descenderunt ad Infernum cum armis suis, id est animis contra Deum rebellantibus. Contra Lam. cap. 4.d. Completa est iniquitas tua filia Sion. Glossa Cum iniquitas facto iudicio cessaverit, et requies affuerit, nulla amplius mutatio erit.
a Ez. 32.
marg.|
Ex hoc videtur quod non peccabunt in Inferno : ergo non erit ibi invidia vel rancor contra Deum.
marg.|
Solutio. Erit quidem ibi odium, invidia, rancor, et blasphemia etc. et tamen non peccabunt habentes ea, quia erunt ibi per modum affligendi vel blasphemandi, et non per modum merendi, vel demerendi.
marg.|
Et hoc est quod dicit Glossa Gal. cap. 6.a. Non efficiamur inanis glorie cupidi. Zelus iste modum non habet, permanens sine fine, cum alia scelera finiantur. Sic etiam exponitur illud Ps. 53. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_16)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_16)
Notes :