Capitulum 17

Numérotation du verset  17,1 
marg.| marg.| 17 Et venit unus de septem Angelis] Hec est tertia pars huius visionis, ubi agitur de causa damnationis malorum, que est tam inanis gloria, quam elatio, quam sanctorum impia persecutio :
marg.| Et hec contenta in hoc capitulo dividitur in quatuor partes.
marg.| In prima promittit Angelus Ioanni quod ostendet ei damnationem mulieris, ibi : [Et venit unus] etc. In secunda solvit promissum, ibi :   [Et abstulit me in spiritu] etc. In tertia ostendit se miratum esse pro damnatione mulieris sibi ostensa, ibi :   [Et miratus sum cum vidissem illam] etc. In quarta exponitur ei tota visio precedens, ibi :   [Et dixit mihi Angelus] etc. Mulierem autem per quam significatur malorum congregatio describit ab efficacia seducendi, cum vocat eam meretricem, ibi,   [Veni, ostendam tibi damnationem meretricis] Secundo, ab actu vel effectu seducendi, cum dicit :   [Que sedet super aquas] Tertio, ostendit conditionem deceptorum, ibi,   [Cum qua fornicati sunt] etc. Et hec tria dicuntur in prima parte. Dicit ergo :
marg.| {o} Et venit unus de septem Angelis, qui habebant septem phialas] id est universitas predicatorum, quorum est denuntiare plagas malorum, in hoc concordavit, ut causam damnationis nuntiaret mihi.
marg.| Vel [Unus] dicitur Christus : cuius inspiratione hec cognovi.
marg.| {p} Et locutus est mecum dicens. Veni, ostendam tibi damnationem] id est causam damnationis.
marg.| {q} Meretricis magne] id est mundi vel congregationis malorum, seu etiam anime peccatricis. Ier. cap. 2.g. Quam vilis facta {7. 413ra} es nimis iterans vias tuas. Dicitur autem,   [Magne] propter efficaciam decipiendi. De hac damnatione. Ezechiel. 16.c. Post omnem malitiam tuam ve ve tibi, ait Dominus Deus. Ve dicit primo, propter penas quas habebis ex malorum consortio. Secundo, ex propria malitia. Et quare hoc, subiungit Ezechiel dicens : Edificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. Ad omne caput vie edificasti signum prostitutionis tue, id est in omni creatura quesisti delectationem luxurie tue. Meretrix autem dicitur anima peccatrix, que relicto vero sponso, adulteratur per peccatum cum Diabolo. Quod admirans Dominus ait. Is. 1.e. Quomodo facta es meretrix civitas fidelis ? Proprie autem dicitur meretrix, quando Diabolum prevenit Christianus, dando se mercedem Diabolo. Unde Ez. 16.d. Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes amatoribus tuis, et dona donabas eis ut intrarent ad te. Sed queritur hic, Numquid Ioannes, qui tantus erat, causam damnationis ignorabat ?
marg.| Solutio. Potest dici quod non, et quod dicitur hic, ostendi ei, non pro se dicitur, sed pro Ecclesia cui ab eo annuntiatur, vel dicitur ei ostendi ad intelligentiam ampliorem.
marg.| {a} Sequitur : Que sedet super aquas multas] id est super multos populos regnat.
marg.| Et in hoc exprimitur effectus potestatis, sive efficacie mulieris, Aque autem dicuntur hic populi, quia sicut aque cursim defluunt, sic populi per mortem transeunt. 2Rg. 14.c. Omnes morimur, et quasi aque dilabimur in terram, que non reverentur.
marg.| Unde Bernardus . O nequam nequam, ubi est illa sententia : Nequaquam moriemini : Gn. 3.a. Et omnes morimur. Et quod aque sint populi, dicit Ps. 17. Assumpsit me de aquis multis. Super has aquas iam sedet Anti-Christus, qui malorum est caput 1. Thessalon. 2.b. Mysterium iam operatur iniquitatis.
marg.| {b} Cum qua fornicati sunt] etc. Ecce tertium, scilicet conditio deceptorum.
marg.| Primo maiorum, cum dicit. [Cum qua] meretrice scilicet, id est cuius exemplo fornicati sunt, Deum deserendo, demonia adorando, indebita exercendo, pro mundanis animam dando. Eccles. 10.b. Nihil iniquius quam amare pecuniam, hic enim et animam suam venalem habet : proiecit enim in terram intima sua.
marg.| {c} Reges terre] Ad litteram, maiores qui quanto sunt potestate fortiores, tanto sunt malitia deteriores. Ps. 2. Astiterunt reges terre, etc. Vel   [reges terre] dicuntur omnes illi qui prudenter se regere in terrena civitate scient. Unde de Tyro per quam significatur hec mulier, dicitur. Is. 23.d. Fornicabitur cum universis regnis terre.
marg.| {d} Et inebriati sunt qui inhabitant terram] id est qui terrena magis quam celestia amant, ut in verbo habitandi mora notetur, non transitus, ad differentiam sanctorum qui transeunt terram. Is. 23.c. Transi terram tuam quasi flumen filia maris. Et Lc. 2.c. Transeamus usque Bethleem.
marg.| {e} De vino prostitutionis eius] id est de delectatione mundi, Et bene   [inebriati] dicuntur. Sicut enim ebrii nihil timent, ita qui terrenis immoderate adherent excecantur, ut nec penas timeant, nec Deum diligant, nec homines revereantur. Lc. cap. 18.a. Iudex quidam erat in quadam civitate qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur.
marg.| Unde Is. 28.b. Nescierunt pre ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate ; nescierunt videntem, et ignoraverunt iudicium. Vel [prostitutionis] id est manifeste fornicationis, ut dicit Glossa in quo tangitur malum exemplum maiorum, per quos minores decipiuntur.
marg.| {f} Et abstulit me in spiritu] etc. Secunda pars capituli causam damnationis malorum ostendens. Et hoc multipliciter. Primo, ex comparatione ad suum caput Anti-Christum, scilicet cum dicit.   [Et vidi mulierem] Secundo, ex comparatione, ad res temporales, cum dicit.   [Et mulier erat] etc. Tertio, per comparationem ad ipsam mulierem, cum dicit,   [Et in fronte eius] etc. Quarto, per comparationem ad sanctos, cum dicit.   [Et vidi mulierem ebriam] {7. 413rb} Dicit ergo :   [Et abstulit me in spiritu] scilicet sancto, et abstraxit.
marg.| {g} In desertum] id est cognitionem pene malorum, vel ad videnda corda malorum a Deo deserta, meum spiritum predicatione illuminavit. In verbo autem oblationis violentia denotatur, unde dicit abstulit, quia quando homo de bono cogitat, et ascendit in cogitatione boni, non dicitur de loco auferri : Sed quando de bono transit ad cogitandum de malo, quasi movetur de loco. Quando de premiis bonorum transfertur ad cogitandum de premiis malorum, est quasi quedam imitatio.
marg.| {h} Et vidi mulierem sedentem] id est malorum universitatem quiescentem.
marg.| {i} Super bestiam] id est super Diabolum, sua impetuositate omnes ad mortem trahentem. Bestiam dico.
marg.| {k} Coccineam] propter crudelitatem. Nahum cap. 2.a. Viri exercitus in coccineis. Anti-Christus etiam dicitur bestia, propter malitiam, sed coccinea, propter sanguinis Sanctorum effusionem nimiam. Unde Ezechielis cap. 7.f. Fac conclusionem, quia terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
marg.| {l} Plenam nominibus blasphemie] hoc est, quia in omni eius opere invenietur blasphemia, vel in toto suo tempore erit blasphemus. Vel corde, ore, opere, et propter hoc dicit,   [plena] Item   [Nominibus] dicit, quia famosa erit eius blasphemia. Mala enim que faciet, dicet non displicere Deo, vel quia totum erit in nomine, id est falsum, et nihil reale quod dicet contra Sanctos.
marg.| {m} Habentem capita septem] scilicet septem capitalia vitia.
marg.| {n} Et cornua decem] scilicet universa malorum regna decalogum impugnantia.
marg.| {o} Sequitur : Et mulier erat circumdata purpura] etc. Hic secundo ostenditur causa damnationis in comparatione ad res temporales.
marg.| Primo, secundum abusionem sensuum, cum dicit : [Et mulier erat circumdata purpura] id est mundi gloria decorata. Mulier autem dicuntur omnes mali, propter mollitiem, et deceptionem, Nahum ultimo capitulo : Ecce populus tuus sicut mulieres.
marg.| Item propter peccatorum multiplicationem, que maxime fit per luxuriam. Iob. cap. 40.b. Fortitudo eius in lumbis eius. Et quod peccatum luxurie magis sit multiplicativum mali, hoc significatum est per hoc quod Assyrii non destruxerunt Ierusalem, id est superbi, etsi eam tributariam fecerunt, nec Egyptii, id est avari, etsi ei multas molestias intulerunt : sed Nabuzardan, id est carnalis voluptas, et muros eius destruxit, et domos succendit. 4Rg. ultimo capitulo.
marg.| {p} Et coccino] propter ruborem sanguinis sanctorum effusi.
marg.| {q} Et inaurata auro] quia finget se habere sapientiam divinam, et caritatem fraternam.
marg.| {r} Et lapide pretioso] quia fidei constantiam se simulabit habere.
marg.| {s} Et margaritis] id est virtutibus corporis. Vel   [Circumdata purpura] dicitur, propter simulatam sanctitatem quam ostendet exterius cum sit interius lupus rapax. E contrario de Sanctis. Ps. 44. Omnis gloria eius filie regis ab intus, etc. 2Cor. cap. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre.
marg.| Vel [purpura] qua utuntur reges, circumdari dicitur, quia mali tunc reges se dicent ut alios decipiant. Per coccinum, simulata compassio proximorum, Per aurum, facundia secularis. Per lapidem pretiosum, et margaritas, sapientia mundialis, et affluentia temporalis designantur, que omnia se simulabunt habere. Unde Ier. cap. 2.d. Et nunc quid tibi vis in via Egypti, ut bibas aquam turbidam, id est quare ita delectationes sequeris que sunt aqua turbida ?
marg.| {t} Sequitur : Habens poculum aureum] id est scientiam scripturarum claram quidem in se, et propter hoc auream.
marg.| {u} In manu sua] id est in operatione perversa : eam enim exponit secundum sua opera. Ecclesiast. 32.d. Secundum voluntatem suam sic inveniet comparationem. Et propter hoc sequitur.
marg.| {x} Plenum abominatione] id est errore prave expositionis.
marg.| {7. 413va}
marg.| {a} Et immunditia fornicationis eius] Docebunt enim immunditiam carnis. Sic et de eorum capite dicitur Daniel 11.f. Et erit in concupiscentia feminarum. Et tangitur causa damnationis malorum ex comparatione ad abusionem intellectus.
marg.| {b} Sequitur : Et in fronte eius] Hoc est tertium in quo describitur causa damnationis eius in comparatione ad seipsam. Causa autem in seipsa est eius aperta malitia. Unde dicit.   [Et in fronte eius nomen scriptum mysterium] Per hoc quod dicit :   [In fronte] tangit manifestationem malitie malorum, unde et boni possunt eam cognoscere.
marg.| Per hoc quod dicit : [Scriptum] notatur obstinatio eorum. Unde Ier. 17.a. Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Sed quia nunc, et in presenti malis sua peccata non apparebunt, ut ab eis resipiscant, secundum illud. Is. 6.c. Exceca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur et sanem eum. Propter hoc dicit.
marg.| {c} Mysterium] quoad malos : scilicet, quibus sua pena claudetur merito peccatorum. Unde supra 10.b. Signa que locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere, propter hoc sequitur.
marg.| {d} Babylon magna mater fornicationum et abominationum terre] supple erit, que sustinebit predicta, quia talia perpetravit.   [Babylon] dicitur malorum congregatio, vel mundus propter confusionem.
marg.| {e} Magna] propter multitudinem.
marg.| {f} Mater fornicationum] propter diversitatem peccatorum.
marg.| {g} Et abominationum terre] propter fetorem peccatorum exquisitorum. De primo dicitur Is. 19.b. Confundentur qui operabantur linum. De secundo Eccles. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. De tertio Ez. 16.c. Multiplicasti omnem fornicationem tuam ad irritandum me. De quarto. Ps. 80. Ibunt in adinventionibus suis. Et Is. 3.b. Adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius.
marg.| {h} Et vidi mulierem ebriam] Hic quarto tangitur causa condemnationis malorum in comparatione ad Sanctos, ex quorum sanguine mulier inebriata describitur.
marg.| Unde dicitur : [Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum] plenam videlicet, etsi non satiatam. Velut enim ebria exultavit, quando sanctos occidendo se vicisse estimavit.
marg.| {i} Et de sanguine martyrum Iesu] Per Sanctos intelliguntur illi qui ante adventum Christi fuerunt occisi. 4Rg. 21.c. Sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleretur Ierusalem usque ad os. Per martyres qui interpretantur testes significantur Sancti, qui post adventum Christi propter eius fidem, et testimonium fuerunt occisi.
marg.| Unde et dicitur ibi : [Iesu] Hebreor. 11.g. Lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt de utrisque Mt. 23.d. Mitto ad vos sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, etc. Bene autem dicitur :   [Ebria] Sicut enim ebrius etsi non habeat necesse bibere, tamen appetitum non amittit, sic mali etsi multis bonis noceant, sitis tamen nocendi non extinguitur, sed crescit potius appetitus.
marg.| {k} Et miratus sum] etc. Tertia pars huius capituli, ubi visa damnatione mulieris miratur Ioannes. Sed queritur quare miratur : Nonne causam damnationis sciebat ?
marg.| Respondeo, etsi sciret vehementes penas damnatorum esse, non tamen tantas quante sunt : nec enim possunt exprimi, sicut nec gaudia bonorum.
marg.| Unde Is. cap. 64.a. Oculus non vidit, Deus, absque te que preparasti expectantibus te. Vel dicendum quod hic loquitur Ioannes in persona illorum qui admirantur quod hic Deus permittit malos florere et bonos deprimi. In quorum persona loquitur Habac. 1.a. Quare respicis contemptores, et taces conculcante impio iustiorem se ? Et Ier. 12.a. Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prevaricantur, et inique agunt. Dicit ergo : [Et miratus sum cum viderem illam] mulierem, scilicet.
marg.| {7. 413vb}
marg.| {l} Admiratione magna] Sic mirantur infirmi qui malorum futuram ruinam non videntes, presentium bonorum fallacem gloriam contemplantur. Ps. 72. Mei autem pene, etc. quia zelavi, etc.
marg.| {m} Et dixit mihi] etc. Quarta pars capituli ubi exponitur Ioanni visio. Et dicuntur septem in hac parte.
marg.| Primo enim redarguitur Ioannes, quia de pena miratur.
marg.| Secundo, promittitur ei expositio visionis, ibi : [Ego dicam tibi]
marg.| Tertio, solvitur promissio, cum exponitur ei quid sit bestia, ibi : [Bestia quam vidisti]
marg.| Quarto, ostendit cautelam : esse habendam circa bestiam, ibi : [Et hic est sensus] Quinto exponitur Ioanni que sunt septem capita bestie :   [Septem capita] etc.
marg.| Sexto, exponitur ei que sint decem cornua, ibi : [Et decem cornua]
marg.| Septimo ostenditur Ioanni que sunt aque super quas sedet mulier, et de pena damnationis eius, ibi : [Aque quas vidisti] etc. Dicit ergo :
marg.| {m} Et dixit mihi Angelus, quare miraris] quasi dicat, si attentius investigares, sine admiratione cognosceres quod iusto Dei iudicio in futuro punientur impii qui hic permittuntur prosperari.
marg.| Sed quid est quod dicit : Nonne pena malorum admiranda est, cum tanta sit ? Solutio.
marg.| Pena non est admiranda, quia iusta est, et quasi ex debito reddita, sed culpa admiranda est, cum sit voluntaria. Unde Is. cap. 14.c. Quomodo cecidisti de celo Lucifer ? Non admiratur penam, sed causam vel culpam.
marg.| Et Gn. cap. 3.b. Adam ubi es ? Lam. 4.a. Filii Sion incliti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testacea.
marg.| {n} Sequitur : Ego dicam] Hic exponit visionem, quasi dicat, noli mirari, sed intellige, quia   [ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestie que portat eam] id est quid utraque significet tibi ostendam. Bestie dico.
marg.| {o} Que portat eam] id est mulIer.
marg.| {p} Que habet capita septem, et cornua decem] Hec mulier est malorum collectio, propter fallaciam, et deceptionem. Prv. cap. 5.a. Ne intenderis fallacie mulieris. Fallax quidem dicitur hec mulier, quia primo se fallit abutendo creaturis, postea alios malo exemplo.
marg.| {q} Bestia] est Diabolus, que de peccato portat eos in peccatum, Nahum cap. 2.a. Ignee habene currus eius a die preparationis. Habene sunt delectationes peccati, que dicuntur ignee, quia hominem accendunt ad peccandum. Dies preparationis est suggestio Diaboli. De hoc dicitur Amos cap. 2.d. Ascensor equi non salvabit animam suam.
marg.| {q} Sequitur : Bestia quam vidisti] Hic exponit sacramentum bestie, id est mysterium. Et dicuntur hic quasi duo. Describit enim bestiam a conditione status preteriti, et futuri. Deinde a consecutione status futuri, ibi :   [Et mirabuntur] Dicit ergo :   [Bestiam quam vidisti] id est Diabolus.
marg.| {r} Fuit] in potestate scilicet, magna ante adventum Christi.
marg.| {s} Et non est] quia eius potestas diminuta est tempore gratie.
marg.| {t} Et ascensura est de abysso] id est de profundo, et obscuro malo in apertam sevitiam exitura in tempore Anti-Christi. Unde infr.
marg.| {c} . 22.c. Cum consummati fuerint mille anni, solvetur Sathanas de carcere suo.
marg.| {u} Et in interitum ibit] id est in damnationem eternam in die iudicii.   [Bestia] autem dicitur Diabolus fuisse ante tempora Christi, quia fere omnes bestialiter vivere faciebat. Unde dicit in Ps. 103. In ipsa pertransibunt omnes bestie silve. Per tria verba que dicuntur :   [Fuit, et non est, et ascensura est] notatur conditio ex parte temporis. Non esse autem dicitur in tempore Christi, quia eius potestas ligata est in passione eius. Unde Ez. cap. 28.c. In terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. Et Iob. cap. 40.d. Numquid illudes ei quasi avi ? Sicut enim caro vel esca avi subtrahitur ne nimis se ingurgitet, sic per Christum genus humanum sublatum est Diabolo, et sic per Filium Deus Pater illusit ei quasi avi. Anti-Christus etiam dicitur bestia, que non esse, sed fuisse dicitur, propter brevitatem, scilicet, potentie.
marg.| Unde dicit Osee capitulo decimotertio d. De manu mortis liberabo eos, id est de Anti-Christo, qui dicitur manus {7. 414ra} propter tenacitatem persecutionis. Unde Ez. 30.f. Brachium Pharaonis regis Egypti confregi id est confringam. [Et ascensura est] antichristus.
marg.| De abysso] id est de malorum cordibus per quos habebit potestatem. Eccles. 1.a. Profectum abyssi quis dimensus est ? Ier. 16.d. Secundum aliam litteram : Abyssus est cor hominis. Et illud Gn. 1.c. Tenebre erant super faciem abyssi. Sic etiam potest exponi de diabolo, ut dicatur fuisse propter conditionem nature. Unde Ez. 28.c. Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, perfectus decore in deliciis Paradisi Dei fuisti.   [Et non est] Bene ponitur :   [Non est] Iob. 18.c. Habitant in tabernaculo eius socii eius, qui non est. Et Ez. 28.e. Nihil factus es et non eris in perpetuum, sed ascensurus in fine seculorum habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet, sicut supra dictum est 12.b. Sed tandem damnabitur proiectus in Infernum. Sup. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos ante conspectum Dei nostri.
marg.| {a} Sequitur : Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt nomina scripta in libro vite] sed potius in terra, secundum illud. Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. Et Ps. 48. Vocaverunt nomina sua in terris suis. A constitutione mundi ; hoc dicit, quia quorundam nomina scripta sunt in pagina presentis iustificationis, non sunt in pagina predestinationis : multi enim habent gratiam, qui in peccato morientur.
marg.| Hi inquam, scilicet mali : [Mirabuntur videntes bestiam que erat] prius habens potestatem magnam.   [Et non est] quia in Infernum proiecta est.
marg.| Et hoc est verum de diabolo et Antichristo, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris suis. 2Th. 2. Et hoc est quod dicitur. Ez. 28.e. Omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te.
marg.| {b} Et hic est sensus] Hic quarto ostendit quod cautela habenda sit contra bestiam, dicens :   [Hic est] id est in conspectu pene illius.
marg.| {c} Et est sensus] habendus, scilicet vel necessarius in actu illi.
marg.| {d} Qui habet sapientiam] in habitu, quasi dicat ad considerationem damnationis bestie cavendum est sapienter nobis ne incidamus in similem damnationem. 2Pt. 2.a. Si enim Deus Angelus peccantibus non pepercit, etc. Et illud.
marg.| Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
marg.| {e} Septem capita] Hic quinto revelatur Ioanni mysterium septem capitum, que sunt universitas malorum, secundum septem status Ecclesie id est ipsam impugnantes per suggestionem Demonis.
marg.| Qui septem status sunt. Primus ab Adam usque ad Noe. Secundus a Noe usque ad Abraham. Tertius ab Abraham usque ad Moysen. Quartus a Moyse usque ad transmigrationem Babylonis. Quintus a transmigratione Babylonis usque ad Christum Sextus a Christo usque ad Antichristum. Septimus sub Antichristo.
marg.| Dicit ergo : [Septem capita, septem montes sunt super quos mulier sedet] Quid autem appellavit montes, aperit dicens.
marg.| {f} Et] id est montes predicti, scilicet
marg.| {g} Reges septem sunt] scilicet universi mali, in septem statibus Ecclesie sub malis regibus viventes. Universitas autem malorum dicuntur reges, quia per eos populi in malitiam convertuntur frequenter, sicut patet de regibus Israel, a 13. cap. 3Rg. Fere usque ad finem.
marg.| Unde Osee 7.b. Ipse succensus est quasi ignis flamme, omnes calefacti sunt quasi Clibanus.
marg.| Dicuntur ergo [capita] propter temporalem sui eminentiam. Item   [reges] propter malorum collegium quod in malo gubernant.   [Montes] propter superbiam. Super omnes hos sedet mulier, quia per carnalem mundi prudentiam omnes mali sustentantur. Ps. 45. Transferuntur montes in cor maris.
marg.| {h} Quinque ceciderunt] id est quinque status transierunt.
marg.| {i} Unus est] scilicet status gratie sub Christo.
marg.| {7. 414rb}
marg.| {k} Et alius nondum venit] scilicet status futurus in fine seculi sub Antichristo. Vel quinque sensus qui per peccatum damnantur in hominibus in primitiva etate, intelliguntur per quinque montes, et propter hoc dicitur mulier sedere super illos. Sextus est error rationis in adulta etate. Septimus est error, et malitia sub antichristo. Et hoc est quod dicitur. Io. 4.e. Quinque enim viros habuisti id est quinque sensus in primitiva etate tua pro peccato exposuisti, et nunc quem habes non est vir tuus scilicet error rationis, qui modo in adulta etate ducit sensus.   [Et alius nondum est] scilicet antichristus, cuius voluntate in errore regentur mali.
marg.| {l} Et cum venerit] antichristus, sc.
marg.| {m} Oportet illum breve tempus manere] tribus annis, scilicet dimidio regnare. Breve dicit. Unde dicit Dominus, Mt. 24.b. Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro. Et sumptum est de Dn. 12.d. Ubi sic dicitur : Et cum ablatum fuerit iuge sacrificium, hoc erit in tempore antichristi, in quo non reputabitur doctrina Christi. Et sequitur ibid. Et posita fuerit abominatio in desolationem id est antichristus, dies mille ducenti nonaginta.
marg.| {n} Et bestia que erat] in potestate magna ante adventum Christi, scilicet Diabolus, per quem crudeliter impugnatur electorum populus.
marg.| {o} Et non est] tante potestatis, scilicet tempore gratie.
marg.| {p} Et ipsa est octava] quia omnes transcendit in nequitia, et pena.
marg.| {q} Et de septem est] quia similiter peccat, et similiter punietur. Unde Mt. 25.d. De malis dicitur, ut simul cum Diabolo descendant, cum dicitur : Ite maledicti in ignem eternum, etc. Hoc etiam exponitur de Antichristo, qui   [de septem est] propter penam, et culpam similem in genere, quia ipse malus non sicut alii mali, sed   [octava est] propter excellentiam malitie et pene. Maior enim erit peccator, unde et amplius punietur. Iob. 21.d. Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
marg.| {r} Et in interitum vadet] uterque, scilicet Antichristus, et Diabolus, quia uterque in eternum peribit. Iob. 18.c. Evellatur de tabernaculo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus.
marg.| {s} Et decem cornua] etc. Hic sexto exponit Angelus que sunt decem cornua. Et in hac parte sic procedit. Primo, exponit decem cornua. Post expositionem cornuum per que significantur decem reges, qui erunt in tempore Antichristi ostendit secundo, quod parum regnabunt, et hoc dicit ad consolationem fidelium, ibi :   [Una hora] Deinde tertio manifestat malitiam eorum, ibi :   [Post bestiam] Quarto, ostendit, quod agnus vincet illos, ibi :   [Hi cum agno pugnabunt] Quinto, quod vincere poterit, ibi :   [Quoniam Dominus dominorum est] Ultimo, quod non solum agnus, imo et sancti ministri agni eius auctoritate vincent illos, ibi :   [Et qui cum illo] etc. Dicit ergo   [Et decem cornua que vidisti, decem reges sunt] quia regnum Romanorum tempore Antichristi dividetur in decem regna, secundum quod prophetavit. Dn. 7.
marg.| { s } Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus. Reges dico.
marg.| {t} Qui regnum nondum acceperunt] quia nondum venerunt, sed adhuc venturi sunt.
marg.| {u} Sed potestatem tamquam reges una hora accipient] id est accipient, cum venerint. Et dicit.   [Tamquam reges] quia non vere reges, sed tyranni erunt. Et dicit.   [Una hora] quia modico tempore durabunt, vel quia non successive, sed simul accipient hoc dominium. Et hoc dicit.
marg.| {x} Post bestiam] id est postquam Antichristus regnare inceperit, ipsi a Diabolo sicut Antichristus hanc accipient potestatem, et non ante. Vel   [post bestiam] euntes per imitationem, et concordiam. Unde hic describit Antichristum, et suos a concordia in malo. Unde et sequitur.
marg.| {y} Hi unum consilium habent] Christum negandi, et Antichristum credendi. Ps. 32. Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem consilia principum. Is. 8.b. Inite consilium, et dissipabitur, loquimini verbum, et non fiet.
marg.| {z} Et virtutem] quam in se habebunt, et potestatem quam in alios exercebunt.
marg.| {a} Bestie tradent] quia Diabolo totum {7. 414va} attribuent quidquid malitie perpetrabunt. Quia igitur sic erunt conformes antichristo, propter hoc erunt contrarii Christo : unde sequitur.
marg.| {a} Hi] scilicet mali.
marg.| {b} Cum agno pugnabunt] verbo et opere Christo tentantes auferre electos suos. Dn. 11.f. Contra excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret.
marg.| {c} Et agnus vincet illos] eorum audaciam refrenando, et potentiam, ne tantum possint nocere quantum vellent. Hec pugna incepta est a principio mundi in figura Cain et Abel. Apc. 14.b. Agnus qui occisus est ab origine mundi. Sed quare dicit quod agnus vincet eos, et non leo ? Solutio : Propter modum vincendi. Suis enim dabit patientiam, ut quasi agni coram tondente se non aperiat os suum, sicut de ipso legitur. Is. 53.c. Vel quia utetur eorum malitia ad utilitatem bonorum. Et quod possit eos vincere, ostendit dicens.
marg.| {d} Quoniam Dominus dominorum est et rex regum] Iob. 40.d. Numquid accipies eum servum sempiternum, quasi dicat non : sed ego. Nec solum Christus vincet illos, sed etiam electi eius per ipsum, unde dicit.
marg.| {e} Et qui] id est illi.
marg.| {f} Qui sunt cum illo] id est Christo per Christianismi professionem.
marg.| {g} Vocati] per predicationem.
marg.| {h} Et electi] per predestinationem.
marg.| {i} Et fideles] Per fidei integritatem. Que est in tribus : in credulitate cordis, in professione oris, et exercitio operis. De duobus primis. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. De tertio Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est.
marg.| {k} Et dixit mihi] Hec est septima pars huius partis, ubi Angelus ostendit Ioanni quid significent aque super quas mulier sedet.
marg.| Ubi tria dicuntur. Primum, quid significatur per aquas, ibi : [Aquas quas vidisti] Secundum, quia ostendit quare non debemus conformari mulieri, ibi :   [Et decem cornua] Tertium, quia ostendit que est mulier, ibi :   [Et mulier] etc. Dicit ergo :   [Et dicit mihi] Angelus, sc.
marg.| {l} Aquas quas vidisti ubi meretrix] id est Antichristus.
marg.| {m} Sedet] quiete.
marg.| {n} Populi sunt] quoad illos qui legem habuerunt.
marg.| {o} Et gentes] quoad alios qui sine lege sunt.
marg.| {p} Et lingue] quoad utrosque, quasi dicat ex omni gentium diversitate mali subiecti antichristo colligentur, sicut ex omni gentium diversitate colligentur filii Dei. Mt. 8.b. Ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac, et Iacob in regno celorum.
marg.| {p} Et decem cornua] Secunda pars ubi ostendit quare non debemus conformari mulieri, quia etiam eius amatores persequentur eam pro malitia eius, quando eis aperietur. Unde dicit :   [Et decem cornua] id est universi mali.
marg.| {q} Que vidisti in bestia] id est qui bestiam imitantur.
marg.| {r} Hi odient fornicariam] id est seipsos, videntes antichristum damnari. Sed quomodo se odient ? Solutio : Non affectu, sed effectu id est facient opera per que punientur ipsi ac si odirent se. Unde Ps. 10. Qui diligit iniquitatem odit animam suam. Hic autem effectus in tribus describitur. Primo, quia auferent mulieri omne utile : Unde dicit.
marg.| {s} Et desolatam facient illam] fraudulenter seducendo, ut postea gemat in inferno privata omni sibi necessario. Lam. 1.a. Quomodo sedet sola civitas plena populo. Et in eod. e. Posuit me desolatam, merore confectam tota die. Secundo, quia auferent ei bonum honestum : Unde dicit.
marg.| {t} Et nudam] vestimento gratie et sacramentorum gaudio scilicet temporali amisso. Ez. 23.e. Tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam. Tertio, quia auferent ei bonum delectabile, quia tormenta patiuntur pro delectationibus quas habuerunt prius. Unde dicit.
marg.| {u} Et carnes eius] id est carnalitates id est seipsos pro carnalibus voluptatibus quas secuti sunt.
marg.| {x} Manducabunt] per remorsum conscientie, qui est vermis qui numquam morietur. Is. ult. g. Vel   [carnes eius] {7. 414vb} nominative, id est carnis delectationes, quia carnes quas habuit   [manducabunt eam] scilicet occasionaliter. Unde Iac. 5.a. Et manducabit carnes vestras sicut ignis. Glossa Corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius seviens flamma puniet, et interius pungens dolor sue tenacie accusabit. Et sicut dicit alia Glossa In memoriam veniet malis quod potuissent penas quas sustinebunt evitasse, et per eleemosynas redemisse.
marg.| Et hoc erit eis maxima pena, quia remorsus conscientie.
marg.| {y} Et ipsam igni concremabunt] occasionaliter, id est facient propter que igne concremabitur. Secundum quod dicitur eis. Is. 50.d. Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis. Vel secundum Glossam, Demones   [manducabunt carnes eius] quia de cruciatu carnium eius exultabunt, non quod huiusmodi gaudium diabolo vertatur in cumulum consolationis, sed in argumentum maioris doloris.   [Et ipsam igne concremabunt] quia malis in eternum incendium ministrabunt. Is. 54.d. Ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas. Vel aliter.
marg.| Hi odient fornicariam] unus scilicet alium, affectu, scilicet, etsi non effectu. Unus enim eorum qui in Inferno erunt vellet si posset alium devorare. Unde affectu se invicem odient, etsi effectu non poterunt nocere, nisi ex hoc quod unus videbit alium, cui socius fuit in culpa, et ex hoc quodammodo cruciabit eum. Prv.
marg.| {c} . 13.b. Inter superbos semper sunt iurgia. Et quia iusto Dei iudicio hec malis evenient, propter hoc subiungit.
marg.| {z} Deus enim dedit] permittendo.
marg.| {a} In corda eorum] id est in voluntates.
marg.| {b} Ut faciant quod placitum est illi] id est bestie. Vel potius   [illi] id est Deo, Liberum enim arbitrium dedit hominibus quo liceat eis uti ad libitum. Et in hoc creatura rationalis excellentem habet dignitatem, quod Creatori non coactam, sed liberam exhibet servitutem. Placet ergo Deo hoc, quod sub ipso data ab ipso utimur arbitrii libertate, sed displicet quod in nobis orta illi repugnamus pravitate voluntatis. Hoc inquam placitum est Deo.
marg.| {c} Ut dent regnum suum bestie] id est ut se a diabolo regi permittant, et suam potestatem diabolo attribuant, vel antichristo. Simile dicit Apostolus ad Rm. 1.d. Tradidit illos Deus in reprobum sensum. Sed hoc est malum, ergo Deo placet malum. Solutio : Placet Deo, non propter se, sed propter consequens, scilicet utilitatem bonorum quam elicit ex illorum malitia. Unde et sequitur.
marg.| {d} Donec consummentur verba Dei] dicta a prophetis id est perficiantur, et compleantur que sunt de pena malorum et gaudiis bonorum, que in fine mundi complebuntur. Vel   [Verba] Dei vocat occultam ipsius ordinationem de adimpletione numeri electorum. Usque ad illud enim tempus mali permittuntur cum bonis regnare, et in bonos ad ipsorum utilitatem desevire.
marg.| {e} Et mulier] Hic tertio ostendit que sit hec mulier dicens.   [Et mulier quam vidisti est civitas magna que habet regnum super omnes reges terre] Ipsa malorum universitas.
marg.| {f} Mulier] dicitur propter mollitiem et fecunditatem in malo.
marg.| {g} Civitas] quia multos comprehendit.
marg.| {h} Magna] quia superbos, cum tamen sit terra et cinis.
marg.| {i} Que habet regnum] id est potestatem et dominium.
marg.| {k} Super reges terre] quia omnes serviunt ei, et eius rempublicam, id est malum augent quantum possunt. Item dicta est   [meretrix] quia diabolo corruptori se subiicit. Is.
marg.| {c} . 57.b. Iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterium. Item [Babylon] quia confusa est et confundit, et propter hoc in eterna confusione erit, quia in terra vixit confusione peccati. Ier. 10.c. Congrega de terra confusionem tuam que habitas in obsidione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_17)

Notes :