Capitulum 18

Numérotation du verset  18,1 
marg.| { 415ra } Et post hec vidi alium Angelum, et cetera] Sexto, visio huius libri in qua agitur de pena malorum in Inferno.
marg.| A principio itaque libri usque huc egit de his, que facta sunt, vel fiunt, vel futura sunt in Ecclesia a primitivo statu eius usque in finem mundi : In duabus vero visionibus, que adhuc sequuntur, aget de his, que fient circa membra Ecclesie, tam sana, quam putrida post diem Iudicii, quia scilicet membra putrida abscindentur, et proiicientur in lutum Inferni, sana vero in melius consolidabuntur, et decorabuntur gloria Paradisi. De membris ergo putridis agit in hac visione, in qua pena eorum quam habebunt in Inferno describit.
marg.| Continet autem hec visio tria capitula, scilicet decimo octavo, et decimonono, et vigesimo. Dividitur autem in tres partes.
marg.| In prima agit de casu Babylonis in Inferno usque ad illud. [Et vidi bestiam, et reges terre] etc. Infra 19.d. Ubi incipit secunda pars, in qua agit specialiter de speciali pena Antichristi. In tertia vero agit de pena Demonum in vicesimo capitulo. ibi :   [Et vidi Angelum descendentem] Item prima pars dividitur in tres, quia primo ponit casum Babylonis. Secundo, ostendit qualiter exultant Sancti de vindicta assumpta de malis, ibi :   [Exultate super eam celi] Tertio, ostendit in quarum gratiarum actionem prorumpunt sancti de separatione sua a malis, ibi :   [Post hec audivi quasi vocem] etc. in principio deciminoni capituli. Et sic patet quod hoc capitulum decimumoctavum habet duas partes.
marg.| Quarum prima incipit, ibi : [Et post hec vidi] Secunda, ibi :   [Exultate eam celi] etc. In prima sic procedit.
marg.| Primo, describit casum Babylonis id est congregationis malorum. Deinde docet cavendum esse ab illis, ibi : [Et audivi aliam vocem de celo] Tertio, describit fictum, et planctum malorum, ibi :   [Et flebunt, et plangent] Dicit ergo :
marg.| {a} Et post hec vidi alium Angelum] Christum, scilicet, qui distat ab aliis Angelis, sicut Dominus a servis. Is. 9.b. Magni consilii Angelus. Mal. cap. 3.a. Ecce mitto Angelum meum, et preparabit viam ante faciem tuam. Locutus autem de casu Babylonis, Christum cuius auctoritatem Babylon cadet, describit tripliciter. Primo, ab humilitate, cum dicit.
marg.| {b} Descendentem de celo] quod fecit cum carnem nostram induens, genus humanum visitavit. Ps. 143. Domine inclina celos tuos, et descende. Et quia de celo descendit, ei credendum est, qui propter utilitatem nostram seipsum exinanivit. Secundo, describit eum a plenitudine potestatis dicens,
marg.| {c} Habentem potestatem magnam] quia non solum hominibus presidet, sed etiam Angelos regit. Dn. 7.d. Potestas eius potestas eterna. Tertio, commendat eum ab efficacia sermonis, et predicationis, dicens.
marg.| {d} Et terra] id est Ecclesia.
marg.| {e} Illuminata est a gloria eius] id est a Predicatione eius facta gloriosa per miracula. Is. 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis.
marg.| Vel [terra] id est humana natura, per ipsum facta est gloriosa, cum eam sibi univit. Io. 1.b. Vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre. Et Is. 60.a. Surge, illuminare Ierusalem.
marg.| Vel [terra] id est terreni, qui illuminati sunt fide expulsis tenebris ignorantie. Io. 3.c. Quia lux venit in mundum, et cetera.
marg.| {f} Et exclamavit] id est extra, propter alios, scilicet propter nos clamavit : non enim habet Christus ex se quare se oporteat clamare, sed nos qui continue deficimus, continue clamare debemus. Is. 58.a. Clama, necesses, exalta in fortitudine vocem tuam.
marg.| Clama quoad te, propter defectus tuos. Exalta vocem tuam propter alios. Et exclamavit, dico.
marg.| {7. 415rb}
marg.| {g} In fortitudine] Ecce efficacia predicationis. Nostra autem predicatio debilis est, eius autem fortis, quia fortes adversarios debellavit. Luce 11.c. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa vasa eius diripiet.
marg.| Et Mt. 12.c. Quomodo potest quisquam intrare domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem ?
marg.| Nos vero, quia debilis est predicatio nostra. Unde. Sir. 43.d. Multa dicimus, et deficimus in verbis, consummatio autem sermonum ipse est.
marg.| {h} Dicens, cecidit, cecidit Babylon magna] Geminato verbo geminat ruinam, ut duplicem designet vindictam, quia damnandi ardentibus flammis foris punientur in corpore, et urgentibus doloribus intus punientur in mente. Vel propter peccata carnalia, et spiritualia. Vel propter peccatum omissionis, et transgressionis. Ier. 17.c. Duplici contritione contere eos.
marg.| {i} Et facta est habitatio] Commendato Christo, cuius auctoritate casura est Babylon, casu etiam Babylonis posito, causam casus determinat hic, sicut patet per Glossam, que dicit : Et ideo casura, quia facta est, etc. Hec autem causa est duplex in se : Et hoc dupliciter. Male operando. Unde dicit.
marg.| {k} Demoniorum] id est locus, et sedes Demoniorum. Secundo non penitendo. Unde dicit.
marg.| {l} Et custodia omnis spiritus immundi] qui per contemptum confessionis custoditur in corde hominis. Osee 13.c. Colligata est iniquitas Ephraim. Ecce custodia spiritus immundi, scilicet peccati, absconditum est peccatum eius, dolores parturientis venient ei, id est pena eterna.
marg.| Et quare, sequitur ibidem, quia ipse filius non sapiens cum contemnit confessionem : nunc enim, id est in vita presenti, non stabit in contritione filiorum, id est non penitebit.
marg.| Custodia] dicit, vel quia ipsi se custodiunt diabolo, vel quia diabolus custodit eos sibi, vel quia in corde suo ipsi custodiunt opera diaboli, id est peccata. Is. cap. 34.e. Erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent demonia. Ier. cap. 50.f. Habitabunt dracones cum fatuis sicariis.
marg.| {m} Et custodia omnis volucris immunde, et odibilis] Hic subdividitur   [spiritus] id est peccata in tria : In superbiam, cum dicit.   [Volucris] In carnis concupiscentiam, cum dicit.   [Immunde] Et in concupiscentiam oculorum, cum dicia.   [Odibilis]
marg.| {n} Quia de vino ire fornicationis eius] id est de amore illicito, pro quo homines frequenter irascuntur.
marg.| {o} Biberunt omnes gentes] communiter, sc.
marg.| {p} Et reges terre] id est maiores.
marg.| {q} Cum illa fornicati sunt] exemplo illius a Deo recedentes, et mundum diligentes, malisque operibus alios corrumpentes : De quibus Ps. 72. Perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
marg.| Et tangitur hic secunda causa casus malorum quoad alios, exemplum, scilicet malum.
marg.| {r} Et mercatores terre] illi qui spiritualia dant pro terrenis supple fornicati sunt cum illa. Supra 14.b. Cecidit, cecidit Babylon illa magna, que a vino ire fornicationis sue potavit omnes gentes.
marg.| {s} De virtute deliciarum eius divites facti sunt] sua estimatione, quia plus in ea, quam in celestibus delectantur.
marg.| Vel secundum aliam litteram. [De virtute divitiarum eius] id est de peccatis, per que acquiruntur divitie, quia omnis dives iniquus, vel heres iniqui, sicut dicit ibi Glossa. Per predicta tangit fere omnes, qui mundum sequuntur. Per hoc quod dicit.   [Omnes gentes] intelligit minores. Per   [reges] maiores. Per   [mercatores] mediocres. Vel per ista tangit ea, que mali in mundo amplectuntur. Per   [gentes] enim que manent in immunditia in qua sunt genite, unde dicuntur gentes, quasi geniti tales, significantur luxuriosi. Per   [reges] superbi. Per   [mercatores] avari.
marg.| {7. 415va}
marg.| {a} Et audivi aliam vocem] Postquam descripsit casum Babylonis, admonet cavendum esse a malis. Unde hec est secunda pars prime partis, in qua sic procedit. Primo, monet ut Babylon id est mundus fugiatur.
marg.| Sed quia fuga mundi facit homines iudices eius, propter hoc secundo precepit sanctis ut Babylonem condemnent, ibi : [Reddite illi] Tertio, causam ostendit quare est condemnanda, ibi :   [Sedeo ut regina] Dicit ergo :   [Et audivi] id est intellexi.
marg.| {b} Aliam vocem de celo] id est divinam inspirationem que bene alia vox dicitur, quia de electorum loquitur admonitione, sicut prima de reproborum condemnatione.   [De celo] etiam dicitur venire id est de sancta Ecclesia, que mysteria Christi celat infidelibus, et indignis. Vocem dico.
marg.| {c} Dicentem : Exite] non consentiendo.
marg.| {d} De illa] scilicet de mundi malitia,   [populus meus]
marg.| {e} Et ne participes sitis delictorum eius] mali eius operibus consentiendo, vel agendo. Ier. 51.c. Egredimini de medio eius populus meus, ut salvet unusquisque animam suam. Unde sequitur hic.
marg.| {f} Et de plagis eius non accipiatis] quasi diceret si non fueritis participes in culpa, non eritis similes in pena. Monet igitur propter duo fugiendum esse a Babylone, id est a mundo, ne scilicet simus participes in culpa, hoc est primum. Et ne tandem participes simus in pena, hoc est secundum, Causam autem huius admonitionis, quare scilicet fugienda sit Babylon, subdit, quia scilicet cito possemus infici. Unde dicit.
marg.| {g} Quoniam pervenerunt] quasi diceret propter hoc fugite.   [Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad Celum] id est usque ad Dei contemptum. Ier. 51.b. Pervenit usque ad Celos iudicium eius, hoc est quando homo contumeliam infert Domino blasphemando, vel cultum eius dimittendo, sacramenta eius indigne tractando.
marg.| {h} Et recordatus est Dominus iniquitatum eius] ad puniendum, scilicet qui modo pie dissimulat, ut homines peniteant et relinquant peccatum. Sap. 11.d. Dissimulans peccata hominum propter penitentiam.
marg.| {i} Reddite illi] Postquam monuit Babylonem fugere, agit de eius damnatione, que pro duobus erit. Pro his, scilicet que commisit in sanctos, ibi :   [Reddite] Et pro his, que in se, ibi :
marg.| {p} Quantum glorificavit] Tria igitur debentur malis ex eis, que faciunt in sanctos. Primum est pena pene respondens. Unde dicit.   [Reddite illi] vos sancti mei, dicit Dominus.
marg.| {k} Sicut et ipsa reddidit vobis] id est penam equalem ei correspondentem quam in vos intulerunt mali eis mensurate. Glossa Sicut vindictam meam exercuit in vobis, qui purgabimini ad salutem, sic vos iniuriam meam vindicate in illis ad damnationem. Is. cap. 10.b. Ve Assur, virga furoris mei, et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea.
marg.| Secundum est, ut pro pena excedente reddant eis penam excedentem, unde dicit.
marg.| {l} Et duplicate duplicia] id est punite in corpore, et in anima, vel penam excedentem pro excedenti eis reddite, quia eternam pro temporali.
marg.| {m} Secundum opera eius] id est sicut excesserunt in vos puniendo. Ier. capit. 50.e. Reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, que fecit, facite illi. Vel in hoc, quod dicit.
marg.| Duplicia] notatur intranquillitas pene eterne, respectu delectationis terrene.
marg.| Prima enim species intranquillitatis est dupla proportio. Ps. 71. Ex usuris, et iniquitate, etc. Glossa. Plus recipiet in penis, quam commissum est in peccatis. Tertium est, ut sicut malam habuerunt intentionem in persequendo sanctos, sic et eis miscebitur intus impatientia, et extra pena. Unde dicit.
marg.| {n} In poculo quo miscuit vobis] temporale, scilicet tormentum cum intentione mala.
marg.| {7. 415vb}
marg.| {o} Miscete illi duplum] id est eternum supplicium reddite cum impatientia, quasi dicat, duplum, id est maiorem penam.
marg.| {p} Quantum glorificavit se] Hic ostendit, quod punientur pro eis, que commiserunt in seipsis ; quia enim gloriam, et delicias sunt secuti, propterea tormentum habebunt contra gloriam, et luctum, contra delicias : Unde dicit.   [Quantum glorificavit se] per superbiam, et vanam gloriam.
marg.| {q} Et in deliciis fuit] per nimiam et affluentiam, et carnis petulantiam.
marg.| {r} Tantum date ei tormentum] in corpore. Et.
marg.| {s} Luctum] in mente, de quibus Is. 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabo eam.   [Tantum] autem et   [quantum] non equalitatem, sed proportionem dicunt in genere id est si multum peccavit multum punietur. Et hoc iustum est, ut in luctu eterno sit qui ad luctum se preparavit. Iob. 21.d. Dulcis fuit glareis Cocyti, qui est luctus infernalis.
marg.| {t} Quia in corde suo] etc. Postquam monuit nos ad fugam Babylonis, eiusque fugam ostendit, causam tandem quare damnanda sit subiungit, dicens.
marg.| {t} Quia] dicit   [in corde suo] superbiendo.
marg.| {u} Sedeo ut regina in tranquillitate] et pace magna, vel de honore, et dignitate moveri non timeo.
marg.| {x} Et vidua non sum] quia multas consolationes habeo in mundo.
marg.| {y} Et luctum] id est damnationem quam mihi minantur futuram discipuli Christi.
marg.| {z} Non videbo] id est non sustinebo. Meritis enim suis exigentibus sic excecantur aliquando mali, ut nec se formident spoliari prosperis, nec cruciari adversis. Vel sic.
marg.| {u} Sedeo ut regina] immobiliter, quoad bonum honestum, quia honor debetur regibus.
marg.| {x} Vidua non sum] quoad bonum delectabile, quia delectabili non privabor.
marg.| {y} Luctum non videbo] quoad utile, ut sic notetur fornicatio trium virium.
marg.| {z} Ideo] quia se iactat sic.
marg.| {b} In una die] id est simul.
marg.| {c} Venient plage eius] id est ultiones debite iniquitatibus eius. Et tria subiungit contra tria predicta, scilicet mors et luctus, et fames. He sunt plage predicte.
marg.| {d} Mors] contra hoc quod dixit se reginam.
marg.| {e} Luctus] contra hoc, quod dixit, et luctum non videbo.
marg.| {f} Fames] contra illud, quod dixit. Et vidua non sum. Vel   [Mors] est carentia visionis Dei.   [Luctus] propter avaritiam   [Fames] propter voluptates quas in mundo habuit. Vel   [mors] in penis.   [Luctus] de omissis.   [Fames] de recuperandis. Lc. 6.d. Ve vobis qui nunc ridetis, quia plorabitis, et flebitis. Et ibid. Ve vobis qui saturati estis, quia esurietis.
marg.| {g} Et igne comburetur] eterno. Is. ult. g. Ignis non extinguetur. Nec poterit evadere.
marg.| {h} Quia fortis est] etc. unde precibus non flectetur. Prv. 6.d. Zelus, et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet precibus cuiusquam, nec accipiet pro redemptione dona plurima. Hoc totum sumptum est de Is. 47.b. Dicis in corde tuo, ego sum, et non est preter me amplius, non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. Et paulo post subdit : Venient tibi hec duo subito in die una, sterilitas, et viduitas.
marg.| {i} Et flebunt, et plangent] etc. Tertia pars prime partis capituli. Hec pars dividitur in tres partes. Primo, agit de fletu regum terre. Secundo, de fletu negotiatorum, ibi :   [Et negotiatores] Tertio de fletu nautarum, ibi :   [Et omnis gubernator] per hec tria genera hominum intelliguntur omnes mali. Per reges, mali qui non laborant, per negotiatores, qui laborant in terra, et per nautas, mali qui laborant in mari pro necessariis vite. Vel per reges, qui presunt in regimine temporali, per nautas, qui presunt in regimine spirituali. Per negotiatores utrorumque subditi. De primis dicuntur tria, scilicet quod flebunt, et plangent, et longe stare vellent, et vocaliter lamentabuntur. Et hec possunt ad tria referri, cordis, oris, et operis. Dicit ergo :   [Et flebunt, et plangent se super illam reges terre] Duplex dolor hic describitur, interior, scilicet et {7. 416ra} exterior : dolebunt enim de hoc, quod divitias amiserunt, vel quas in mundo relictas non fideliter dispensaverunt. Mt. 24.c. Tunc plangent omnes tribus terre. propterea nunc ad fletum moveamur, ut fletum eternum fugiamus. Iohel 1.b. Flete, et ululate qui bibitis vinum in dulcedine.
marg.| Causam fletus subiungit dicens.
marg.| {a} Qui] id est quia illi.
marg.| {b} Cum illa fornicati sunt, et in deliciis] non in necessariis   [vixerunt] Amos 5.e. Vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere. Ez. 19.d. Planctus est, et in planctum erit, id est continuus erit planctus. Et hoc.
marg.| {c} Cum viderint fumum incendii eius] id est incendium eius fumosum. Is. 34.c. Ascendit fumus in generationem, et generationem.
marg.| {d} Longe stantes propter timorem tormentorum eius] Sed quomodo longe stabunt cum sit de cadentibus ? Solutio : Glossa dicens : quia voluntate, non actu.
marg.| Sed multi dicunt modo illud Iob. 14.c. Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat, quos tamen ducent longe pedes sui ad peregrinandum, sicut dicitur de Tyro Is. 23.b. Sed quid est, quod dicit. [Propter terrorem] deberet enim dicere propter sensum. Solutio. Hoc dicit, quia plus cruciabit eos interius cogitatio de continuatione doloris, quam exterius sensus tormenti.
marg.| Unde Is. 19.c. In die illa erit Egyptus quasi mulieres imbecilles :
marg.| Sed quia tormenta repellere non poterunt, et stupebunt, et timebunt a facie commotionis Domini.
marg.| {e} Dicentes ve ve civitas illa magna Babylon, et civitas illa fortis] Nullum verbum ponit, ut intelligatur, omne posse addi.
marg.| Dolor enim ille inexcogitabilis est, et inenarrabilis. Ez. 16.c. Et accidit post omnem malitiam tuam : ve ve tibi ait Dominus Deus.
marg.| {f} Quoniam una hora venit iudicium tuum] ut mundum perderes, et intrares Infernum Iohel 3.a. Reddam vicissitudinem vobis cito velociter. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt.
marg.| {g} Et negotiatores] Secunda pars, ubi tria dicuntur.
marg.| Primo, agitur defletu eorum.
marg.| Secundo, ostenditur quod mercatores longe vellent stare, sed non poterunt, ibi :
marg.| Mercatores] Tertio, vocalis querela eorum ponitur, ibi :   [Ve ve civitas] etc. : Dicit ergo :
marg.| Et negotiatores terre] <Glossa> interlinearis vel ad litteram, vel pro terrenis animam dantes.
marg.| {h} Flebunt, et lugebunt super illam] de amissa rerum abundantia, et de acquisitione amara. Ez. 27.g. Negotiatores populorum sibilabunt super te.
marg.| {i} Quoniam merces eorum nemo emet amplius] Et hec est causa una luctus. Za. ultim. d. Non erit ultra mercator in domo Dei in die illa. Hoc verum est ad litteram, vel hoc dicit, quia non erit amplius emendi tempus, id est merendi, vel demerendi.
marg.| Et hoc dicit, quod [merces eorum nemo emet] non quia merces habeant tunc ad vendendum, sed quia deficientibus terrenis in quibus in hoc mundo delectati sunt, se videbunt expositos doloribus, unde et dolebunt in quibus suam reputabant prosperitatem.
marg.| Quia Prv. 11.a. Non proderunt divitie in die ultionis. Et Ez. 7.e. Argentum eorum, et aurum non valebunt liberare eos. Et enumerat merces in quibus delectati sunt.
marg.| Primo, eas in quibus abusi sunt, secundum sensus, ibi : [Mercem auri] etc.
marg.| Secundo, eas quibus abusi sunt, secundum totum corpus, ibi :
marg.| Et iumentorum] etc. Dicitur autem de his que pertinent ad visum.
marg.| {k} Mercem auri, et argenti] scilicet nemo emet,   [et lapidis pretiosi] id est carbunculi.
marg.| {l} Et margarite, et byssi] quod est linum Egypti candidissimum.
marg.| {7. 416rb}
marg.| {m} Et purpure, et serici, et cocci, et omne lignum tinum] id est cedrinum, nemo emet.
marg.| {n} Et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et eramento, et ferro, et marmore] Hec omnia ad visum. Deinde subiungit, que pertinent ad olfactum dicens :
marg.| {o} Et cinnamomum, et amomum] nemo scilicet, emet.
marg.| {p} Et] supple mercem.
marg.| {q} Odoramentorum, et unguenti, et thuris] nemo emet amplius. Hec omnia pertinent ad olfactum. Quia in thure significatur prevaricatio cultus Dei, humanis usibus aptari non debet, sed solum pertinet ad cultum Dei. Deinde subdit que pertinent ad gustum dicens.
marg.| {r} Et] supple mercem   [vini, et olei, et simile, et tritici] nemo emet. Positis mercibus in quibus particulariter solent fornicari sensus, enumerat eas, que pertinent ad totum corpus. Et horum quedam serviunt toti corpori cibum ministrando, vel ex seipsis, vel ex operibus suis, ut iumenta, quedam vestimenta, ut oves, quedam
marg.| Δ relevando
marg.| [Mercem auri] etc. Hoc totum secundum Glossam, exponitur dupliciter.
marg.| Uno modo moraliter de hypocritis, qui quasi venales, deferunt merces pretiosas, scilicet virtutes, quas simulant se habere, et vendunt aliis pro vana gloria, vel favore humano. Sed tunc non erit qui emat, quia omnibus apparebit ignominia nuditatis sue.
marg.| Pretendunt igitur ipsi se habere. [Aurum] sapientie divine.   [Argentum] eloquentie spiritualis.   [Lapidem pretiosum] id est carbunculum, id est eminentiam Christiane conversationis.   [Margaritam] id est vite apostolice candorem, et munditiam.   [Byssum] iustificationis sanctorum.   [Purpuram] martyrii.   [Sericum] virginitatis.   [Coccum] vel   [coccinum] caritatis   [Lignum tinum] constantie indeficientis, quia hoc lignum est imputribile.   [Ebur] castimonie.   [Es] longanimitatis.   [Ferrum] patientie.   [Marmor] fortissime humilitatis.   [Cinnamomum] palloris, propter cursum tribulationum, et macerationem carnis. Hec vero species habet colorem subnigrum, et virgulas tenuissimas : quod enim in ea grossum est despicitur, et gracile commendatur.   [Amomum] bone fame, virtutis, et opinionis.   [Et odoramenta] orationum.   [Unguenta] unctionis donorum Spiritus sancti.   [Thus] honoris divini.   [Vinum] zeli animarum, et fervoris Spiritus sancti. Vinum enim inebriat, sic et zelus   [Oleum] pietatis.   [Similam] puritatis.   [Triticum] firmitatis.   [Iumenta]
prol.| * laboris
marg.| [Mercem auri] etc. Secundo exponit Glossa, hoc de hereticis, quorum   [merces] iam in hoc tempore, et cognosci possunt, et vitantur a multis, sed in fine seculi a nullo penitus ementur. Ipsi igitur habent merces suas, scilicet   [Aurum] mundane sapientie.   [Argentum] secularis facundie.   [Lapides pretiosos] scilicet predicatores falsitatis.   [Et margaritas] scilicet doctores erroris.   [Byssum] id est illos, qui inter eos apparent iusti.   [Purpuram] id est Martyres suos,   [Sericum] id est exteriorem carnis integritatem qua palliant mentis corruptionem.   [Coccum] simulatam caritatem qua operiunt crudelitatem.   [Lignum tinum] obstinationem in malo, qua apparet exterius constantia in bono.   [Ebur] simulatam virtutum pulchritudinem, qua tegunt spurcitiam vitiorum.   [Es] perfidiam predicationis, qua simulant se habere fidei firme rectitudinem.   [Ferrum] simulatam patientiam qua palliant deceptionis acumen.   [Marmor] simulatam obedientiam, qua suam palliant rebellionem.   [Cinnamomum et amomum, et odoramenta] exteriorem sedulitatem orationum, quibus et simplices decipiunt, et viduarum domos comedunt   [Unguentum] honoris, quem Christo homini se exhibere dicunt.   [Thus] honoris, et reverentie, quam deitati impendere se ostendunt.   [Vinum] intelligentiam novi testamenti qua se inebriatos, et plenos iactant.   [Oleum] spiritualis sanitatis pro qua infundunt
marg.| Λ venenum
marg.| {7. 416va} Δ relevando viarum labores, ut equi, et rhede, id est currus, quedam in custodiendo, sicut mancipia, et anime hominum.
marg.| Et cum his duobus ultimis fornicatur tam anima, quam corpus superbiendo, scilicet de dominio hominum suo servitio subiectorum. Dicit ergo :
marg.| {a} Et] supple mercem   [iumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum] id est curruum.
marg.| {b} Et mancipiorum, et animarum hominum] nemo emet.
marg.| Sunt autem mancipia servi, qui tantum corpore serviunt, et non mente, sicut Pharaoni Ioseph serviebat corpore, mente autem Deo celi.
marg.| Anime vero hominum, qui serviunt, et corpore, et mente.
marg.| Vel mancipia sunt servi, qui ad tempus venduntur ; anime hominum, illi qui simpliciter, id est per totam vitam suam.
marg.| {c} Et poma] Hec est alia causa fletus, scilicet, ablatio omnis gaudi, et delectationis eorum, unde dicit.   [Et poma desiderii anime tue] id est delectationes tue, et gaudia, que fuerunt desideria anime tue, id est que tota anima, id est voluntate desiderabas, secundum illud Ecclesiast. secundo b. Nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his, que paraveram.
marg.| Hec inquam discesserunt a te. Ecclesiast. secundo b. Vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Vel [poma] secundum Glossam, quecumque minima, pro quibus etiamsi eis immoderate inherent, damnabuntur.
marg.| {d} Et omnia pingua] quoad delectationem in proprio subiecto.
marg.| {e} Et preclara] quoad ostentationem.
marg.| {f} Perierunt a te] Sapient. 4.b. Transierunt hec omnia tamquam umbra.
marg.| Et si ergo preteribit ipsa rerum delectabilium presentia, tamen in mente malorum remanebit prave delectationis pungens memoria, quam potuissent evasisse.
marg.| Unde dicit Glossa, super illud Iacob 5.a. Et erugo eorum erit vobis in testimonium. Glossa Quia intelligent male se congregasse ex quibus non indigebant ad usum vite, propterea gravius punientur.
marg.| {g} Et amplius illa iam non venient] id est non vendentur, quia pro his vilibus iam amplius non dabunt animas suas exponendo se peccatis : neque enim tunc erit locus peccandi, sed pro peccatis penas luendi.
prol.| * laboris spiritualis, quia dicunt se laborare in agro Domini. [Oves] simplicitatis.
marg.| Equos] fortitudinis : fortes enim se dicunt ad portandum onera Ecclesie.
marg.| Rhedas] supportationis infirmorum : Dicunt enim se transportare infirmos per mare huius mundi.
marg.| Mancipia] mutui servitii, et administrationis.   [Animas hominum] id est compassionem cordis.
marg.| Poma] consolationis parvulorum, quam desiderare se dicunt.
marg.| Et omnia pinguia] devotionis intrinsece.   [Et preclara] bona conversationis extrinsece.
marg.| Hec omnia amplius post diem Iudicii non vendentur, quia omni hypocritarum malitia in conspectu omnium revelata, omnia que egerunt simulata fuisse ostendentur, nec in eis amplius homines decipientur.
marg.| Λ Venenum mortis. [Similam, et triticum] doctrinam Arrii et ceterorum auctorum suorum, qui tamen palee, et zizania fuerunt : Quos et iumenta dicunt, quasi electos a Deo, ut in sua Ecclesia laborarent.   [Et oves] illas eos fuisse dicunt, de quibus dicit Dominus. Mt. decimo b. Ecce ego mitto vos sicut oves, et cetera. Ipsos enim dicunt esse   [equos, et rhedas] id est predicatores, qui sermonem Domini per orbem portantes, velociter {7. 416vb} currere faciunt.   [Mancipia, et animas hominum] dicunt illos esse, qui inter ipsos, scilicet suam doctrinam, et corpore, et mente Deo servire se credunt,   [Poma] simulata conversatio, et virtutes sanctorum quos se imitati dicunt.
marg.| Sed hec omnia heretici pro magna parte iam lugent se amisisse, et iam paucos in ipsis emere, sed in die iudicii vehementius lugebunt, cum in pena positi hec veraciter cognoscent, et sentient erronea, et falsa fuisse.
marg.| {h} Sequitur : Mercatores horum] Secundum quod dicitur in hac parte, scilicet, quod illi, qui in turpibus mercimoniis civitatis Babylonie fuerunt, libenter se elongaret ab illa, vel a pena, que dabitur ipsis pro illis, sed tamen non potuerunt, quia tunc non erit tempus, sicut supra eodem dictum est de regibus, qui cum ea fornicati sunt. Unde dicit.
marg.| Mercatores horum] predictarum scilicet mercium, qui scilicet, vel ad litteram predicta congregaverunt per prevaricationem anime, et corporis, et suorum sensuum. Vel moraliter ab hypocritis, et hereticis mercando talia, per imitationem, scilicet, eorum, vel qui in predictis hereticis crediderunt propter que se putabant esse divites. Unde et sequitur.
marg.| {i} Qui divites facti sunt] sua reputatione, cum revera essent pauperes.
marg.| {k} Ab ea] id est a negotiationibus, et mercimoniis factis in ea. Hi inquam.
marg.| {l} Longe stabunt] ad litteram, quia talia amplius non exercebunt. Vel   [longe stabunt] id est si possent libenter starent longe a pena quam pro eis meruerunt, sed revera non potuerunt.
marg.| Vel [longe stabunt] voluntate, id est dolebunt, quod non steterunt longe a commissione peccatorum, quando scilicet potuerunt.
marg.| Et quare hoc ? Propter timorem tormentorum eius. Et hoc dicit, quia plus timebunt continuationem penarum, quam etiam sensum earum.
marg.| Ergo amatores mundi a Deo in presenti longe stabunt, quia timent ab eo flagellari. Audiunt enim illud. 2Tim. 4.c. Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu persecutionem patientur. Ps. 118. Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.
marg.| Sed effugere non potuerunt, quia Iob. 6.e. Qui timet pruinam irruet super eum nix. Et idem vigesimo d. Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum ereum.
marg.| Vel amator mundi audiens damnationem mulieris, longe stabit a peccato, ne ipse in eandem damnationem mortis incurrat. Is. cap. 23.b. Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
marg.| Dico quod longe stabunt. Ipsos dico.
marg.| {m} Flentes] pro commissis.
marg.| {n} Et lugentes] pro omissis.
marg.| {o} Ac dicentes] expressio vocalis querele ipsorum. Et dicunt.
marg.| {p} Ve ve] bis pro pena corporis, et anime, et pro pena sensus, et damni. Ezechiel. capit. 30.a. Ululate ve ve diei, quia iuxta est dies, quasi dicat, duplici miseria percussa est.
marg.| {q} Civitas illa magna] Hoc expositum est supra.
marg.| {r} Que amicta erat bysso] ad litteram.
marg.| {s} Et purpura, et cocco, et deaurata est auro, et lapide pretioso, et margaritis] Sed si hoc, ergo aliquod bonum est in Inferno. Solutio : Nullum bonum est ibi saltem delectabile. Et quod dicit.
prol.| Deaurata] id est signa habens deaurationis, et non res. Mali enim retinebunt in Inferno signa felicitatis eterne quam habuerunt in mundo, et hoc erit eis in augmentum, et cumulum pene.
marg.| Hec enim signa, vel note, nihil aliud erunt quam macule quas ex abusione terrenarum rerum contraxerunt.
marg.| Unde signanter postquam locutus est de miseria eorum, et pena, ponit eorum felicitatem, ut sic maior ostendatur eorum pena, quia ut dicit Gregorius : Non est tanti honoris excelsa tenuisse, quanti doloris est de excelsis cecidisse. Huius mysterium docet Dominus Luce cap. 16.e. Per divitem epulonem, qui in hac vita indutus purpura, et bysso, tandem sepultus est in Inferno : Propter quod Luce cap. 6.d. Dicitur : Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem. Bene dixi ve.
marg.| {t} Quoniam una hora] id est cito   [destitute sunt tante divitie] In duobus ergo penam illius aggravavit, et quia pristinam felicitatem ad memoriam reduxit, et quia illam velociter, et cito defecisse ostendit.
marg.| {7. 417ra}
marg.| {a} Et omnis gubernator] Hec est tertia pars tertie partis illius, que est tertia prime partis capituli, in qua agit defletu nautarum. Hos autem nautas prelatos Ecclesie, qui male eam rexerunt possumus appellare. Et dicit hic tria.
marg.| Primo, ostendit simpliciter eorum penam.
marg.| Secundo, causam pene, scilicet concupiscentias terrenorum, ibi : [Et miserunt] etc. Tertio, vehementiam, et excessum pene per hoc, quod vocalem querimoniam eorum exprimit, ibi :   [Et clamaverunt videntes locum] etc. Isti autem rectores Ecclesie sunt, aut Prelati, aut predicatores. Si Prelati, aut maiores, sicut Episcopi, de quibus dicit.
marg.| Et omnis gubernator] id est Episcopus, vel Prelatus maior, qui per mare huius mundi regere debet navem Ecclesie : Petrus enim navem habuit in qua frequenter Dominus sedit, Lc. cap. 5.a. Ascendens autem in unam navim, que erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum, et sedens in navicula docebat turbas. Sic prelati debent facere, ut a terra semoti terrena non querant ; et sic turbas de via Dei doceant. Aut sunt medii, ut Archidiaconi, et Decani, et huiusmodi qui ad Episcopatus aspirantes numquam pervenerunt, sed quasi in lacu, id est in statu inferiori steterunt, et sic a morte preventi sunt, et de his dicit.
marg.| {b} Et omnes qui in lacum navigant] fluctuando, scilicet, et aspirando semper ad maiora, et tamen semper stant, Aut sunt minores, sicut Plebani, et rurales Decani, de quibus dicit.
marg.| {c} Et naute] Et de predicatoribus dicit.
marg.| {d} Et qui operantur in mari] id est predicatores, qui descendunt in mare, id est mundum in navibus sacri eloquii, facientes operationes in aquis multis, id est negotiationes de talento Domini in populis multis, Lc. cap. 19.b. Negotiamini dum venio. Hi omnes male implentes sua officia.
marg.| {e} Longe steterunt] id est longe stabunt a suis prelationibus depositi ab eis, et in Infernum detrusi Ez. 17.f. A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes, et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum.
marg.| {f} Et clamaverunt] pre timore.
marg.| {g} Videntes locum incendii eius] succensum igne, et sulphure. inf. 21.b.
marg.| {h} Dicentes ; Que similis civitati huic magne ?] quasi dicat, cuius pena tanta est quanta huius ? Simile Ez. cap. 27.g. Que est ut Tyrus, que obmutuit in medio maris ?
marg.| {i} Et miserunt pulverem] Hoc est secundum ubi determinat causam pene, scilicet concupiscentias terrenorum, que terrena significantur per pulverem, qui.
marg.| {l} Super capita] id est mentes mittuntur, quando terrena celestibus preponuntur. Vel   [Miserunt] id est mittent.
marg.| {k} Pulverem] desperationis, que maxime facit abiectum, et vilem.
marg.| {l} Super capita sua] id est super mentes. Vel   [miserunt pulverem super capita sua] etc. ad similitudinem penitentis, ut dicit Interlin. sed tamen inutiliter, quia tunc locus penitentie non erit, Ez. cap. 17.f. Superiacient pulverem in capitibus suis, et cinere conspergentur.
marg.| {m} Et clamaverunt] Hoc est tertium, ubi ostendit vehementiam doloris, et excessum.   [Et clamaverunt] id est clamabunt Ez. 27.f. Naute, et universi gubernatores maris in terra stabunt, et eiulabunt super te voce magna, et clamabunt amare.
marg.| {n} Flentes, et lugentes] Ez. 27.g. Plorabunt te in amaritudine anime ploratu amarissimo, et assument super te carmen lugubre, et plangent te.
marg.| {o} Dicentes : Ve ve civitas illa magna in qua divites facti sunt] quondam   [omnes qui habebant naves in mari] et hoc   [de pretiis eius] id est de mercibus, que in ea pretio emebantur. Tunc quidem fecerunt divites, sed modo pauperes. Nota : habentes naves in mari, sunt rectores {7. 417rb} Ecclesie, qui ad litteram, modo ditantur de pretiis, id est de divitiis huius mundi. Ez. cap. 27.g. In multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum ditasti reges terre, id est Principes Ecclesie.
marg.| Unde ipsi dicunt illud Za. cap. 11.a. Benedictus Dominus, divites facti sumus. Sed revera pauperes sunt, et miseri, quia iste divitie cito deficient, et peribunt, in afflictione pessima. Eccl. 5.c.
marg.| {p} Quoniam una hora desolata est] Iob. 20.a. Hoc scio a principio ex quo homo positus est super terram, quod laus impiorum brevis est, et gaudium hypocrite ad instar puncti. Et idem 21.b. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. [Moraliter] potest exponi ab illo loco.
marg.| {a} Et omnis gubernator, et omnes qui in lacum navigant, et naute] etc. De presenti, et in bono sic. Tunc Predicatores, et Prelati.
marg.| {e} Longe stant] cum per vite sanctitatem omnem polum superant.
marg.| Unde 1Rg. 9.a. Legitur, quod Saul ab humero, et supra supereminebat toti populo : Quia, ut dicit Gregorius Talis debet esse Prelatus, cuius comparatione populus grex dicatur.
marg.| {m} Et clamaverunt] quod ipsi faciunt cum ex zelo predicant.
marg.| Sicut ille, qui dicebat Io.
marg.| {c} . 1.c. Ego vox clamantis. Is.
marg.| {c} . 18.a. Clama necesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum.
marg.| {g} Videntes locum incendii] Hoc est quod maxime zelum predicationis excitat consideratio incendii gehennalis. Is. 44.c. Vah, calefactus sum, ecce zelus, vidi focum, id est ignem inferni, ecce excitatio zeli. Et dicunt.
marg.| {h} Que similis huic civitati magne] Hoc faciunt, quando omni pene temporali incomparabilem, et importabilem esse ostendunt minimam etiam penam inferni : Quia Is. cap. 5.d. Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino.
marg.| {i} Et miserunt] Hic effectus est totalis predicationis, quod audientes mittant pulverem penitentie, vilitatis, et abiectionis.
marg.| {k} Super capita sua, et clamaverunt ad Dominum flentes, et lugentes] peccata. Act. 2.f. His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos. Quid faciemus viri fratres. Petrus vero dixit ad illos : Penitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi. Et paulo post dicitur, quod apposita sunt in illa die anime circiter tria millia.
marg.| {q} Exultate super eam celi] Secunda pars capituli, in qua agit de exultatione bonorum pro separatione eorum a malis. Et dicuntur hic tria. Primo provocat sanctos ad exultationem. Secundo ut magis, et plenius exultent, ostendit eis modum punitionis malorum, et separationis ab eis, ibi :   [Et sustulit unus] Tertio, ut ad hoc abundantius gaudeant de evasione pene, et societatis malorum, ostendit eis, quod omnis consolatio subtrahetur a malis, ibi :   [Et vox citharedorum] etc. Dicit ergo :   [Exultate super eam celi] id est sancti secretorum Dei conscii.   [Exultate] concordantes divino iudicio, vel, quia his damnatis sequitur nostra remuneratio, ut dicit Glossa Ps. 57. Letabitur iustus cum viderit vindictam. Et subdividit quod dixerat.   [Celi] ut per partes ostendat.
marg.| {r} Et] id est.
marg.| {s} Sancti] Apostoli maiores sancti.
marg.| {t} Et Prophete] id est minores. Omnes illi Prophete possunt dici, qui mala prevident per circumspectionem, et cautelam, et previsa cavent. Sed heu hodie iam non est Propheta, sicut dicit Ps. 37. Fere enim omnes curant, et querunt preterita, id est temporalia, que in preteritione sunt. 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi. Et pauci, vel nulli futura querunt in stabilitate. Dico exultate.
marg.| {u} Quoniam Deus iudicavit iudicium vestrum de illa] hoc dicit : quia enim illa sanctos oppressit iniuste, propter hoc iuste erit a Deo condemnanda, supr. eod. Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis.
marg.| {7. 417va}
marg.| {a} Et sustulit unus Angelus] etc. id est Christus. Hoc est secundum, ut scilicet, magis exultent sancti, et certiores sint de predictis, et ostenditur modus damnationis malorum. Dicit ergo :   [Et unus Angelus] id est Christus, qui est magni consilii Angelus Is. cap. 9.b.
marg.| {b} Fortis] quia aereas potestates devicit Iob. 9.b.   [Si fortitudo queritur robustissimus est] Sustolli, id est elevari in altum permisit.
marg.| {c} Lapidem quasi molarem magnum] id est malos qui sunt magni propter multitudinem, lapis propter duritiam obstinationis, molaris, quia ut mola volvuntur circa temporalia. Ps. 11. In circuitu impii ambulant. Item magni dicuntur propter superbiam. Za.
marg.| {c} . 12.a. Ponam Ierusalem lapidem oneris.
marg.| {d} Et misit in mare] id est in amaritudinem Inferni.
marg.| {e} Dicens, hoc impetu mittetur] in Infernum scilicet,   [Babylon civitas illa magna] id est sicut vides lapidem in mare proiici, sic mali erunt in Inferno proiecti. Vel   [hoc impetu] id est sicut lapis elevatus cum maiore impetu descendit, sic mali permittuntur modo elevari, ut deiiciantur citius, et gravius puniantur. Ps. 72. Deiecisti eos dum allevarentur.
marg.| Et quidam tolluntur in altum. Ut lapsu graviore ruant.
marg.| {f} Et ultra] scilicet, postquam ceciderunt in Infernum.
marg.| {g} Non invenietur] de omnibus aliquis, qui redeat ad penitentiam. Contra quosdam hereticos, qui sic exponunt hoc verbum.
marg.| {f} Et ultra] scilicet mille annos, non invenientur, scilicet in Inferno : penitebunt enim tunc, et liberabuntur, sicut ipsi dicunt, et mentiuntur.
marg.| Et hoc est, quod dicit <Glossa> interlinearis. Sicut quidam heretici putant quod debeant, scilicet penitere, et liberari. Sed decipiuntur, quia Iob. cap. 4.b. De mane usque ad vesperam succendentur, et quia nullus intelligit, in eternum peribunt. Et Mt. cap. 25.d. Discedite a me maledicti in ignem eternum.
marg.| {h} Et vox citharedorum] etc. Hoc est tertium, ubi ostenditur quod omnis consolatio subtrahetur a malis : Et hoc facit primo.
marg.| Secundo, ostendit causam huius exclusionis, ibi : [Quia mercatores tui] etc. Quia vero consolatio est solum in delectabili, propter hoc omne delectabile ab ea excludit.
marg.| Primo delectabile, vel consolatorium, auditus, cum dicit. [Et vox citharedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in ea amplius] Deinde removet delectabile anime interius, quod est duplex, aut virtus, que perficit practicum intellectum, aut scientia, que perficit speculativum. De primo dicit.   [Et omnis artifex] scilicet virtutis. De secundo   [omnisque ars] id est scientia.   [Non invenietur in ea amplius] Argumentum, quod Philosophi non habent scientiam in Inferno.
marg.| Et hoc est satis probabile, quia si adhuc vivente homine aliqua infirmitas facit eum amittere scientiam, multo ergo fortius pena Inferni, que omnem corporalem infirmitatem excedit : Eccles. 9.c. Nec scientia, nec sapientia erunt apud Inferos. Tamen hoc non asserimus. Unde si habent scientiam ibi, tunc exponitur sic.
marg.| {i} Omnis ars] id est scientia.
marg.| {k} Non invenietur in ea] Verum est ad consolationem, sed potius ad dolorem. Eccles. 1.d. Qui addit scientiam, addit, et dolorem. Deinde excludit delectationem gustus dicens.
marg.| {l} Et vox mole] que est ad victualia preparanda.
marg.| {m} Non audietur in te amplius]
marg.| Et divertit modo sermonem suum ad illam, vel ad maiorem ipsius confusionem demonstrandam ipsius miserie condolens, et modo ad audientes, ut fideles exhortetur. Deinde excludit consolationem visus dicens.
marg.| {n} Et lux lucerne non lucebit in te amplius] ne oculi tui in aliquo delectentur, quia Ecclesiast. 11.c. Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem.
marg.| {7. 417vb} Deinde excludit delectationem in tactu, dicens :
marg.| {o} Et vox sponsi, et sponse non audietur adhuc in te] sicut prius audiebatur amplius.
marg.| {p} Quia mercatores tui] etc. Hic ostendit quare predicta subtrahentur ab ea. Et ponit ad hoc triplicem causam.
marg.| Prima est, quia ipsa non elegit principes, nisi qui terrena amabant, et querebant, vel qui mala suadebant, dicens : [Quia mercatores tui] quasi diceret ideo pateris predicta, quia mercatores tui terrena, ad litteram, multiplicantes, querentes, et amantes, erant principes terre. Vel   [Mercatores] veneficis persuasionibus multa mala concinnantes.
marg.| {q} Erant principes terre] tue scilicet, quasi dicat tales in principes eligebas, unde accidit tibi illud Ecclesiast. 10.c. Ve tibi terra, etc.
marg.| Tales sunt amatores terrenorum. Ez. 10.a. Leo factus est, et didicit capere predam, hominesque comedere. Secunda causa est, quia per malum exemplum corrumpit alios. Unde dicit.
marg.| {r} Quia in veneficiis tuis] id est ad exemplum tui, qui multa mala perpetrasti.
marg.| {s} Erraverunt] te per invia sequentes.
marg.| {t} Omnes gentes] id est de omnibus quidam, ut sit distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum.
marg.| Tertia causa est effusio sanguinis, et bonorum, et malorum sine causa. Unde dicit.
marg.| {u} Et in ea sanguis Prophetarum, et Sanctorum] aliorum scilicet,   [inventus est] ab ea effusus cuius vindicta a Domino requiritur, et ideo puniendi sunt : effusio enim sanguinis iniusta clamat ad Dominum, et petit vindictam, sicut legitur Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Et non solum sanctorum, et bonorum sanguis in te inventus est, imo.
marg.| {x} Et omnium] eorum   [qui interfecti sunt in terra] quasi dicat, etiam malorum sanguis a te requiritur, quos iniuste occidisti, etiamsi ipsi digni erant occidi, quia, ut dicit Glossa si malus malum occidit, occisorem non excusat nequitia occisi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_18)

Notes :