Capitulum 21

Numérotation du verset  21,1 
marg.| { 423ra } Et vidi celum novum] etc. In hac septima, et ultima visione agit de innovatione elementorum, et glorificatione sanctorum, describens merita per que sancti ita glorificandi sunt, ut dicit Glossa. In precedenti enim visione egit de his, que circa Iudicium, et in Iudicio, et post Iudicium sunt futura circa malos, in hac notatur de his, que post Iudicium sunt futura circa bonos.
marg.| Continet autem hec visio duo capitula : Et dividitur in quinque partes.
marg.| In quarum prima agit de gloria sanctorum.
marg.| In secunda de dignitate celestis Ierusalem : ibi : [Et venit ad me unus de septem Angelis] etc.
marg.| In tertia parte, de refectione celestis patrie, ibi : [Et ostendit mihi flumen] infra 22. cap. in princip.
marg.| In quarta ad maiorem operis auctoritatem commendantur opus, et visio tota a fidelitate et veritate, ibi : [Et dixit mihi, hec verba fidelissima sunt]
marg.| In quinta, ut opus sollicitius amplexetur et purius, et sincerius sine diminutione, vel augmento custodiatur, subiungit excommunicationem aliquid immutandi, ibi :
marg.| Contestor enim] etc. Et secundum hoc iam patet, quod hoc cap. 21. habet duas partes.
marg.| In quarum prima agit de gloria sanctorum. Et dicuntur octo in ipsa.
marg.| Primo, ostenditur gloria exterior sanctorum, quam, scilicet habebunt de innovatione mundi, quia eo bene usi sunt. Secundo, describitur gloria sanctorum, quam in seipsis {7. 423rb} habebunt ibi : [Et ego Ioannes] etc. Tertio, ne hoc incredibile videretur, confirmatur auctoritate sanctorum Patrum, qui hoc predixerunt, ibi :   [Et audivi vocem] etc. Quarto, ut huius rei testimonium firmius, et certius habeatur, confirmatur hoc idem auctoritate Dei, ibi :   [Et dixit, qui sedebat in throno] Quinto, precipitur Ioanni, ut hec scribat ad utilitatem sequentium qui ea sunt visuri, ibi :   [Et dixit mihi scribe] etc. Sexto ne contemnatur, et postponatur, quod scripserit, ostenditur ei quod cito complebuntur hec omnia, ibi :   [Et dixit mihi, factum est] Septimo, ut omnis dubitatio amoveatur, probat hoc idem per locum a minori sumptum a potentia Dei, quia qui creare potuit, poterit, et innovare, ibi   [Ego sum Alpha, et Omega] Octavo, subiungit exhortationem per comparationem pene, et premii, ut omnes ad hanc innovationem laborent, ibi :   [Ego sitienti dabo] etc. Dicit ergo :
marg.| {i} Et vidi celum novum] quasi aerem innovatum.
marg.| {k} Et terram novam] id est innovatam. Hec autem innovatio fiet per illum maximum ignem, qui precedet faciem iudicis secundum quod dicit Glossa super 2Pt. 3.c. Elementa quatuor quibus mundus consistit ille maximus ignis absumet. Quid autem sit ille maximus ignis dicit Augustinus Vicesimo libro de Civitate Dei capitulo 16. quod ille ignis erit conflagratio mundanorum ignium, id est mundani ignes conflagrati, id est simul ardentes, sicut diluvium fuit inundatio mundanarum aquarum. Omnes enim materie ignibiles tunc incendentur, et comburentur. Ex hoc videtur quod aqua omnino peribit, quia cum aqua non sit combustibilis, sed potius per ignem evaporabilis videtur quod tunc non erit. Preterea Augustinus 20. de Civitate Dei, cap. 16. dicit : Celum quippe novum, et terram novam futuram legimus, de mari autem novo aliquid me uspiam legisse non recolo. Item hoc idem videtur de igne, quia subtractis, et consumptis materiebus ignibilibus deficiet ignis secundum illud. Subtrahe ligna foco protinus ignis abest. Sed hoc fiet in illa conflagratione ignium, quia aliter semper arderet ille ignis nisi consumeretur materia ignibilis. Sic ergo videtur quod duo elementa, scilicet ignis, et aqua omnino consumentur. Et hoc videtur expresse dicere Glossa super 2Pt. 3.c. Que talis est. Nec cuncta intantum absumet ille maximus ignis, ut non sint, sed duo in totum consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Solutio : Omnia elementa innovabuntur, et manebunt innovata secundum substantiam suam, etsi preteribit, et deficiet eorum figura. Qualitates etiam eorum manebunt in quantum sunt, scilicet et non in quantum sunt agentes, vel patientes.
marg.| Hoc enim, scilicet agere eorum et pati competit hominibus existentibus in statu vite huius mortalis quamdiu indigent elementis, et qualitatibus suis, sed tunc non indigebunt eis. Et hoc est quod dicit Augustinus 20. de civit. Dei, cap. 16. Elementorum corruptibilium qualitates, que corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt, atque illa substantia eas qualitates habebit, que corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniunt, ut mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus etiam carne in melius innovatis, De hac materia satis habes super 2Pt. 3.c.
marg.| {l} Primum enim] quasi bene dixi quod innovata sunt celum et terra.
marg.| {m} Enim] id est   [Primum celum, et prima terra abiit] a priori statu, quia iam ille necessarius non erit. Sed quare nihil dicit de ignea ? Solutio : Quia ignis minus habet corruptionis.
marg.| {n} Et mare] etc. Verum est secundum priorem statum, quia amaritudo aque, et grossitudo auferetur et remanebit in primo statu suo, meliorato tamen, et innovato. Sed per quid innovabitur ignis, cum plus non ascendat ille maximus ignis quam ascendit aqua diluvii, et illa non ascendit usque ad ignem elementum, quia usque ad illum non ascenderant opera hominum.
marg.| Item per quid purgabitur aqua cum ipsa non sit ignibilis, sed potius evaporabilis per ignem ? Solutio Forte ignis elementum seipso purgabitur, et innovabitur : ignis enim virtutem habet purgativam. De aqua vero dicit Glossa hic quod est dubium dicens. Immutatio aeris et terre dubitabilis non est quod per ignem fiet, sed de aqua dubitatur : nam purgationem in seipsa habere creditur. De hac innovatione tamen loquens Petrus. 2. Cano. 3.c. dicit. Elementa calore solventur. Per hoc videtur quod omnia per ignem debeant innovari, et aqua, et alia secundum Augustinum moraliter [per mare] significatur mundus, qui sicut dicit. 20. de Civ. Dei cap. 16. Nomine maris significavit hoc seculum turbulentum et procellosum. Ps. 103. Hoc mare magnum, et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus.
marg.| {7. 423va}
marg.| {a} Et ego Ioannes] Ostensa gloria exteriori sanctorum, quam, scilicet habebunt de innovatione mundi, ostendit gloriam quam sancti habebunt in seipsis. Dicit ergo :   [Et ego] etc. id est Ecclesiam in omni quiete, et pace positam, et Deum, qui est pax vera videntem Ierusalem, dico.
marg.| {b} Civitatem] sub una civium suorum lege viventem, in uno libro vite legentem. Io. 6.e. Et erunt omnes docibiles Dei. Tunc enim Dominus dispersiones Israel congregabit, ut sit Ierusalem que edificatur ut civitas : cuius participatio eius in idipsum.
marg.| {c} Sanctam] tunc vere, quia modo nullus est securus, sed tunc erit sancta, id est firma, et secura, quia non poterit separari a sponso, nec in universali, nec in singulis personis. Unde Is. 35.d. Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi :
marg.| {d} Novam] quia tunc plenarie auferetur omnis vetustas tam pene quam culpe. Is. 35.d. Et ambulabunt secure, scilicet, qui liberati, et redempti fuerint a Domino, convertentur, et venient in Sion cum laude, et letitia sempiterna super caput eorum.
marg.| {e} Descendentem de celo] per timorem reverentie, qui permanet in secula seculorum, ut dicit Ps. 18. Que in suam parvitatem descendet Ecclesia a Dei magnitudine, ut sic altius laudet Deum de sua exultatione. Eccl. 1.c. Plenitudo sapientie est timere Deum. Et hoc intelligitur de timore reverentie : Modo enim timor initialis est principium sapientie, ut dicit Ps. 110. Initium sapientie timor Domini, scilicet, initialis, sed timor reverentie tunc erit plenitudo.   [ Vel   descendentem de celo] id est a Deo, non sibi suam gloriam attribuentem sup. 4.d. Procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in secula seculorum, et mittebant coronas suas ante thronum. Augustinus 20. de Civit. Dei cap. 17. sic exponit : De celo descendere ista civitas dicitur, quoniam celestis est gratia, qua Deus eam fecit. Et de celo quidem ab initio sui descendit, quando per huius seculi tempus gratia Dei desuper veniente per lavacrum regenerationis in Spiritu sancto misso de celo subinde cives accrescunt.
marg.| Unde [Descendentem de celo] non modo cum iam est in gloria, sed prius per infusionem gratie in baptismo.
marg.| {f} A Deo paratam] fide, et ceteris virtutibus, et bonis operibus.
marg.| {g} Sicut sponsam ornatam viro suo] id est ad honorem sui, vel secundum quod decet virum suum. Huius autem ornamentum ostendit Petrus 1Pt. 3.a. dicens : Non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri, et indumenti vestimentorum cultus, sed qui est absconditus homo cordis in incorruptibilitate quieti, et modesti, spiritus qui est in conspectu Dei locuples, Ps. 44. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate, interiori, scilicet pulchritudine. Hoc significatum est. Esther 15.b. ubi Esther induta gloria sua, volens ad Assuerum ingredi duas assumpsit ancillas, quarum una defluentia in humum vestimenta sustentabat, altera eam super se quasi pre deliciis annixam supportabat. Esther Ecclesia, una eius famula que eam sustentat, est operatio bona, altera est confessio, que opera minus pura per penitentiam a terra revelat.
marg.| Sed queritur hic, quare loquens de gloria sanctorum inseipsis Ioannes nomen suum apponit quod non fecit quando alia vidit ? Solutio.
marg.| Ad innuendum quod ad illam civitatem sanctam non veniet aliquis, qui hic prius non habuit gratiam.
marg.| Unde Ps. 121. Letatus sum in his que dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Et quare ? Quia, stantes erant pedes nostri in Atriis tuis Ierusalem. Atria hec sunt gratia, que in presenti habetur, que introducit in aulam : sicut enim non intratur in domum nisi per atrium, vel per porticum, sic non intratur in patriam celestem, nisi per gratiam presentem, non enim licitum est ibi intrare aliquem indutum sacco, id est peccato mortali. Esther 4.a.
marg.| Notandum est quod septem dicuntur hic de Ecclesia ad ipsius gloriam pertinentia, quatuor que habebit in futuro permanentia, et tria que in presenti habet per que venit ad futura, ut vere de ipsa dicatur. O terque quaterque beata. Quatuor que habebit in celo sunt, unanimitas, {7. 423vb} et conformitas in desideriis, et appetitibus : unde dicit.
marg.| {b} Civitatem] Item securitas ab incursu hostium, quoad ea, que possidebit, unde dicit   [sanctam] id est securam.
marg.| Item pax a perturbationibus, quoad convictum sanctorum, unde dicit.
marg.| {d} Ierusalem] Item gloria dotium quoad sui ipsius in se ornamentum : unde dicit.
marg.| {e} Novam] id est innovatam, quia immortalem, impassibilem, ut dicit Glossa Et primum refertur ad dotes corporis, secundum ad dotes anime.
marg.| In his quatuor consistit plena gloria, que sunt uniformitas in appetendis, securitas in possidendis, pax quoad regni consortes, et novitas in se quoad dotes.
marg.| Deinde sequuntur tria, que in presenti habita, ducunt ad quatuor predicta.
marg.| Primum est gratie infusio, que etiam in eam quotidie in baptismo descendit, unde dicit.
marg.| {e} Descendentem de celo] Secundum est multiplicatio bonorum operum, qua se in progressu vite preparavit, unde dicit.
marg.| {f} A Deo paratam] Tertium est omnium virtutum decor, et compositio omnium virtutum quibus in exitu vite obviatura sponso se ornavit, unde dicit :   [Sicut sponsam ornatam viro suo]
marg.| {g} Et audivi vocem] etc. Tertia pars prime partis capituli, ubi beatitudo sanctorum confirmatur auctoritate sanctorum Patrum, sicut dicit Glossa Dicit ergo :
marg.| {h} Et audivi vocem] id est propheticam annuntiationem.
marg.| {i} Magnam] quia de secretis celestibus.
marg.| {k} De throno] id est de Ecclesia procedentem.
marg.| {l} Dicentem : Ecce] etc. quasi quod audivi a patribus sanctis predictum esse scivi.
marg.| Qui autem illud fuerit subiungit dicens, [Ecce tabernaculum] etc. Perhibet igitur iste testimonium et de visu, et de auditu.
marg.| Scimus ergo quod verum est testimonium eius. Io. ultim. g. Duo igitur audivit a sanctis patribus, in quibus consistit totaliter beatitudo sanctorum, que sunt affluentia omnis boni, unde dicit.
marg.| {m} Ecce tabernaculum] Et defectus omnis mali, unde dicit.   [Et absterget Deus] Dicit ergo :
marg.| Ecce tabernaculum Dei cum hominibus] quasi dicat in evidenti est, et apparenti quod Christi humanitas secum ditabit eadem gloria quam ipse habet, homines qui eum fuerint imitati.
marg.| {n} Et] Spiritus Sanctus   [habitabit cum eis] Immobiliter enim gloriam possidebunt sancti, quasi diceret, sicut Christus in humanitate militavit in mundo, et iam est in gloria, sic etiam patet quod homines qui eum imitantur per malitiam spiritualem, eadem qua ipse fruentur cum eo, et Spiritu sancto, et assequuntur eum in celo Ez. ultim. d. Nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem, amen.
marg.| Dicit autem [tabernaculum] non quia ibi sit tempus militandi, sed ad significandum familiaritatem, que erit inter Deum, et homines, sicut solet esse inter contubernales quamdiu simul in tabernaculis, et expeditionibus vivunt. Is. 33.d. Oculi tui videbunt Ierusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod transferri nequaquam poterit, nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur, quia solummodo ibi magnificus Dominus Deus noster.
marg.| {o} Et ipsi populus eius erunt] in nullo eum offendentes, quod hic omnino esse non potest.
marg.| {p} Et ipse Deus] secundum divinitatem, et existens.
marg.| {q} Cum eis] presentialiter.
marg.| {r} Erit eorum Deus] id est maxime tunc apparebit, quia numquam ab eis de cetero repelletur, nec ipsi peccabunt amplius, propter quod Deus ab eis debeat elongari.
marg.| Hoc totum sumptum est de Lv. vigesimo secundo b. ubi sic dicitur.
marg.| Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos anima mea, ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis mihi populus.
marg.| {7. 424ra}
marg.| {a} Et absterget Deus] posita omnis boni affluentia, que erit in gloria, et in quatuor consistit.
marg.| Primo, quia sancti ibi habebunt iucundam Christi hominis societatem.
marg.| Quanta autem erit gloria videre hominem hominis conditorem, ut dicit Beatus Bernardus ibi : [Ecce tabernaculum] Secundo, quia ipsi habebunt eiusdem glorie quam ipse habet communitatem firmam, et stabilem.
marg.| Unde dixit. [Et habitabit cum eis]
marg.| Tertio, quia non habebunt peccandi potestatem. Unde.
marg.| Et ipsi populus eius erunt.
marg.| Quarto, quia facie revelata intuebuntur divinitatem. Unde [Et ipse] etc. Post hoc ostendit omnis mali defectum ibi esse dicens :   [Et absterget] etc. quasi dicat ibi erit tanta gloria, quanta predicta est, et cum hoc nulla miseria, quia absterget Deus omnem lacrimam, que scilicet, potest esse quacumque de causa. Bernardus . Felices lacrime, quas manus conditoris abstergent. Et quia dixerat :   [omnem] subdividit ostendens, quod solum quatuor modis possunt esse lacrime, quas omnes absterget, quia aut pro necessitate moriendi quod removet, cum dicit.   [Et mors] id est dissolutio corporis, et anime.
marg.| {b} Ultra non erit] quia 1Cor. 15.g. Absorpta est mors in victoria sanctorum, scilicet, qui recepti in aula regia omnes incursus peccatorum, et Demonum vicerunt.
marg.| Aut pro peccatis propriis, vel alienis : quod removet, cum dicit.
marg.| {c} Neque luctus] Aut pro incolatu huius miserie, quod removet, cum dicit :
marg.| {d} Neque clamor] aliqua, scilicet, inquietatio. Aut pro desiderio celestis patrie, quod removet, dicens :
marg.| {e} Neque dolor] Is. 65.d. Non audietur in eo ultra vox fletus, et vox clamoris : Sed sedebit populus meus, vivens, scilicet, quod est contra mortem, in multitudine pacis, contra clamorem, in tabernaculis fiducie contra luctum, in requie opulenta, contra dolorem. Is. 32.d.
marg.| {f} Que prima] scilicet quatuor.
marg.| {g} Abierunt] recedentes ab aula. Et hic argumentum, quod non venitur ad gloriam, nisi per ista. Venientibus enim prima sunt, Eccl. 3.a. Tempus flendi prius in hac vita, et tempus ridendi post fletum, scilicet, in futura. Vel secundum Glossa   [Que prima abierunt] quia causa horum, scilicet, peccatum non erit ibi, unde nec ista erunt ibi : Et tunc sic coniungitur littera, quasi diceret : illa quatuor recesserunt.
marg.| {f} Que prima] id est antecedentia, et etiam eorum causa.
marg.| {g} Abierunt] scilicet peccata. Ibi enim iam homines peccare non poterunt, et ita nec mori, nec clamare, nec lugere, nec dolere. Vel hoc dicit, quia tanta erit ibi affluentia bonorum, quod miserie presentis seculi, et molestie quas sustinuerunt sancti oblivioni tradentur. Unde Is. 65.c. Non erunt in memoria priora, non ascendent super cor, sed gaudebitis, et exultabitis usque in eternum. Et ibidem paulo ante : Oblivioni date sunt angustie priores, et quia abscondite sunt ab oculis vestris. Hoc totum quod ibi dicitur   [Et absterget] etc. sumptum est de Is. 25.c. ubi sic dicitur : Precipitabit mortem in sempiternum, et auferet omnem lacrimam Dominus Deus ab omni facie, et opprobrium populi sui auferetur de universa terra, quia Dominus locutus est. Per hoc quod dicit hic,   [Absterget Deus omnem lacrimam] etc. et post   [Neque luctus] etc. dicit Augustinus 20. lib. de civ. Dei
marg.| {c} . 17. quod hec non possunt intelligi de Ecclesia militante, sic inquiens : Quis enim ita vesanus, qui audeat affirmare in huius mortalitatis erumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum qui hanc, vel ducat, vel ducturus sit vel duxerit vitam, nullas habentem lacrimas, vel dolores, cum potius quanto est quisquam sanctior, et desiderii sancti plenior, tanto sit eius in orando fletus uberior. Vel sic possunt distingui quatuor {7. 424rb} predicta moraliter.
marg.| {a} Absterget Deus] etc. Hic supponitur amotio omnis laboris mali. Sup. 14.c. Amodo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis.
marg.| {b} Et mors ultra non erit] id est particularis vite dissolutio que fit per quotidianam, et continuam deperditionem et fluxum nature, sed ibi erit vita indeficiens permanens et eterna.
marg.| {c} Neque luctus] pro conscientia peccati.
marg.| {d} Neque clamor] pro iniuria illata ab aliis.
marg.| {e} Neque dolor] pro pena. Is. 13.b. In die illa cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo, et concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices quomodo cessavit exactor, etc.
marg.| {h} Et dixit] etc. Quartum ubi confirmatur beatitudo sanctorum auctoritate Christi. Dicit ergo   [Et dixit qui sedebat in throno] scilicet Christus, id est   [Ecce nova facio omnia] predicta, scilicet, Is. 65.c. Ecce ego creo novos celos, et terram novam, quoad statum priorem. Et paulo post. Ecce ego creo Ierusalem exultationem, et populum eius gaudium. Et Is. ult. g. Sicut celi novi, et terra nova, que ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum.
marg.| {k} Et dixit mihi, scribe] hec que vidisti, et audisti ad aliorum profectum, et utilitatem. Et est hoc quintum, quod dicitur in hac parte. Et quare scribenda sunt hec, ostendit dicens.
marg.| {l} Quia hec verba fidelissima sunt et vera] id est ad hoc habilia, ut fides habeatur. Sed quare non dixit verissima, sicut   [fidelissima ?] Solutio Quia fidelissima comparationem habent ad nos, respectu quorum potest fieri comparatio, sed   [vera] refertur ad Deum in quem nulla cadit comparatio. Notandum quod verba, que sunt de contemptu mundi, sunt fidelia. Item que sunt de declinatione mali, et admonitione boni, sunt fideliora. Sed que sunt de innovatione mundi sunt fidelissima, quia sunt de eternitate.
marg.| {m} Et dixit mihi] Sextum est, ubi ostenditur cito esse hec verba complenda : Unde dicit.
marg.| {n} Factum est] id est cito fiet quicquid predictum est, et complebitur, quia adhuc unum modicum, et ego movebo celum, et terram, et veniet ad iudicium, scilicet, desideratus cunctis gentibus, scilicet, Christus ad complendum omnia. Aggei 2.b. quia Mt. 5.c. Iota unum, aut apex unus non preteribit de lege donec omnia fiant.
marg.| {o} Ego sum Alpha] Septimum, ubi probat predicta omnia vera esse per locum a minori, sumptum a potentia Dei, quia qui potuit creare, multo fortius poterit, et recreare. Unde dicit.
prol.| Ego sum Alpha, et Omega] quasi diceret, qui potui creare, potero innovare, quia in me omnia consummabuntur. Ponit autem litteras Grecas, primam et ultimam, ad innuendum, quod ipse est finis et principium omnis cognitionis, a Grecis enim derivatur ad nos cognitio, et sapientia.
marg.| {p} Initium, et finis] Hoc dicit ad innuendum, quod ipse est finis, et principium omnis operationis. De hoc require supr. 1.d.
marg.| {q} Ego sitienti] Octavum ubi subiungit exhortationem que invitat ad hanc innovationem per comparationem premii et pene. Primo ergo de premio dicit.
marg.| {r} Ego dabo sitienti] Qui hic non vult impleri, sed sustinet defectus, ut ad illam veniat innovationem, et tunc impleatur. Mt. 5.b. Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Is. 65.b. Servi mei bibent, et vos sitietis. Vel   [sitienti] id est desideranti.
marg.| {s} De fonte aque vive] id est que facit vivere, scilicet, meipsum, qui do vitam mundo. Io. 6.d. et 4.b. Qui biberit ex aqua quam ego do ei, non sitiet in eternum.
marg.| {t} Gratis] quoad radicem meriti, scilicet caritatem quam gratis, infundit, ut cesset obiectio, Vel   [gratis] quia super merita remunerabit. Lc. 6.f. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Sed quia non sufficit servire ad horam, nisi perseveretur in desiderio, propter hoc subiungit.
marg.| {u} Qui vicerit] omnia vincenda, et universaliter quoad numerum, et tempus vincendorum.
marg.| {x} Possidebit hec] id est firmiter, et immobiliter Deum immortalem in premio tenebit, Sup. 2.b. Vincenti dabo edere de ligno vite quod est in Paradiso Dei mei. Et sup. 2.g. Qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes.
marg.| {y} Et ero illi Deus] specialiter me illi ostendens in gloria mea, et satians meipso in mensa mea. Lc. 22.c. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, etc.
marg.| {z} Et ille erit mihi filius] casto timore me timens, et filialiter amplectens. Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Item idem est hic filius, quod supra dixit populus.
marg.| {7. 424va}
marg.| {a} Timidis autem] etc. Hic subiungit penam non desiderantium, nec laborantium ad hoc ut hanc innovationem habeant.
marg.| Et ponit octo, que sunt contra octo beatitudines, de quibus Mt. 5. dicens [Timidis autem] id est his qui propter timorem malum, vel humanum scilicet, vel mundanum, fidem non recipiunt, quod est contra paupertatem.
marg.| {b} Et incredulis] id est desperantibus de hac innovatione, qui scilicet, fidem non recipiunt, quod est contra mititatem : mites enim humiliant intellectum in obsequium fidei.
marg.| {c} Et execratis] id est excommunicatis, vel aperte peccantibus contra illud. Beati qui lugent. Illi enim lugere contemnunt. Eccl. 1.c. Execratio peccantibus sapientia.
marg.| {d} Et homicidis] qui scilicet, peccant contra ius naturale et etiam contra iustitiam positivam, unde non esuriunt, neque sitiunt iustitiam.
marg.| {e} Et fornicatoribus] qui scilicet, propter amorem temporalium Deum relinquunt. Et hi sunt immisericordes, quia vel male acquirunt, vel male expendunt, vel utrumque. Et secundum hoc accipitur fornicatio large.
marg.| {f} Et veneficis] qui verbo, vel exemplo venenum corruptionis immittunt, quod est contra illud, beati mundo corde.
marg.| {g} Et idololatris] Hi sunt qui in Ecclesiis movent dissensiones, et est contra illud, Beati pacifici.
marg.| {h} Et omnibus mendacibus] qui ne aliquid patiantur mali parati sunt affirmare, et iurare et negare, et est contra illud : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. His omnibus sic fiet, quod.
marg.| {i} Pars illorum] etc. Et dixit   [pars] quia unusquisque participabit ibi secundum quantitatem culpe plus, vel minus recipiens secundum quod innuit Ps. 10. Ignis sulphur spiritus procellarum, etc.
marg.| {k} Sequitur : Et venit unus de septem Angelis] etc. Secunda pars capituli, et totius visionis, ubi dignitatem ostendit Ierusalem celestis sponse agni. Hec autem dignitas ad similitudinem civitatis materialis in duodecim conditionibus consistit, a quibus hic per ordinem describitur et commendatur. Et secundum hoc pars ista habet duodecim. Primo enim describitur dignitas civitatis a situ, ibi   [Et sustulit me] Secundo ab artifice, ibi   [Et ostendit mihi civitatem] Tertio a firmitatis clausura, et munimine, ibi   [Et habebat murum] Quarto a fundamentorum positione ibi   [Et murus civitatis] etc. Quinto a dispositionis qualitate ibi   [Et loquebatur] Sexto a mensurationis quantitate, ibi   [Et mensus est civitatem] Septimo a pretiositate materie ibi   [Et erat structura eius] etc. Octavo a munditia platearum, ibi   [Et platee civitatis] Nono a regis bonitate et potentia, ibi   [Et templi non vidi] etc. Decimo a servientium ei sollicitudine et industria ibi   [Et ambulabunt gentes] etc. Undecimo, ab omnimoda et plena securitate, ibi   [Et porte eius non claudentur] Duodecimo a civium munditia et puritate ibi   [Et afferent gloriam] etc. Hec omnia mystice sunt intelligenda, quia impossibile est, ut ad litteram essent vera. Situs igitur loci mons magnus est, hic est fides Christi.
marg.| Item artifex Deus, murus Christus et sancti eius fundamenta Patriarche et Apostoli.
marg.| Item qualitas, et dispositio quadratura virtutum principalium.
marg.| Item desiderium sanctorum et per bona opera currentium ad bravium, vel potius fructus bonorum laborum.
marg.| Item materia, cetere virtutes minores, que per duodecim lapides pretiosos significantur.
marg.| Item platee, coniugati boni. Item rex Christus. Item servientes sancti vel homines, vel Angeli, qui modo sollicite serviunt illi civitati, vel regi, ut de suo servitio tandem coronentur ad plenum.
marg.| Item securitas, quia nullus amittere poterit bonum quod ibi habebit. Item civium puritas, quia nullus ibi cum peccato intrabit, imo nec quis ibi peccare poterit.
marg.| Hanc igitur civitatem descripturus Ioannes, ostendit primo quo monstrante et auxiliante hoc facere poterit, ne scilicet fictum a seipsum, vel inventum putaretur. Dicit ergo : {7. 424vb} (Et venit ad me) docendum scilicet, se coaptavit. Vel venit missus a patre luminum de celo.
marg.| {l} Unus de septem Angelis] etc. De his sup. 15. et 16. in quinta scilicet, visione, que sunt predicatores boni, qui penas malorum superius nuntiaverunt infligendas, iidem modo dignitatem celestis Ierusalem Ioanni nuntiant. Unde est sensus, universitas predicatorum in hoc concordet, ut talis sit dignitas Ierusalem celestis quam nunc describo vobis. Vel   [unus de septem] Christus est, cuius inspiratione hec, que dicturus sum, cognovi.
marg.| {m} Et locutus est mecum dicens, veni] id est attende, audi. Eccles. 4.b. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua, ut audias.
marg.| {n} Et ostendam tibi sponsam] prius, scilicet Ecclesiam, que sponsa est quamdiu est in peregrinatione huius vite mortalis.
marg.| {o} Uxorem agni] eandem Ecclesiam que in futuro erit uxor quando erit traducta in amplexus sponsi. De primo Io. 3.d. qui habet sponsam sponsus est, De secundo Eph. 5.e. Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam.
marg.| {p} Et sustulit me] Hic incipit describere civitatem. Et primo describit eam a situ quia, scilicet est in monte posita. Unde dicit   [Et sustulit] id est sursum tulit   [me in spiritu] id est in mentis excessu. Simile sup. 1.c. Et fuit in spiritu in dominica die.
marg.| {q} In montem magnum et altum] Mons iste Christus est, qui est magnus humanitate et altus divinitate. Io. 4.b. Puteus altus est, qui, scilicet fossus est in hoc monte. Item mons, eminentia vite. Magnus, quia replet omnia in divinitate. Altus, quia insuperabilis potestate sicut dicit Glossa De hoc monte Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium, Bene mons domus Domini, id est Ecclesia dicitur, que fundata est super ipsum. Mt. 16.c. Et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam.
marg.| {r} Et ostendit] Hic secundo describit ab artifice, a quo Ecclesia recipit tria, scilicet descensum infusionis gratie, claritatem cognitionis divine, et lumen operationis bone, sicut artifex domus, ad litteram, primo descendit fundamenta iaciendo, deinde opus in lucem producit fundamenta de terra educendo, et tertio perficit suis locis lapides commode coaptando. De primo dicit   [Et ostendit mihi] super istum montem fundatum.
marg.| {s} Civitatem sanctam Ierusalem] Hoc expositum est. supra
marg.| {t} Descendentem de Celo] id est recipientem infusionem gratie in baptismo. Gratie dico misse sibi.
marg.| {u} De celo] et hoc a Deo : Ecce artifex. De secundo dicit.
marg.| {x} Habentem claritatem Dei] id est cognitionem de Deo Bar. 4.a. Beati sumus Israel, quia que Deo placent, nobis manifesta sunt. De tertio dicit.
marg.| {y} Et lumen eius] id est opera luminosa. Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in celis est.
marg.| {z} Simile lapidi pretioso] id est Christo, quem pro modulo suo Ecclesia in operibus imitatur, qui fuit lapis pretiosus firmus in proposito et lucens in virtutibus.
marg.| {a} Tamquam lapidi iaspidis] in quo significatur firmitas et viror fidei, in qua debent fieri opera. Sed quia non omnino pura sunt opera et clara, propter hoc purgatorium est necessarium, quod est confessio pura, que significatur per crystallum, quod transparens, et lucens est, sic pura confessio nihil celat, ut dicit Glossa Unde dicit. Et scilicet lumen eius est.
marg.| {b} Sicut crystallum] Ps. 95. Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Tria ergo dixit de operibus, quod scilicet, debent fieri quantum possumus ad imitationem Christi, et in similitudine, et in firmitate fidei, et quod in eis impurum est clarificari in fullonia confessionis. supra 4.a. Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis, et sardii.
marg.| Et in eodem inf. b. Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo. Et hec sunt duo lavacra Ecclesie, baptismus, scilicet, qui per mare vitreum, et penitentia sive confessio que per crystallum significatur.
marg.| {7. 425ra} De hac civitate dicitur pro omnibus iustis in persona Abraham : Hbr. 11.c. Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
marg.| {a} Et habebat murum] Hic tertio describit civitatem a clausura, et munimine et dicuntur hic tria. Primo qualis et quantus est murus. Secundo muri describitur ornatus, qui est in portis, ibi :   [Habentem portas] Tertio dispositio portarum, ibi   [Ab oriente] etc. Per murum, Christus : per portas et portarum angulos, Patriarche, et Apostoli ; per dispositionem portarum terrenarum in quatuor partibus civitatis significatur quod in regnum celeste intrant homines per fidem Trinitatis de quatuor partibus mundi. Dicit ergo :
marg.| {a} Et habebat murum] Christum, scilicet Ecclesie defensorem.
marg.| {b} Magnum] apud homines secundum humanitatem.
marg.| {c} Et altum] apud Patrem secundum divinitatem : Is. 26.a. Salvator ponetur in ea murus.
Numérotation du verset  21, moraliter 
marg.| Murus sunt Prelati et defensores Ecclesie : Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in prelio in die Domini : Hic murus plus Ecclesiam hostibus et bestiis exponit hodie quam custodiat. Per avaritiam enim totus est destructus et dissipatus : Ier. 6.c. Omnes avaritie student, a Propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Unde Lam. 2.c. Murus pariter dissipatus est.
marg.| {d} Habentem portas] Hic describit ornatum muri, dicens :   [Habentem portas duodecim] scilicet Patriarchas duodecim per quorum exemplum ad fidem introierunt multi, quorum etiam fidem predicaverunt et tenuerunt Apostoli, et tenemus nos moderni. Unde sequitur.
marg.| {e} Et in portis] id est in fide et operibus Prophetarum habentem, scilicet.
marg.| {f} Angulos duodecim] id est Apostolos qui dicuntur Anguli, quia sicut angulus duos parietes coniungit, sic post Christum duos populos vocaverunt ad unitatem fidei. Item quia duo predicaverunt, scilicet mores et fidem. Item quia duo precepta caritatis servaverunt, propter hoc missi sunt discipuli a Domino bini et bini ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus : Lc. 10.a. Vel porte sunt Apostoli, Anguli vero sunt subditi, quos ipsi instruxerunt et loco angulorum instituerunt, sicut Paulus, Timotheum, et Titum, et multos alios. Et Petrus Marcum et multos alios Episcopos ordinavit, qui regent populum Dei. Porte sunt Prelati Ecclesie, quorum officium est, aperiendo se, bonos introducere in Ecclesiam, et claudendo, malos eiicere. Sed he porte hodie in terram sic defixe sunt, quod nec claudi possunt, nec aperiri, nimis enim amant terrena. Unde Lam. 2.c. Defixe sunt in terra porte eius, et Ezec. 41.c. Terra erat usque ad fenestras.
marg.| {g} Et nomina inscripta] scilicet in portis.
marg.| {h} Que sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel] Hec nomina sunt memoria Patrum veteris Testamenti, et eorum auctoritas, et exemplum que tenent Apostoli et Apostolici viri dum implent et predicant, quod illi predixerunt futurum : Hbr. 10.a. Umbram habens lex futurorum, non ipsam imaginem rerum, sed Christus et Apostoli veritatem sub umbra latentem aperuerunt. Unde Io. 1.b. Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Propter hoc Dominus dicit Apostolis : Io. 4.e. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sequuntur enim Apostoli fidem et scripturas Patrum antiquorum : dedit enim eis Dominus cisternas quas non effoderunt vineta et oliveta que non plantaverunt ; Dt. 6.b.
marg.| {i} Ab oriente] Hic describit dispositionem portarum, dicens :   [Ab oriente porte tres, et ab aquilone porte tres, ab austro porte tres, et ab occasu porte tres] Hoc est, quod per fidem Trinitatis quam tenuerunt Patres veteris Testamenti, et quam predicaverunt Apostoli ex omnibus partibus mundi intrabunt homines in regnum Dei.
marg.| Unde Mt. 8.b. Multi ab oriente, et occidente venient, et recumbent cum Abraham Isaac et Iacob in regno celorum, et Is. 43.a. Dicam Aquiloni, da et Austro noli prohibere, Glossa tamen una sic distinguit : Ut per orientem, Iudei, a quibus Sol iustitie natus est, quibus fides Trinitatis primo predicata est ab Apostolis, ecce porte tres ab oriente.
marg.| {7. 425rb} Per aquilonem, gentes frigide in peccatis, que fidem Trinitatis receperunt.
marg.| Item per austrum, tempora primitive Ecclesie, quando Apostoli fuerunt igne Spiritus sancti accensi.
marg.| Vel totum tempus adventus Christi usque ad Antichristum, ubi ab Ecclesia tenetur fides Trinitatis. Per occasum tempus post Antichristum, vel sub Antichristo, ubi predicabitur eadem fides ab Helia, et Enoch sup. 11.a.
Numérotation du verset  21, moraliter 
marg.| Moraliter. Oriens est nativitas hominis, que est cum feditate et dolore et cum imbecillitate, ecce porte tres, ab occasu. Inter hos duos terminos est vita hominis, que ante est in prosperitate, et sic auster, cuius sunt porte tres, quia omnis prosperitas, terrena, vana et brevis, et timore plena, aut in adversitate, et sic Aquilo a quo sunt porte tres, quia adversitas, et purgat animam a peccatis, et premit corpus ne defluat in desideriis, et pungit totum hominem ut currat, et accelerat in via mandatorum Dei.
marg.| {k} Et murus civitatis] Hic quarto describit civitatem a parte fundamenti dicens :   [Et murus civitatis] qui est fides Christi, que Ecclesiam munit et tuetur.
marg.| {l} Habens fundamenta duodecim] scilicet Patriarchas, secundum quos facta est primo confessio fidei.
marg.| {m} Et in ipsis] id est super (duodecim nomina Apostolorum,) quia Apostoli eandem fidem quam tenuerant Prophete predicaverunt.
marg.| {n} Et agni] scilicet nomen erat in eis, id est Christi, quia quem ipsi crediderunt venturum, et Apostoli venisse nuntiaverunt.
marg.| {o} Et qui loquebatur] Hic quia de Patribus veteris Testamenti, et de Patribus novi communiter locutus fuerat, ne aliquis crederet omnes esse equales inter se, ostendit, quod nec equales sunt omnes in meritis, nec pares in premiis dicens :   [Et qui loquebatur] scilicet, Angelus in persona Christi.
marg.| {p} Mecum] ad beneplacitum meum.
marg.| {q} Habebat mensuram arundineam auream ut metiretur civitatem] id est minores qui in civitate erant, et ostenderet eis secundum capacitatem suam dari in presenti Scripturarum intelligentiam, et in futuro cognitionem divinam.
marg.| {r} Et portas] id est illos qui sunt maiores, et ad fidem introducunt minores, hi sunt Prelati.
marg.| {s} Et murum] Hi sunt defensores Ecclesie, quales sunt predicatores qui eam spiritualiter defendunt, et domini terreni, sicut milites qui temporaliter. Horum omnium et in presenti mensurata est gratia : non enim mensura gratie est equalis, nec mensura est quanta, et secundum mensuram gratie dabitur et gloria, nec omnium vita una, sed secundum capacitatem vasorum, alii minor, alii maior est data : Rm. 12.b. Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Simile Ezec. 40.a. Ecce vir, cuius erat species quasi species eris et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensure in manu eius. Non dicit tamen quod calamus eius sit aureus, qui loquebatur de Ecclesia militante ubi multi sunt sicut calamus scilicet exterius formosi et plani, sed interius vacui. Hic autem est sermo de Ecclesia triumphante, ubi omnes erunt solidi : Sir. 50.b. Quasi vas auri solidum. Et propter hoc dicit, quod Habebat mensuram arundineam auream.
marg.| {t} Et civitas] Hic quinto describit civitatem a dispositione vel a qualitate dicens :   [Et civitas in quadro posita est] cuius quadratura sunt fides, spes, et caritas, et bona opera, quia ut dicit Glossa Ipsa est robusta fide, longanimis spe, ampla caritate, efficax operatione. Et exponit Glossa quod dixit, dicens.
marg.| {u} Longitudo eius] scilicet fides.
marg.| {x} Tanta est quanta et latitudo] id est caritas, quia quantum credit, tantum amat : Glossa Quantum credit quis, tantum sperat, quantum sperat, tantum diligit, quantum diligit, tantum operatur. Vel hanc quadraturam faciunt quatuor virtutes cardinales, quibus nihil utilius est in vita hominibus : Sap. 8.b. Quarum una non debet aliam excedere in homine, ut dicit Glossa Prudentia appetendi boni, et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat, post hanc fortitudo ut quod intelligit operetur, dehinc iustitia, ut sic suos actus {7. 425va} temperet ne nimis iustus, vel sapiens sibi videatur Eccl. 7.c. Noli esse iustus multum, nec plus sapias, quam necesse est ne obstupescas. Hec autem quadratura virtutum cardinalium in patria remanebit, sed non secundum usus suos omnes, sed secundum aliquos principales, scilicet et non secundarios ; Prudentie enim duplex est usus precavere insidias, et hic usus est secundarius qui evacuabitur quia nulle insidie erunt, ibi :
marg.| Item alius, nullum Deo preponere, vel equare, et hic usus est principalis et in patria erit.
marg.| Item temperantie duplex, scilicet delectationes pravas cohibere, hic secundarius est, et evacuabitur, alius nullo motu noxio delectari, id est in hoc delectari, quod nullum noxium appetit, et fere, idem quod omnem motum carnis illicitum detestari.
marg.| Sed tunc notandum, quod detestari tripliciter sumitur a sanctis.
marg.| Uno modo idem est quod iudicare illicitum esse, et sic est usus temperantie proprius, et principalis, qui in patria remanebit : iudicabit enim omnem motum carnis illicitum.
marg.| Secundo modo idem est quod insurgere contra motus noxios, et sic est irascibilis, et est motus zeli vel ire per zelum ; et sic non erit in patria.
marg.| Tertio modo, idem est quod fugere motus noxios, et sic est cuiuslibet virtutis, et contrahitur secundum diversitatem materie.
marg.| Unde fugere propriam excellentiam, humilitatis est, et fugere delectationes carnis temperantie, et sic de aliis.
marg.| Item fortitudinis duplex est usus. Unus perferre molestias, hic est secundarius et non erit in futuro, quia nulla erit molestia : Alius Deo firmiter adherere, et hic remanebit.
marg.| Sed tunc notandum quod est duplex adhesio. Una per modum amplexantis, sic adheret caritas summo Bono, et fides summo vero. Alia per modum detinentis, sic adheret fortitudo quasi detinens Deum ne ei auferatur, vel prosperis, vel adversis, et hec adhesio, nihil aliud est quam quedam fiducia mentis, cui opposita est acedia, qua homo diffidit posse habere quod vellet, cui tristitia annexa est. Item usus iustitie est duplex. Unus subvenire miseris, et hic est secundarius, et evacuabitur, quia nulla erit ibi miseria, nec ullus miser. Alius principalis, scilicet Deo regenti subditum esse, et hic etsi sit in via tamen remanebit in patria, et subditum esse Deo infallibiliter, tam in se, quam in aliis suis, et hoc volo ei reddere quod suum est, et in se, et in suis.
marg.| Unde patet quod reddere unicuique quod suum est, non est primus usus iustitie ; sed sequitur ad aliud, subditum esse Deo. Et ex hoc etiam patet quod non teneor proximo in quantum est hoc, vel illud, sed in quantum est creatura Dei, et ita creature teneor reddere quod suum est. Suum dico in quantum creatura, non in quantum homo ille, vel ille. Sicut Prelato non teneor subiici in quantum est homo ille vel ille, sed in quantum minister Dei constitutus a Deo.
marg.| {a} Et mensus est civitatem] Hic sexto describit civitatem a quantitate debita. Et dicuntur hic duo. Primo de quantitate civitatis.
marg.| Secundo, de quantitate et altitudine muri, ibi [Et mensus est muros] etc. Dicit ergo :   [Et mensus est] Hec quantitas civitatis, ac murorum nihil aliud est quam profectus virtutum, et minorum, et maiorum, quia per civitatem minores, per muros maiores designantur. Et utrique mensurantur.
marg.| {b} De arundine aurea] quia utrisque promittitur beatitudo eterna.
marg.| {c} Per stadia] ergo   [duodecim millia] significati sunt minores, qui de quatuor partibus mundi stant firmi in fide Trinitatis et servant decalogum mandatorum ad honorem Dei, et meritum sui, et ad commodum proximi, quod significatur   [per duodecim millia] et sic currunt ad bravium eterne beatitudinis perseverando in firmitate fidei, etsi nondum sint in fortitudine operandi, vel aggrediendi ardua, scilicet, consilia. Duodenarius enim componitur ex quatuor, et tribus, et significat quatuor partes mundi cum fide Trinitatis. Per mille perfectio significatur cum observatione decalogi : est enim numerus cubicus habens tres dimensiones, quia decies decem decies, faciunt mille, Dicit ergo :   [Et mensus est civitatem de arundine aurea] id est minoribus {7. 425vb} in Ecclesia beatitudinem, et vitam eternam pro miseria ostendit dandam, vel iam datam. Et hoc   [per stadia duodecim millia] id est quia ipsi in quatuor partibus mundi collecti servaverunt fidem Trinitatis cum observatione decalogi integra, et perfecta : Quia Iac. c. 2.b. Qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Et quia fides sine spe, et caritate non est sufficiens, nec plena propter hoc subiungit.   [Longitudo] etc. Quia aliquis quereret : mensuravit, et quid ibi invenit ? Respondet, hoc scilicet, quod.
marg.| {d} Longitudo] id est fides, vel perseverantia.
marg.| {e} Et latitudo] id est caritas.
marg.| {f} Et altitudo] id est pes, vel contemplatio.
marg.| {g} Eius] id est civitatis.
marg.| {h} Equalia sunt] quia tantum sperat, et diligit, quantum credit.
marg.| Vel Equalia dicuntur propter perseverantiam usque in finem, quia non valet fides inventa in homine, in morte, nisi et coequata sit ei caritas, et spes usque in finem vite Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est in semetipsa. Et quod mortuum est non vivificat. Unde pro tali fide nullus habebit vitam eternam.
marg.| {i} Et mensus est muros eius] etc. per muros significantur maiores, qui se habent opponere pro Ecclesia, ut dictum est sup. eod. Et debent esse perfectiores, quam alii, quia semper debent habere oculum cordis, et intentionis in eterna beatitudine, que significatur per centum, quia secundum Bedam, de leva transit in dexteram.
marg.| Item debent observare mandata decem, sicut minores et preter hec, que docent quatuor Evangelia, quorum utrumque significatur per quadraginta, quia quadraginta constat ex quatuor, et decem, se invicem multiplicantes.
marg.| Item cum his omnibus debent esse perfecti in operibus ut usum habeant, et exercitium quatuor virtutum cardinalium predictarum, quod significatur per quatuor. Dicit ergo : [Et mensus est muros eius] id est maioribus similiter beatitudinem eternam promisit, et dedit, pro hoc, quod mensura eorum inventa est fuisse.
marg.| {k} Centum quadraginta quatuor cubitorum] id est quia oculum habentes, in celestibus observaverunt Decalogum, et predicaverunt Evangelium perfecti in exercitio, et usu virtutum, et operatione, que operationes significantur per cubitum. Et hoc supple fuit.
marg.| {l} Mensura hominis] qui mihi apparuit.
marg.| {m} Que] dico   [mensura est Angeli] quasi ille, qui sic mensurabat in specie hominis mihi apparebat sed erat Angelus. In hoc igitur ostendit, quod ille, qui per illum Angelum significatur scilicet, Christus verus est Deus et verus homo.
marg.| {n} Et erat structura] Hic septimo describit, et commendat civitatem a pretiositate materie. Primo ostendit, qualis fuit materia muri. Secundo qualis fuerit materia civitatis, ibi,   [Ipsa vero civitas] etc. Tertio, qualitas fundamenti, ibi   [Et fundamenta muri] etc. Quarto, qualitas portarum, ibi   [Et duodecim porte] Glossa   [Et erat] Dixerat in hac civitate esse muros, et portas, et fundamenta, et ipsos inter se alios maiores, et alios minores : hic exequitur murus ipse qualis sit, et qualis ipsa civitas et fundamenta, et porte, dicens.
marg.| {n} Et erat structura] id est materia.
marg.| {o} Muri eius] id est civitatis.
marg.| {p} Ex lapide Iaspide] id est quicumque est defensor Ecclesie, hoc habet ex fide quam predicat, et tenet firmiter. Sicut dicit Glossa per Iaspidem significatur fides propter eius virorem. Siccus enim est, qui non habet fidem, et ideo nulli alii, quam igni congruus.
marg.| Et loquitur hic de defensione predicationis, vel disputationis, que merito fidei datur, et augetur homini. Fidei dico, aut eius, qui predicat, vel disputat aut eorum, qui audiunt. Unde super istud Rm. 12.b. Sive prophetiam secundum rationem fidei dicit Glossa id est secundum exigentiam quia ut exigit fides eorum, id est predicatorum, vel auditorum datur prophetia, scilicet disputatio, vel predicatio : Ct. ultimo capitulo : Si murus est, edificemus super eum propugnacula argentea, id est si aliquis talis inventus est, qui defendere possit Ecclesiam, obtundendo militiam {7. 426ra} impiorum, vel naturalis ingenii industria, vel edoctus scientia philosophica armentur prius informati eloquio Dei, ubi semper debet fides esse indemnis et illesa, et supponi debent omnes articuli quasi artis principia. Structura igitur muri debent esse articuli fidei, a quibus habet ut sit murus vel defensor paratus semper ad satisfactionem omni poscenti se rationem de ea, que in ipso est fide, et spe : aliter enim nec murus est, nec defensor, sed potius hereticus, et destructor.
marg.| {a} Ipsa vero civitas] Hic ostendit qualis est materia civitatis, id est minorum, quia fides cordis cum professione oris.
marg.| Unde dicit : (Ipsa vero civitas) id est minores in Ecclesia.
marg.| {b} Aurum mundum] erat per sapientiam Dei qua corde credunt quicquid est credendum, et fides mundificat cor : Act. cap. 15.b. Fide purificans corda.
marg.| Sed quia non sufficit in casu fides cordi nisi et adsit professio oris, propter hoc sequitur.
marg.| {c} Simile vitro mundo] quod non celat, nec retinet colorem eius liquoris quem continet.
marg.| Unde per hoc significatur confessio fidei, que est in corde, quia Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel per aurum fulgor caritatis, per vitrum mundum innocentia baptismalis, et caritatis cum innocentia baptismali, ut frequentius invenitur in minoribus, et simplicibus et idiotis, quam in prudentibus seculi. Unde Prv. 3.d. Cum simplicibus sermocinatio eius.
Numérotation du verset  21,19 
marg.| {d} Et fundamenta muri] Hic ostenditur quam pretiosa sit materia fundamenti dicens.   [Fundamenta muri] id est Prophete, dicit Glossa
marg.| {e} Civitatis] erant subaudi.
marg.| {f} Ornata omni lapide pretioso] id est omni genere virtutum et bonorum operum. Nec solum Prophete fundamenta sunt Ecclesie, sed etiam imitatores eorum qui vite exemplo Ecclesiam decoraverunt : Ps. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis, etc.
marg.| Item quia vero Patriarche et Prophete et imitatores eorum non gratia personarum, sed per operationem virtutum Ecclesiam fundaverunt, propter hoc ostendit quibus virtutibus ipsi in Ecclesia luxerunt, reponens eos sub duodenario numero lapidum pretiosorum, ut sic ostendat eos in omnibus splenduisse virtutibus : ipse enim est numerus universitatis, quia ex partibus septenarii constituitur. Unde dicit.
marg.| {g} Et fundamentum primum iaspis] Hec est fides que numquam in Sanctis marcescit, sed semper permanet in virore boni operis. In illis quidem marcida est, imo mortua : qui fidem habent et non fidei opera.
marg.| Unde Gregorius in persona Domini. A me fide discrepat qui operibus non concordat. Hec est prima in edificio spirituali, quia sine fide impossibile est placere Deo : Hbr. 11. Et nihil retinet qui fidem perdidit, ut dicit Seneca. Et illud Prudentii : « Prima petit campum dubia sub sorte duelli, Pugnatura fides ».
marg.| Dicitur autem prima fides, quia ex ipsa cetere generantur virtutes, secundum quod dicit Glossa super illud Mt. 1.a. Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob Glossa id est fides spem, spes caritatem. Et hoc intelligendum est non de habitibus qui simul omnes infunduntur a Deo, sed de moribus, quorum unus generatur ab alio.
marg.| {h} Secundum] fundamentum, scilicet erat.
marg.| {i} Saphirus] Hec est spes sanctorum, qui per celicam conversationem celo sereno sunt similes, sicut saphirus, et veris solis radiis percussi sunt, qui radii sunt amoris insignia, que in sua conversatione, et in sua Passione, Resurrectione, et Ascensione ostendit Dominus in se. Sancti ergo contemplativi omnem terrenitatem reprimunt et fulgorem eternitatis emittunt, dicentes cum Apostolo ad Phil. c. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Et ad idem alios trahunt dicentes illud Is. c. 2.a. Venite ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob. Unde Eccl. 43.a. Tripliciter sol exurens montes radios igneos exsufflans et refulgens, et radiis suis obcecat oculos. Montes Ecclesie, id {7. 426rb} est, Predicatores tripliciter exurit sol iustitie, dum ad tria facit idoneos, scilicet ad fidem et operationem, et ad predicationem utriusque, et exsufflat ab eis ignem concupiscentie, et refulgent in eis radii amoris qui excecant oculos noctue, id est malorum.
marg.| {k} Tertium Calcedonius] Ut dicit Isidorus, eiusdem virtutis est, cuius ligurius, sed tamen vilior, et est ex lapidibus ardentibus similis pallenti lucerne, ut dicit hic Glossa Calefactus a sole, vel digitorum attritu paleas et chartarum folia ad se rapere dicitur, et celaturis resistit.
marg.| Hec est caritas Sanctorum, que ab ipsis celata quasi pallet in lucerna : sed cum ad aliorum utilitatem exire cogitur, lux eius emicat, que non sculpitur, quia adversis non secatur.
marg.| Unde dicit Apostolus 1Cor. c. 13.b. Omnia suffert, et vanam gloriam nec recipit, nec retinet.
marg.| Hec amore Christi accensa et digito, id est Spiritus sancti igne inflammata peccatores sibi coniungit : Mt. 13.c. Paleas autem, id est peccatores comburet igni inextinguibili.
marg.| {l} Quartum smaragdus] A nimia viriditate dictus smaragdus, scilicet, quia omne satis viride smaragdum dicitur, ut dicit Isidorus. Omnes herbas et frondes viriditate superat, aerem etiam vicinum ex repercussione virescere facit. Nulla gemma gratior oculis : Cuius corpus extensum sicut speculum imagines reddit. Quippe Nero Cesar gladiatorum pugnas in smaragdis spectabat ut dicit Isidorus. Hunc gryphes, qui corpus, et pedes et caput habent leonum, currentes super terram ut leones, et alas habent aquile, quibus volant in aere, auferunt hominibus, sed Arimaspus populus, scilicet unum habens oculum, pugnans contra eos, eis aufert.
marg.| Hec est castitas, vel virginitas que virorem carnis integre servat, et in amaritudine penitentie motus malos castigat.
marg.| Hec est gratior Angelis et oculis Christi : hi enim sequuntur agnum quocumque ierit, sup. 14.a. Et in se portant imaginem Angelorum et Christi.
marg.| Hanc Demones multum nituntur auferre, sed mens et intentio indivisa a Deo resistit, et eam custodit illesam : qui enim tales sunt, indivisi sunt, sicut dicitur 1Cor. 7.f. Non enim habent duos oculos, unum in terrenis, et alium ad Deum, sed unum tantum, et illum figunt in Deum, ut dicant illud Ps. 122. Sicut oculi ancille in manibus domine sue, etc.
marg.| Et hic lapis bene quartus dicitur, quia virginitas in quatuor Evangeliis primo commendata legitur.
Numérotation du verset  21,20 
marg.| {m} Quintum sardonyx] Hic ex duorum nominum societate est vocatus, ut dicit Isidorus. Habet enim candorem sicut onyx, et ruborem sicut sardius, et est tricolor subterius niger, in medio candidus, superius minius, id est rubeus. Hic solus in signando nihil cere avellit. Per hunc patientia sanctorum significatur per quam ab inferioribus, id est a mundanis hominibus sunt in despectu, candore tamen conscientie sunt in corde suo lucidi, sed ardore martyrii, quo citius ad superna perveniant, rubei. Hec etiam nihil avellit, quia suis persecutoribus plene, et ex toto corde remittit, sciens quod dicit Dominus Lc. 6.f. Dimitte et dimittemini : Sir. 28.a. Relinque proximo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Hec bene quinta dicitur quia molestie circa quam est virtus patientie, corpus exponit quod quinque sensibus agitur.
marg.| {n} Sextum sardius] sic dictus eo quod repertus sit primo a Sardis. Rubrum habet colorem et marmoribus prestat, sed inter gemmas vilissima est, ut dicit Isidorus.
marg.| Et significat martyrum constantiam, qui rubrifluido sanguine laureis ditantur bene fulgidis : laverunt enim stolas suas in sanguine Agni, sup. 7.d. Et bene sexta hec gemma ponitur, quia Christus sexta etate et sexta die martyrium, sua Passione consecravit.
marg.| Vel sicut dicit Glossa super illud Ex. 28.c. In primo versu erit lapis sardius, qui ut aiunt terre rubee est similis.
marg.| Et secundum hoc significat sollicitudinem sanctorum de custodia sui, qui exemplum Ade qui terra rubra dicitur semper habentes in mente, ardent ante Deum caritate pro sue Passionis rubore, et terram proprii corporis laboribus et disciplinis non cessant excolere, ut dicere possint illud Za. c. 13.c. Homo agricola ego sum ; quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
marg.| Et bene sexta dicitur, quia Adam factus est sexto die et peccavit eodem die et eiectus fuit.
marg.| {o} Septimum chrysolithus] Hic auro similis est cum marini coloris similitudine ut dicit Isidorus. Et sicut hic Glossa videtur scintillas ardentes {7. 426va} emittere, dictus a chrysos quod est aurum. Per hunc potest intelligi innocentia baptismalis : mare enim significat baptismum, Apc. 4.b. In conspectu eius tamquam mare vitreum.
marg.| Ibi siquidem dicti sumus de cupro vel de plumbo aurum probatum, quia de filiis ire filii gratie : Eph. 2.a. Quam multi Sanctorum illesas servantes scintillas boni exempli aliis per exhortationes bonas emittunt quibus eos ad amorem Dei et proximi accendunt. Qui bene ponitur septimo loco propter dona Spiritus sancti, que collata sunt in baptismo Glossa tamen dicit quod per auri fulgorem cum scintillis significatur predicatio sanctorum cum miraculis : Sap. 3.b. Fulgebunt iusti, per candorem baptismalis innocentie, et tamquam scintille in arundineto discurrent.
marg.| {a} Octavum beryllus] Hic gignitur in India, nomen habens e lingua gentis sue, similis smaragdo in viriditate, sed tamen cum pallore.
marg.| Politur ab Indis in sex angulares formas ut hebetudo coloris repercussu angulorum excitetur : aliter politus non habet fulgorem et significat sanctos vite active deservientes, in qua servatur viror gratie, sed tamen cum pallore, quia hoc exerceri non potest sine aliquorum venialium offuscatione, sed per sex opera misericordie quibus insudant, ex caritate colorem recipiunt, quia in fructu recompensatur lippitudo Lie : Gn. 29.d. Et bene ponitur octavo loco, quia isti mercedem hic non recipiunt, sed expectant in octava resurrectione, secundum consilium Domini ; Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos, et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum vel retributione.
marg.| {b} Nonum topazius] Hic secundum Isidorum ex virenti genere est, omnique colore resplendens, inventus primo a Troglodytis predonibus in insula Arabie, ubi fame et tempestate fessi effodiebant radices herbarum.
marg.| Unde ex causa nomen accepit : Nam topazion lingua Troglodytarum significationem habet querentis.
marg.| Et est gemmarum amplissima que sola nobilium limam sentit Glossa super Ex. 28.c. dicit quod quamvis sit omnium colorum, maxime tamen est aurei et aerei.
marg.| Et dicitur Topazion quasi topandion, id est omnium colorum, a pan quod est totum, Secundum Glossa Hic, invenitur in insula Egypti que dicitur Topazon. Secundum Glossa Hic duos maxime habet colores, aureum et ethereum : cum splendore solis tangitur omnium gemmarum claritates superat : in aspectum suum singulariter provocat aspicientes : quem si plus polis, obscuras, si nature relinquis, clarior est, et nihil clarius regibus inter divitias, qui quo rarior est eo pretiosior.
marg.| Per hunc significatur vita contemplativa, que ex caritate est aurea, ex dulcedine etherea, ubi Deus limpidius videtur ad quam homo singularius trahitur.
marg.| Et qui tales sunt, si honoribus seculi poliuntur vel ornantur, obscurantur, quia turbantur erga plurima sicut Martha ; nam unum iam tenent quod est necessarium, sicut Maria : Lc. 10.g. Quod hic lapis omni colore resplendet hoc est quod qui tales sunt, omnium virtutum lucem gerunt ad exemplum tabernaculi quod eis monstratum est in monte ; Ex. 25.d. Omnia fac secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte.
marg.| Hec est gemmarum latissima, quia caritas maxime cor dilatat ; bene autem nono loco ponitur, quia qui tales sunt, Angelis quorum sunt novem ordines, pro suo modulo in Dei contemplatione assimilantur, de quibus Mt. 18.b. Angeli eorum semper vident faciem Patris.
marg.| {c} Decimum chrysopassus] Hic secundum Isidorum, indicus est, colore porri succum referens, aureis intervenientibus guttis : unde et nomen accepit, quasi passim habens aurum.
marg.| Per hunc in auro significatum desiderium celestis patrie, per colorem vero perpessio tribulationum, quia quanto plus Sancti patiuntur propter Dominum, tanto plus accenditur, et inflammatur eorum desiderium, quia, ut dicit Gregorius quod flatus carboni, hoc tribulatio {7. 426vb} caritatis. Et bene decimo loco ponitur propter observantiam decalogi, vel quia isti festinant venire ad decimum ordinem Angelorum, qui ex omnibus reparandus est.
marg.| Et dicitur decimus ordo cecidisse, non quia unquam fuerint decem ordines, sed quia tot de diversis ordinibus ceciderunt qui possent facere unum ordinem.
marg.| {d} Undecimum hiacynthus] Ut dicit Isidorus, ex nominis sui flore vocatus.
marg.| Hic in Ethiopia invenitur, ceruleum habens colorem, optimus, qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento lucet, purpuraque refulgens, sereno perspicuus atque gratus, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit. In os missus, frigidus est, in sculpturis durissimus ; nec tamen invictus. Per hunc significatur discretio sanctorum et compassio, qua secundum Deum omnibus et in omnibus se conformant, ut omnes lucrifaciant ; 1Cor. 9.d. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, vel compatiuntur omnibus, ut Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : Significat etiam circunspectionem doctorum et predicatorum qui attendunt quid, et quibus est predicandum, ut maioribus maiora et parvulos lacte potent minorum.
marg.| {e} Duodecimum amethistus] Isidorus : Inter gemmas purpureas principatum amethistus indicus tenet. Purpureus est permixto violaceo colore, et quasi rose nitore et leniter quasdam flammulas fundens. Causam eius nominis asserunt, quia sic quiddam in purpura illius non ex toto igneum, sed vini colorem habens. Est autem sculpturis facilis.
marg.| Per hunc designatur humilitas et contemptus mundi, cum desiderio tamen martyrii ; sicut fuit in confessoribus, quorum multi non defuerunt martyrio, sed martyrium defuit eis. Sicut legitur de Beato Martino, qui etsi Martyr non fuit, palmam tamen Martyrii non amisit.
marg.| Unde sancti infundunt flammulas consolationis et visitationis infirmorum, viduarum, et pupillorum largitionis eleemosynarum, quibus inflammant alios ad amorem Christi. De primo Is. 61.a. Ut consolarer omnes lugentes, et ponerem fortitudinem lugentibus Sion. De secundo Iac. 1.d. Regio munda et immaculata hec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire in hoc seculo. De tertio Lc. 11.f. Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis.
marg.| Vel secundum Glossa Flammule significant virtutem illam qua pro inimicis oratur, que est virtus virtutum. Colorum varietas, virtutum multiplicitas : Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos : Et bene ultimo loco ponitur, quia custodia virtutum est humilitas, quia ut dicit Gregorius qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Unde et Paulus qui interpretatur modicus vel humilis, thronum duodecimum meruit obtinere.
Numérotation du verset  21,21 
marg.| {f} Sequitur : Et duodecim porte] etc. Hic ostendit qualis est materia portarum, dicens.   [Et duodecim porte] cum sint in civitate, sicut dictum est.
marg.| {g} Duodecim margarite sunt per singulas] id est multi qui instructiones, et fidem Patriarcharum duodecim sunt imitati, candidi sunt et lucidi : Lam. 4.b. Candidiores Nazarei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, etc.
marg.| Et dicit Isidorus, quod margarita prima est candidarum gemmarum, quam inde margaritam aiunt vocatam, quod in conchulis maris hoc genus lapidis inveniatur : inest enim in carne cochlee calculus natus, sicut in carne ostree preciosissima margarita reperiri dicitur, vel sicut in cerebro piscis lapillus : ex quibus margaritis quedam uniones vocantur, quia tantum una, numquam due vel tres simul inveniuntur : meliores enim sunt candide quam que flavescunt.
marg.| Illas enim aut iuventus, aut matutini roris conceptio reddit candidas, has vero senectus aut vespertinus aer gignit obscuras. Gignitur autem margarita de celesti rore quem certo anni tempore cochlee hauriunt.
marg.| {h} Et singule porte erant ex singulis margaritis] quasi ipsi prophete similiter virtutibus erant splendidi.
marg.| Hoc enim a Prelato exigitur et predicatore, ut sit splendidior vita, et scientia quam alii qui ab eo docentur. Talis enim debet esse prelatus cuius comparatione subditi grex dicantur, ut dicit Beatus Gregorius.
marg.| {7. 427ra}
marg.| {a} Et platee civitatis] Hic octavo describit civitatem a munditia platearum, qui est ornatus interior. He platee sunt coniugati, qui quasi in maiori vite latitudine sunt quam alii, et latius hoc mundo utuntur, verumtamen tamquam non utentes, sic dicitur 1Cor. 7.f. Dicit ergo :   [Et platee civitatis] id est coniugati sunt.
marg.| {b} Aurum mundum] Aurum quidem per sapientiam Dei   [mundum] a peccato mortali.
marg.| {c} Tamquam vitrum perlucidum] Hoc dicit, quia frequentius confitentes nihil celant quod eos debeas, vel possit aggravare : Sicut ille de quo dicit Iob. 20.b. Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua, parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. Vel dicit eos esse vitrum, quia in ipsis tamquam in speculo possunt mali cognoscere maculas suorum criminum.
marg.| {d} Et templum] Hic nono describit civitatem a bonitate regis, et a potentia : hanc Dei bonitatem in duobus ostendit, quia et bonis omnibus replebit affectum, et plena cognitione, et veritate illuminabit intellectum. Item nec ibi deerit beatitudo corporum : nec etiam lumen, et claritas eorum, quia quod dicit.   [Dominus enim Deus omnipotens] etc. pertinet ad felicitatem animarum, quod vero dicit   [Agnus] quodammodo dat intelligere felicitatem corporum : Dicit ergo :   [Et templum non vidi in ea] Hic agit de repletione affectus plenitudine omnium bonorum : templum enim locus orationis est, et oblationis in presenti : oratio autem est pro duobus tantum, scilicet, aut pro bonis adipiscendis, aut pro malis amovendis. Ibi nullum malum erit amovendum, quia nullum ibi esse poterit ; item nullum bonum erit adipiscendum, quia omne est adeptum ; et sic non habebit locum oratio. Item oblatio tantum pro duobus fit, aut in signum oblationis cordium, aut in necessitatem sustentationis ministrorum ibi nulla erit necessitas, nulla penuria : item ibi nulla erit obscuritas, sed immediata coniunctio animarum nostrarum ad Deum, et omnium invicem manifesta revelatio cordium, quia, ut dicit Gregorius Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia corporis non abscondet, et sic patet quod nec ad signum, nec ad necessitatem erit ibi aliquid offerendum. Dicit ergo :   [Et templum non vidi in ea] Quare ? Quia non erat necessarium.
marg.| {e} Dominus enim Deus omnipotens templum illius est] id est omnimoda requies, et perfecta plenitudo omnium bonorum, et hoc in animabus quoad affectum, quia ut dicit Ps. 103. Tunc omnia replebuntur bonitate. Et ne desit felicitas corporum, et propter hoc subiungit.
marg.| {f} Et Agnus] similiter, templum eius est, id est omnimoda requies a laboribus corporum, sup. 14.c. Amodo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Et hoc dicitur hic quoad similitudinem corporum sibi intrinsecam.
marg.| {g} Et civitas non eget sole] etc. Hic agit de illuminatione anime quoad intellectum, cum dicit.   [Et civitas non eget sole, neque luna, id est maiori, vel   minori doctrina. Ut luceant in ea] id est ut illuminentur interius ab ea, scilicet a maioribus, vel minoribus Doctoribus ministrata, quia omnes erunt docibiles Dei. Io. 6.e. Unde sequitur.
marg.| {i} Nam claritas Dei] id est totius Trinitatis.
marg.| {k} Illuminabit eam] dando intellectibus nostris plenissimam cognitionem, et ab omni nubilo phantasmatum semotam : Quia 1Cor. 13.d. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum, videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.
marg.| Vel ad litteram non egebunt ibi sancti, nec sole, nec luna ad servitium Dei, sicut faciunt in presenti vita, quia Deus eos plenissime illuminabit, non solum in mente, sed etiam quoad corpora. Unde et sequitur.
marg.| {l} Et lucerna eius est Agnus] id est ; Christi humanitas continens divinitatem erit lumen omnium, etiam quoad corporum illuminationem : unde dicit Ps. 35. Domine {7. 427rb} in lumine vultus tui ambulabunt, et alibi. In lumine tuo videbimus lumen.
marg.| {m} Et ambulabunt gentes] Hic decimo describit civitatem a servientium Deo industria, et sollicitudine, que est, quia pro spe tante claritatis habende, et tante beatitudinis, convertentur multi ad Dominum, et proficient in operibus bonis ; unde dicit.   [Et ambulabunt gentes] ad fidem Christi, de virtute in virtutem proficient. Et hoc.
marg.| {n} In lumine] id est pro spe, vel in spe habendi lumen eius. Vel   [in lumine eius] id est ad lumen cognitionis eius, quod eis desuper infunditur, sup. eod. a. Vidi civitatem sanctam Ierusalem novam descendentem de celo : et Iacob. 1.c. Descendens a patre luminum.
marg.| Item maiores erunt solliciti, de acquisitione aliorum pro quibus coronabuntur, ut dicit Glossa unde dicit.
marg.| {o} Et reges] qui, et in se, et in aliis intuitu circumspectionis, et sollicitudinis dissipant omne malum peccati. Prv. 20.b. Et faciunt iustitiam in terra sua, ut cadant habitatores eius mali, scilicet, motus carnis, de quibus Is. 26.d. Hi inquam reges terre.
marg.| {p} Afferent gloriam suam] id est subditos quos converterunt, et in bonis operibus nutrierunt, et pro quibus gloriabuntur, 1. Thessalon. 2.d. Que est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie, nonne vos ante Dominum Iesum Christum estis in adventu eius ?
marg.| Vos enim estis gloria nostra, et gaudium. Et quia non sufficeret aliis proficere, nisi homo se servaret sine macula conscientie, propter hoc subiungit.
marg.| {q} Et honorem] id est proprie conscientie puritatem afferent, scilicet.
marg.| {r} In illam] civitatem, vel predicti reges, vel simul omnes, quia ut dicit Ps. 125. Venientes venient cum exultatione portantes manipulos suos, sicut victores spolia deferunt in suis urbes. Is. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe, sicut exultant victores capta preda, quando dividunt spolia.
marg.| Tria igitur dicta sunt hic : Quam industrii, scilicet, sunt minores in operando, cum dixit : [Et ambulabunt] Item quam solliciti maiores in docendo, et custodiendo acquisitos, cum dixit.   [Et reges] etc.
marg.| Item quid utrique portabunt coram Deo, quia ferent serenitatem conscientie, ut dicant cum Apostolo simul omnes : Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. 2Cor. 1.c. Et hoc dicitur, ibi : [Et honorem] etc.
marg.| {s} Sequitur : Et porte eius] Hoc est undecimum, ubi civitatem illam describit ab omnimoda, et plena securitate. Dicit ergo :
marg.| Et porte eius non claudentur] amplius etiam   [per noctem] quasi diceret tanta erit ibi securitas, quod nocte quando solent fures, et male bestie incedere, porte non claudentur, quia nullus omnino hostis ibi timebitur, nec aliquid nocivum estimabitur, nec sentietur.
marg.| In Ecclesia militanti bene aliquando oportet claudi portas predicationis. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, etc. Ne inimicus homo per noctem introeat, et superseminet zizania erroris. Mt. 13.c. Et bene dixit, per noctem.
marg.| {u} Nox enim] ad litteram   [non erit ille] sed dies una que nota est Domino. Za. cap. 14.b. et Ps. 83. Quia melior dies una in atriis tuis, etc.   [Per noctem] Hec est vera littera, cum quidam libri habeant   [per diem] quasi dicat, non claudentur porte per diem, quia si deberent per noctem claudi, non possent.   [Nox enim non erit ibi] Vel mystice.
marg.| {s} Porte] affectus, et intellectus quibus intratur ad amorem boni, et cognitionem veri.
marg.| {t} Non claudentur] ibi   [per noctem] alicuius obscuritatis, vel ignorantie, scilicet, vel peccati, quia nox ignorantie vel peccati non erit ibi, quia, ut dicit Gregorius : Quid est, quod non vident, qui videntem omnia vident : Sed quid est, quod dicit ?   [Porte non claudentur ?] Contra Mt. 25.a. Et clausa est ianua. Solutio, quod dicitur hic non claudi, idem est cum eo, quod dicit Mattheus ianuam claudi, quia hoc est malos non posse habere accessum, ut introeant ibi : Vel alio modo.   [Claudentur] in die Iudicii ne introeant mali, sed ipsis clausis in carcere Inferni, non oportebit portas celi claudi : neque enim erit regressus ab inferis.
marg.| {x} Et afferent gloriam] Hec est duodecima dignitas civitatis celestis, civium, scilicet, puritas, et munditia. Que in duobus consistit, scilicet, quia omnes cives eius erunt, et mundi corpore, et puri mente. Item quia nulli immundi, vel impuri poterunt ibi intrare, etc. {7. 427va} Dicit ergo : Et afferent ministri eius qui pro ea habenda servierunt.
marg.| {a} Gloriam] gentium, id est gentes glorificatas.
marg.| Et honorem gentium] id est munditiam conscientiarum   [in illam] Primum pertinet ad corporum gloriam, secundum ad beatitudinem animarum.
marg.| {c} Non intrabit] etc. Hoc est secundum, scilicet, quod nullus immundus ibi intrabit.   [Non intrabit] etc. Glossa sic continuat, quod post honestatem civitatis determinat qui non sunt intraturi, quia sic contraria iuxta se posita magis elucescent, et tenebre magis commendabilem faciunt lucem, propter hoc primo ostendit qui non intrabunt, dicens :   [non intrabit] Deinde qui intrabunt, ibi :   [Nisi qui scripti sunt] etc. Dicit ergo :   [Non intrabit] quasi non solummodo erit tanta gloria civium, et munditia, immo.   [Non intrabit in eam aliquid coinquinatum] id est cum aliis in quantum per consensum peccati.
marg.| {d} Aut aliquid faciens abominationem] id est aliquid criminabile, ut dicit Glossa
marg.| {e} Et mendacium] quod facit qui in mendaciis inveniendis delectatur, sicut dicit Glossa Et talis filius eius est, de quo dicitur Io. 8.f. Ipse mendax est pater eius. Vel   [coinquinatum] in se per peccatum.   [Faciens abominationem] contra Deum, et   [mendacium] contra proximum. In primo, corruptio sui. In secundo, contemptus Dei. In tertio, deceptio proximi.
marg.| {f} Nisi qui scripti] quasi dicat, per singula, nullus intrabit ibi, nisi illi tantum qui scripti sunt per gratiam predestinationis.
marg.| {g} In libro vite] id est in prescientia Dei : Qui liber est.
marg.| {h} Agni] id est Christi humanitatis. Ipse enim non solum homo est, sed Deus, qui est vita vera. Unde Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita. Vel   [In libro vite Agni] id est in fide humanitatis Christi per quam datur vita : Io. 11.c. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Vel   [in libro vite agni] id est in imitatione vite Christi, qui se nobis posuit in exemplum vivendi. 1. Petri 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Io. 13.b. Exemplum dedi vobis, ut et vos similiter faciatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_21)

Notes :