Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset  22,1 
marg.| Et {i} ostendit mihi fluvium aque] etc. In hoc capite sunt tres partes, que adhuc restant de hac visione. In quarum prima agit de resurrectione celestis patrie, et hec est tertia pars totius visionis, ibi :   [Et ostendit] etc. In secunda parte de operis commendatione, et etiam visionis huius extreme, et hec est etiam pars quarta totius, ibi :   [Et dixit mihi, hec verba] etc. In tertia parte huius capituli, que est quinta huius visionis excommunicat omnes illos qui pro fovendis erroribus aliquid addent vel diminuent huic totali operi, ibi :   [Contestor enim omni audienti] etc. Et hoc facit quia sciebat quosdam esse in Asia sic facturos. In prima autem parte duo dicit, quia primo describit ea que pertinent ad refectionem. Secundo, ea que ad refectionis gaudium et exultationem, ibi :   [Et sedes Dei] etc. Sed quia in mensis, et refectionibus magnatum, primo solent apponi reficientia corpus, et nutrientia : deinde medicinalia : sanitatis conservativa, et nocivi repulsiva, sicut sunt species aromatice que in fine dantur. Item quia nutritiva duo sunt, aut potus, aut cibus, propter hoc in prima parte prime partis dicuntur tria. Primo enim describit potum illius refectionis. Secundo, cibum, cum dicit :   [Et ex utraque parte] etc. Tertio, de medicinalibus agit, cum dicit :   [Et folia eius] etc. Dicit ergo :
marg.| {i} Et ostendit mihi Angelus, scilicet  , fluvium aque vive] id est eternam beatitudinem, in qua semper vivitur sine morte, que per fluvium designatur, quia per baptismi ablutionem ad eam venitur. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et spiritu, non potest introire in regnum Dei. De hac aqua : Io. 4.b. Si scires donum Dei, et quis est qui tibi loquitur tu forsitan petiisses ab eo, et dedisset tibi aquam.
marg.| {k} Splendidum] quia eternaliter fulgebunt iusti sicut sol. {7. 427vb} Mt. 13.f.
marg.| {l} Tamquam crystallum] In hoc notatur perspicuitas, et transparentia ; quia tunc cogitationes nostre aliis apparebunt, 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, quoad malos, et revelabit consilia cordium quoad bonos ; et tunc laus erit unicuique a Deo.   [Fluvium dico procedentem de sede Dei, et Agni] Et ubi ?
marg.| {m} In medio platee eius] id est de maioribus, qui sunt sedes Dei, in minores, qui dicuntur platee, quia latiori via, et communiori incesserunt. Unde Ct. 3.a. Per vicos et plateas queram quem diligit anima, quasi dicat, tunc manifeste apparebit quod per instructionem maiorum minores qui eis crediderunt coronabuntur : Quia Ro. 10.c. Fides ex auditu auditus autem per verbum Dei.
marg.| Vel [procedentem de sede Dei, et Agni] id est de benigna tranquillitate Dei, quia in Agno benignitas, in sede quies, et tranquillitas designatur, quasi dicat, tunc lucide, et aperte videbunt, et maiores, qui per sedem significantur, et minores, qui per plateam, quod de fonte sempiterni luminis fluxerunt in dona, et procedent omnia bona, que habebunt sancti tamquam flumina aque vive.
marg.| Et notantur hic septem gaudia que habebunt sancti in gloria, quando letabuntur in cubilibus suis, et exultationes Dei in faucibus eorum. Primum est copiosa et magna societas salvatorum, cum dicit : [Flumen aque] Qui bene per flumen designantur, quia in omni mundo fluxerunt per naturam de etate in etatem usquequo venirent ad finem vite, Item de virtute in virtutem per gratiam. Item de tribulatione in tribulationem per patientiam, ut sic dici possent aque vel dulces, vel amare, quia Gn. 1.b. Congregationes aquarum, id est sanctorum appellavit maria. Sed iam non sunt aque mortue, sed vive, et in hoc notatur secundum quod est immortalitas. Tertium est eternitas, que notatur cum dicit.   [Splendidum] quia sicut splendor non separatur ab igne quamdiu est ignis, sed cum igne semper est, sic nec ab homine eternitas glorificato : sic ergo per splendorem notatur eternitas immortalitatis. Quartum est soliditas eternitatis, cum dicit :   [Tamquam crystallum] quod solidum est. Quintum est pax, et tranquillitas soliditatis, cum dicit :   [Procedentem de sede Dei et Agni] Sextum est tranquillitatis securitas. Unde dicit :   [In medio] Septimum est securitatis communitas. Unde dicit.   [Platee] Hi sunt septem rivi procedentes de flumine beatitudinis eterne, secundum quod dicit Is. 11.d. Levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis, ita ut per eum transeant calcati.
marg.| {n} Ex utraque] Hic agit de cibo refectionis eterne dicens :   [Ex utraque parte fluminis lignum vite] id est Christus qui dat vitam mundo. Prv. 3.c. Lignum vite est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Due partes fluminis sunt vita presens ante Iudicium, et vita futura sanctorum post Iudicium quarum una citra flumen est, altera ultra quia ibi Dominus cum sanctis suis regnabit in eternum, et ultra. In hac igitur vita que est citra flumen, est
marg.| {o} Lignum vite] id est Christus per proprii corporis, et sanguinis exhibitionem in sacramento altaris.
marg.| {p} Afferens fructus duodecim] quos ponit Apostolus Gal. 5.d. dicens : Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
marg.| {q} Per menses singulos reddens fructum suum] Hoc est quia per singulas etates reficit, et sanat predictis fructibus sibi servientes. Vel   [per singulos menses] quia cum peccator convertitur ad Dominum, singulis defectibus peccatorum reddit Dominus singulas perfectiones virtutum. Unde dicit Ps. 17. Deus meus illumina tenebras meas, id est peccata expelle, et singulis peccatis virtutes oppositas redde. In altera vero parte que est ultra flumen, habebimus.
marg.| {o} Lignum vite] Christum presentem, iam non sub velamine, sed sine figura, et enigmate.
marg.| {p} Afferens fructus duodecim] qui sunt duodecim fercula, que ipse transiens ministrabit nobis in mensa resurrectionis eterne in regno Patris sui, Lc. 11.e. Que sunt sanitas sine egritudine. Ps. 146. Qui sanat contritos. Is. 25.c. Precipitabit mortem in sempiternum. Plenitudo sine defectione. Is. 49.c. Non esurient neque sitient, neque percutiet eos estus, et sol. Refectio sine stadio. Sir. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient. Scientia sine ignorantia, et dubitatione, 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, etc. Gaudium sine tristitia. Ps. 35. Et torrente voluptatis tue potabis eos. Et fugiet dolor, et gemitus. Is. 35.d. Pax sine perturbatione. Is. 48.d. Utinam attendisses mandata mea, facta fuisset sicut flumen pax tua.
marg.| Securitas sine timore. Ps. 90. Non timebis a timore {7. 428ra} nocturno. Adimpletio omnium desideriorum. Ps. 102. Qui replet in bonis desiderium tuum de hac impletione habes super illud 2Io. c. Ut mercedem plenam accipiatis gaudium de omni electorum congregatione, quia tunc Ioseph omnes fratres suos invitabat. Gn. cap. 43.f. Gaudium de iustitia Dei. Is. ult. g. Egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me. Gaudium de memoria boni quod fecerunt, ut supr. 14.c. Opera illorum sequuntur illos. Ps. 127. Filii tui sicut novelle olivarum. Gaudium de visione Dei. Io. cap. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Is. 60.a. Tunc videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. [Per singulos menses reddens fructum suum] quia pro singulis defectibus quos hic pro Christo sustinuerunt, reddet eis Dominus gloriosum fructum. Sapient. 10.d. Reddet Deus, mercedem laborum sanctorum suorum. Et Sapient. cap. 3.d. Bonorum laborum gloriosus est fructus. Is. ult. g. Et erit mensis, plenitudinis, scilicet, retributionis ex mense, id est pro mense, id est pro defectu quolibet, qui pro Christo sustinetur hic. Vel secundum Glossam. Utraque pars fluminis significat omnes illos, qui sub utroque Testamento novo scilicet, et veteri sunt salvati. In cuius signum Moyses filios Israel usque ad fluvium Iordanis adduxit, sed Iosue in terram Promissionis eos introduxit. Vel in utraque parte Scripture, scilicet, et in veteri, et in nova lege est   [lignum vite] id est Christus, sed ibi in figura, hic vero in re.
marg.| Qui affert duodecim fructus, et hoc ex utraque parte, quia et in Veteri Testamento duodecim Prophetas, vel duodecim Patriarchas, et in novo duodecim Apostolos, [per qui per singulos menses] reddunt fructus, quia est quatuor mundi partes fides Trinitatis ab eis, et plantata, et rigata. 1Cor. 3.b. Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Vel sicut dicit Glossa. Alia littera lignum vite reddens fructum suum per duodecim menses : Et exponit, id est per duodecim Apostolos in mundo fructificantes. Sicut enim Apostoli a Domino dicuntur hore, et Christus dies. Io. cap. 11.b. Nonne duodecim hore sunt diei. Et iidem dicuntur dies, in Ps. 138. Dies formabuntur, et nemo in eis, sic possunt dici, et menses, et Christus annus.
marg.| {a} Et folia ligni] Hic agit de medicinalibus, que post cibum solent apponi, que ad duo faciunt, scilicet, ad sanitatis conservationem, et ad nocivi expulsionem. Unde duo dicuntur hic.
marg.| De primo cum dicit. [Et folia] De secundo cum dicit :
marg.| {c} Et omne maledictum] Hec igitur folia, secundum Glossam, sunt precepta Christi, que fructum tegunt, et ornant : Vel verba Christi, et doctrina, que sanant, et nociva repellunt. Unde dicit,   [et folia eius] id est precepta, vel verba Christi, et doctrina.
marg.| {b} Ad sanitatem Gentium] sunt in presenti si implentur, et fiunt. Sap. cap. 16.b. Non herba, neque malagma sanavit eos, sed omnipotens sermo tuus Domine qui sanat omnia. Et Ps. 106. Misit verbum suum, et sanavit eos.
marg.| {c} Et omne maledictum non erit amplius] Hoc verum est, maxime de futuro, ubi non poterit subtrahi gratia, sicut modo ; vel etiam in presenti ; quia per virtutem foliorum, id est preceptorum, vel verborum Christi conservatur homo a laqueis Diaboli. Unde Ps. 36. Lex Dei eius in corde ipsius Glossa Lex in corde custodit a laqueis. Sap. 16.d. Sermo tuus, qui in te crediderunt conservat. Item per virtutem verbi Dei, maledictum expellitur, ut non sit in corde, id est peccatum, vel Demonium. Mc. ult. d. In nomine meo Demonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Sapient. 16.b. In memoria sermonum tuorum exterminabantur, et velociter sanabantur.
marg.| Et sumptum est hoc totum de Ezechiele 47.c. In ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum, non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius, per singulos menses afferet primitiva quia aque eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius in medicinam.
marg.| {d} Sed et sedes Dei] Hec est secunda pars prime partis, ubi describit ea, que pertinent ad gaudium, et exultationem {7. 428rb} cibatorum, sex enim sunt, que faciunt ad exultationem pariter convenientium.
marg.| Unum est, quando mutuo se diligunt dominus, et familia.
marg.| Secundum est, quando ex utraque parte nullus inquietat alium, nec dominus familiam, nec familia dominum, nec famulus famulum. Tertium est, quando Dominus blandum, et hilarem facie se exhibet. Quartum, quando de fidelitate familiam laudat. Quintum quando eis sua secreta revelat.
marg.| Sextum quando non debent ab invicem separari. Ita sex per ordinem dicuntur hic de domo Dei.
marg.| Primum est mutua delectio Dei, et sue familie.
marg.| Unde dicit : [Sed et sedes] quasi non solum reficientur ibi,   [sed etiam sedes Dei, et Agni illa erunt] id est Deus Trinitas per amorem, et gratiam requiescet in illis, et similiter Christus.
marg.| {e} Et servi eius] id est familia : servi, non timoris, sed dilectionis   [erunt in illa] Vel e converso requiescent in Deo per amorem ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente.
marg.| Tunc enim implebitur hoc mandatum plene. Hoc est, quod dicit Sponsa in Cantic. 2.d. Dilectus meus mihi, et ego illi ibidem 7.d. Ego dilecto meo, et ad me conversio eius.
marg.| Item secundum est nulla familie inquietatio. Unde dicit, et
marg.| {f} Servient illi] Glossa nullo modo inquietati, quia tunc a servitio Dei nec desideriis carnis, nec strepitibus mundi, nec rugitibus Diaboli inquietabuntur, sed omnes servient ei humero uno. Sophon. 3.b. Propter hoc dicitur ter in Ct. 2.b. 3.b. et 8.a. Adiuro vos filie Ierusalem per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit : quasi dicat, numquam. Tertium est iucunda, et aperta, et hilaris ostensio sue faciei. Unde dicit.
marg.| {g} Et videbunt faciem eius] aperte sicut est, non in enigmate, quod non poterit esse sine magna iucunditate. Ester. 15.d. Valde admirabilis es Domine, et facies tua plena gratiarum. Iob. 33.d. Et videbis faciem eius in iubilo. Quartum erit laus, et commendatio aperta de fidelitate familie. Unde dicit.
marg.| {h} Et nomen eius in frontibus eorum] id est aperte, et coram omnibus nominabuntur, et famosi erunt, et laudabiles, quia ei fideliter servierunt. Unde dicit Glossa. Sicut in aperto confessi sunt, sic in aperto Dei vocabuntur, et Agni. Is. 95.c. Servos suos vocabit nomine alio. Is. 56.b. Hec dicit Dominus Eunuchis, qui custodierint Sabbata mea, et elegerint, que ego volui, et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis, et filiabus, et nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Quintum est occultorum revelatio, unde dicit.
marg.| {i} Et nox] id est aliqua ignorantia   [ultra non erit] Nihil enim ignorabunt sancti quod scire eis valeat ad salutem : aliter enim non esset plena, et perfecta salus. Is. 35.b. Tunc aperientur oculi cecorum, et aures surdorum patebunt.
marg.| {k} Et] supple ; quia nulla erit ignorantia, ideo   [non egebunt lumine lucerne] id est doctrina legis veteris, vel alicuius mediocris predicatoris.
marg.| {l} Neque lumine solis] id est doctrina nove legis, vel maioris predicatoris. Et quare hoc totum ?
marg.| {m} Quoniam Dominus Deus illuminabit illos] Hoc totum sumptum est de Is. 60.d. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lune illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam non occidet ultra Sol tuus, et luna tua non minuetur, quia Dominus erit tibi in lucem sempiternam. Sextum est nulla ab invicem separatio, sed perpetuo simul erunt. Unde dicit :
marg.| {n} Et regnabunt] cum eo scilicet, quod repugnat, sicut dicit Glossa egere lumine aliorum, quia ipse lucem habitat inaccessibilem. 1Tim. 6.c.
marg.| {o} In secula seculorum] Hoc est in eternum. Unde illud : O quam pretiosa est mors sanctorum eius, qui assidue assistunt ante Dominum, et ab invicem non sunt separati, supr. 20.b. Erunt Sacerdotes Dei, et Christi, et regnabunt cum eo mille annis, id est semper : Numerus finitus pro infinito.
marg.| {7. 428va}
marg.| {a} Et dixit mihi hec verba] etc. Secunda pars huius capituli, et quarta totius visionis, ubi opus commendat, sicut in principio fecit. Et procedit sic in hac parte. Primo, commendat opus ab auctoritate Angeli, qui sibi hec ostenderat. Secundo, ab auctoritate sui. ibi,   [Et ego Ioannes] etc. Et ne ea, que dicta sunt negligantur, ostendit tertio, quod hec debent cito impleri, ibi,   [Ne signaveris] etc. Quarto ut nullus ab huius libri receptione excusetur, commendat ipsum ab auctoritate Christi, ibi :   [Ego Iesus, misi Angelum meum] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Et dixit mihi] Angelus, qui cetera ostendit.
marg.| {b} Hec verba] que vel figuris, vel in sono vocis ostendi tibi.
marg.| {c} Fidelissima sunt] quia sine omni ambiguitate implebuntur. Mt. 5.c. Iota unum, aut unus apex non preteribit de lege, donec omnia fiant.
marg.| {d} Et vera] id est talia quibus fides debet adhiberi. Et quod ita sit hoc probat ita dicens :
marg.| {e} Et] id est quia.
marg.| {f} Dominus Deus spirituum Prophetarum] qui in potestate habet dona Spiritus sancti, per quem locuti sunt Prophete. 2Pt. 1.d. Non enim voluntate humana allata aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Ille, inquam, Dominus.
marg.| {g} Misit Angelum suum ostendere] id est ut ostenderet.
marg.| {h} Servis suis] non ex timore, sed amore, Rm. 8.c. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus Abba pater. Servis humilibus non inani Philosophia tumidis, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Iacobi 4.b. Item servis, non regibus, vel dominis, quia Mt. 20.d. Quicumque voluerit inter vos primus esse erit vester servus.
marg.| {i} Que oportet fieri cito] Simile supr. 1.d. Et vere cito fient, quia ipse a quo debent hec impleri, dicit :
marg.| {k} Et ecce venio velociter] Actor. 1.b. Sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum. Et quia cito veniet.   [Beatus] etc. Vel sic secundum Glossa hoc dicit.
marg.| {l} Beatus qui custodit] etc. opere implendo, vel custodit in arca cordis memoriter tenendo ne peccet, Domino. De primo. Lc. 11.d. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. De secundo. Ps. 118. In corde meo abscondi, etc. supr. 1. Beatus qui legit, etc.
marg.| {m} Et ego Ioannes] Hic commendat opus ab auctoritate sui, qui hec audivit, et vidit, cui credendum est, quia est testis omni exceptione maior.
marg.| Unde dicit ; [Et ego Ioannes] in quo scilicet est gratia Dei, et spiritus Patris vestri qui loquitur. Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Unde solus non sum in hoc testimonio :
marg.| {n} Audivi, et vidi hec] Unde debetis credere : nihil enim falsum, vel frivolum soleo vobis scribere.
marg.| {o} Et postquam audissem, et vidissem cecidi] humiliando me   [ut adorarem ante pedes Angeli, qui] id est quia ipse   [mihi hec ostendebat] Ecce causa humiliationis sue. Et in hoc nos instruit, ut ipsum qui nobis hec tradidit haberemus in reverentia, et veneratione. Nec solum ipsum imitari debemus hac de causa, sed omnes qui nos instruunt in Sacre lectionis eruditione.
marg.| {p} Et dixit mihi, vide ne feceris] id est ne me adoraveris. Sic Petrus levat Cornelium ipsum adorare volentem. Actor. 10.d. Factum est, cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit eum, Petrus vero levavit eum dicens ; Surge, et ego ipse homo sum sicut et tu. Unde et hic dicit Angelus.
marg.| {q} Conservus tuus sum] iussa unius Dei servans.
marg.| {r} Et fratrum tuorum Prophetarum] id est predicantium. Glossa : Non sunt a munere prophetie alieni putandi qui habent gratiam interpretandi, ut Augustinus, Hieronymus, Ambrosius et Gregorius.a
a N.B. : Les quatres docteurs sont associés au charisme prophétique. La notion de « Père de l’Eglise » n’est pas évoquée.
marg.| {s} Et eorum qui servant verba libri huius] id est qui obediunt predicantibus. Et est hic argumentum, quod per observantiam verborum huius libri, vel Scripture possumus ad purificationem {7. 428vb} Angelorum pervenire.
marg.| {t} Deum adora] non me Mt. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et in hoc ostendit, quod etsi magistri sunt reverendi, et Angeli venerandi, non tamen adorandi.   [Conservus tuus sum] Symmacus. In scripturis nescio utrum ve possit, vel facile possit inveniri aperte Angelos Deos dictos. Si omnino nusquam in divinis eloquiis invenitur, ea mihi potissimum causa occurrit, ne ab hominibus putarentur colendi Augustinus . Angeli nos nolunt sibi sacrificare, sed ei potius cuius, et ipsi nobiscum sacrificium esse noverunt, scilicet Dei, cuius eternitate firmi sunt, hoc ad patrem refertur, et veritate certi, hoc ad Filium, et munere sancti, hoc ad Spiritum sanctum :
marg.| Item Augustinus. Mediator Dei, et hominum homo Christus Iesus cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus est Deus, tamen in forma servi sacrificium maluit esse, quam sumere, ne hac occasione quisquam existimaret cuilibet sacrificandum esse.
marg.| {u} Et dixit mihi] Angelus, scilicet   [ne significaveris] Commendato opere ab auctoritate Angeli, et alia ab auctoritate sui, ostendit, quod predicta cito complebuntur. In hac igitur parte sic procedit.
marg.| Primo, precipitur Ioanni ne claudat librum, sed magis omnibus aperiat, et expendat, et causa subiungitur, cum dicit : [Tempus enim] Secundo, quia possit ei dici, etsi liber aperiatur, tamen mali non corriguntur, unde eis non est aperiendus, dicit. quod propter hoc non dimittat, quia iustum est, ut mali sordeant, tamen sic bonos exerceant, ut meliores fiant, ibi,   [Qui nocet noceat adhuc] etc. Tertio, ostendit quod boni in melius proficiunt, et emendantur, cum verba libri audiunt, ibi :   [Et qui iustus est] Quarto, probat auctoritate Christi, quod tempus prope est, in quo ea, que in libro dicta sunt, implebuntur, ibi :   [Et ecce venio] Quinto, ostendit quod ipse Christus potest predicta facere, ibi   [Ego sum Alpha] Sexto, quia dixerat.   [Qui in sordibus est] etc. ne diceret aliquis malus, ego si peniterem quid proficerem, ex quo malos iustum est peiores fieri, ostendit, quod non solum qui iusti sunt, beati erunt, imo etiam illi, qui a peccatis resipiscentes, que post baptismum commiserunt, lavant se per penitentiam, et confessionem, ibi :   [Beati qui lavant] etc. Septimo, ostendit, quod e converso illi erunt miseri, qui non resipiscunt, quia eiiciuntur, ut canes immundi de aula, et thalamo Dei, non quia ibi sint aliquando, sed quia illic non permittentur intrare, ibi :   [Foris autem canes] etc. Dicit ergo :   [Ne significaveris] id est ne clauseris, sed palam ostende   [verba prophetie libri huius] Simile Habac. 2.a. Scribe visum, et explana illum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Et causam subiungit, dicens :   [Tempus enim] quo debent hec impleri,   [prope est] Unde 1Io. 2.c. Filioli iam novissima hora est. Vel   [Tempus prope est] et ita solliciti debemus esse, acquirere fratres, ut dicit Glossa   [Tempus enim prope est] quo ingruente tribulatione, et persecutione non poterunt acquiri. Eccl. 9.c. Quecumque potest manus tua, etc. Gal. 6.c. Dum tempus habemus operemur bonum, etc. Vel si universaliter tempus mundi, id est finis ita prope non est, tuum tamen tempus valde prope est. Iac. 5.b. Ecce iudex, in ianuis assistit. Bonum esset ergo nobis, ut possemus dicere cum Domino illud, Mt. 26.b. Tempus meum prope est, apud te o Deus, facio Pascha cum discipulis meis, id est cum operibus suis.
marg.| {x} Qui nocet, noceat] etc. Hic secundo ostendit, quod non est dimittenda apertio libri propter hoc, quod mali non corriguntur, quia iustum est, ut,
marg.| {y} Qui nocet] Mala inferendo bonis.
marg.| {z} Noceat adhuc] id est inferat dum tempus est purgatoriis. Vel   [adhuc] id est post apertionem, et ostensionem libri.   [Et qui in sordibus est] proprie malitie.
marg.| {a} Sordescat adhuc] Ut iustus iudicetur. Et hoc dicit, non optando, sed predicendo, quasi dicat etsi mali propter Scripture apertionem non dimittant sanctos persequi, nec deserant, vel expellant a se sordes peccati quia debet nihilominus fieri predicatio verbi Dei. Et quare ex hoc emendantur, et proficiunt boni : unde sequitur.
marg.| {7. 429ra}
marg.| {a} Et qui iustus est] Et hoc est tertium ubi ostendit quare liber hic aperiendus est, scilicet, propter profectum bonorum.   [Et qui iustus est] bona aliis inferens, dicit Glossa
marg.| {b} Iustificetur adhuc] id est impensius inferat.
marg.| {c} Et] qui   [sanctus] est in se.
marg.| {d} Sanctificetur adhuc] amplius, id est ad hoc laboret, ut semper sanctior fiat. Iustus ergo dicitur ad alios, sanctus in se.
marg.| {e} Ecce venio] Hoc est quartum ubi probat auctoritate Christi quod tempus breve est, et ideo non est signandus liber introducens Christum loquentem et dicentem   [Ecce venio] quasi diceret, ne applaudatis vobis, quasi dicat hec non cito sunt complenda, quia   [Ecce] id est in promptu.
marg.| {f} Venio] quasi in presenti.
marg.| {g} Cito] sine mora, cum dicat Habac. 2.a. Si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet.
marg.| {h} Et merces mea mecum est] Eccl. 11.c. Benedictio in mercedem iusti festinat, scilicet.
marg.| {i} Reddere unicuique secundum opera sua] Hoc dicit, quia uni plus, et alii minus est reddendum, sive de premio, sive de pena, iuxta qualitatem, et quantitatem meritorum Ps. 61. Duo hec audivi, quia potestas, etc.
marg.| {k} Ego sum alpha et omega] Hic ostendit quinto, quia ipse Christus poterit hec implere, cum ipse sit omnium Dominus, et finis, et principium dicens   [Ego sum] ne dubitetis de impotentia hoc implendi, quia   [Ego sum alpha, et omega] sup. 1.b. expositum est.
marg.| {l} Primus] omnium rerum, dicit Glossa
marg.| {m} Et novissimus] omnium creaturarum. Item   [Primus] dignitate coram Angelis.   [Novissimus] vilitate coram Iudeis : Is. 53.a. Et desideravimus eum virum despectum, et novissimum virorum.
marg.| {n} Principium, et finis] sup. 1.b. Expositum est.
marg.| {o} Beati qui lavant] Sextum ubi ostendit, quod beati erunt peccatores, qui per penitentiam se laverint, a peccatis, dicens :   [Beati] sunt scilicet.
marg.| {p} Qui lavant stolas suas] id est seipsos mundificant.
marg.| {q} In sanguine agni] id est in fide Passionis Christi. Fide dico per dilectionem operante : Gal. 5.b. Vel   [In sanguine] id est in penitentia, que effectum habuit a Christi passione sicut et cetera Sacramenta. De hoc, sup. 7.d. Lavant, dico ita.
marg.| {r} Ut sit potestas eorum in ligno vite] id est ut possint edere.
marg.| {s} In ligno vite] sup. 2.b. Vincenti dabo edere de ligno vite, quod est in paradiso Dei mei. Ibi requirent.
marg.| {t} Et per portas] id est fidem doctorum   [intrent in civitatem] Et de portis, et de civitate, supra proximo.
marg.| {u} Foris canes] etc. Hoc est septimum ubi ostendit, quod illi qui non resipiscunt non intrabunt ibi, dicens.   [Foris autem] quasi penitentes intrabunt.
marg.| {u} Autem] id est sed.   [Foris] manebunt in procellis ventorum, et turbine pluviarum.
marg.| {y} Canes] qui scilicet post baptismum, vel penitentiam reversi sunt ad peccatum : 2Pt. 2.d. Contingit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad vomitum suum. Vel   [Canes] dicuntur invidi, et detractores : Phil. 3.a. Videte concisionem, videte canes, videte malos operarios.
marg.| {z} Et venefici]  ; qui ad litteram venena propinant aliis : Habac. 2.c. Ve qui potum dat amico suo miscens fel suum, et inebrians. Vel   [Venefici] qui alios malo exemplo suo corrumpunt, sup. 18.g. Quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
marg.| {a} Et impudici] ad litteram per peccatum carnis Rm. 13.d. Non in cubilibus, et impudicitiis.
marg.| {b} Et homicide] ad litteram, vel manu, vel consilio, vel auxilio, vel consensu, aut spiritualiter per odium, 1Io. 2.b. Qui odit fratrem suum homicida est.
marg.| {c} Et idolis servientes] ad litteram, ut pagani, vel spiritualiter, ut avari : Eph. 5.b. Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi, et Dei.
marg.| {d} Et omnis qui amat] libenter audiendo.
marg.| {e} Et facit] inveniendo.
marg.| {f} Mendacium] sicut illi histriones, qui fingunt falsa, et faciunt cantilenas, et dicta luxuriosa. De primo Prv. 29.b. Princeps qui libenter audit verba {7. 429rb} mendacii omnes ministros habet impios. De secundo Bar. 3.c. Confabulatores et exquisitores prudentie, et intelligentie, viam autem sapientie nescierunt, nec exquisierunt semitas eius.
marg.| {g} Ego Iesus] etc. Quarta pars secunde partis capituli ubi opus commendat ab auctoritate Christi, dicens :   [Ego] Iesus a quo solo nostra salus : Act. 4.b. Neque enim est aliud nomen sub celo in quo oporteat salvos fieri. Et propter hoc debetis credere mihi.   [Ego] inquam   [Iesus misi Angelum meum testificari vobis hec] id est ad testificandum.
marg.| {h} In Ecclesiis] septem de quibus sup. 1.c. Quod vides scribe in libro et mitte septem Ecclesiis que sunt in Asia, Epheso, Smyrne, et Pergamo et Thiatyre, et Sardis, et Philadelphie, et Laodicee. De hac missione Angeli similiter, sup. 1.a. Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis, que oportet fieri cito, et significavit mittens per Angelum suum servo suo Ioanni. Et ut firmius credatur ei, commendat seipsum a tribus, scilicet a divinitate, cum dicit.
marg.| {i} Ego sum radix] id est sustentamentum.   [David] per divinitatem. Item ab humanitate, cum dicit.
marg.| {k} Et genus David] scilicet, sum, id est ab eo genitus secundum humanitatem : Mt. 22.d. Quid vobis videtur de Christo cuius filius est, dicunt ei David filii Abraham. Item a precipuo, et iucundiori opere, quod fecit in humanitate, scilicet, in resurrectione. Unde dicit.
marg.| {l} Stella splendida] illuminans noctem.
marg.| {m} Et matutina] Hoc dicit, quia in mare resurrexit, prius tamen illuminata nocte inferni unde sanctos patres eduxit : Ps. 106. Eduxit eos de tenebris, et umbra mortis : Is. 9.a. Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam, sup. 2.g. Dabo illi stellam matutinam.
marg.| {n} Et spiritus, et sponsa] Quinta pars secunde partis ubi opus adhuc commendat a testimonio Trinitatis simul, et Ecclesie sponse, dicens.   [Et spiritus] id est Trinitas, que pro puritatis excellentia dicitur spiritus : Io. 4.d. Spiritus est Deus. Vel secundum aliam litteram.   [Sponsus] Io. 3.d. Qui habet sponsam sponsus est. Et idem sensus est, id est Deus.
marg.| {o} Et sponsa] id est Ecclesia.
marg.| {p} Dicunt] cuilibet.
marg.| {q} Veni] ad notitiam libri.
marg.| {r} Et] supple, quia tot sunt invitatores.
marg.| {s} Qui audit] id est intelligit, scilicet.
marg.| {t} Dicat] alii.
marg.| {u} Veni] ut et tu intelligas, sicut ego, non abscondat quod novit, sed cum sapiente dicat illud : Sap. 7.d. Sine fictione didici, et sine invidia communicabo. Vel.
marg.| {s} Qui audit dicat veni] id est illectus dulcedine sensus spiritualis, sicut omnes predicti commendant opus, sicut Saul videns cuneum Prophetarum prophetantem, id est laudantem Deum, quasi coactus est et ipse cum eis prophetare, 1Rg. 19.d. Etsi ergo multi sint invitatores, non tamen quilibet, sed ille.
marg.| {x} Qui sitit veniat] id est qui credere desiderat. Non enim datur revelatio visionum nisi desideranti, sicut patet Dn. 9.f. Quod Angelus dixit ei quod quia vir desideriorum erat, propter hoc venerat ei revelare visionem. Sed ne aliquis crederet, quod labor magnus esset in habendo, subiungit.
marg.| {y} Et qui vult] quasi dicat sola voluntas sufficit ad hoc, ut quilibet.
marg.| {z} Accipiat] a Deo.
marg.| {a} Aquam vite] de qua sup. eod. a. Et ostendit mihi fluvium aque vive.
marg.| {b} Gratis] sine pretio meritorum dicit Glossa Ergo vita eterna non cadit sub merito : ergo nullus meretur eam. Solutio : Verum est quoad principium, vel radicem meriti, que est gratia, vel caritas. Vita autem eterna aliter cadit sub merito, sed hoc est ex conventione facta ex denario diurno. Unde homo vitam eternam meretur ex condigno : Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum properate, emite, et comedite, venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum, et lac.
marg.| {c} Contestor enim] etc. Tertia pars capituli ubi post commendationem operis, excommunicationem supponit, et hoc quia sciebat quosdam esse in Asia, qui pro suis erroribus fovendis aliquid adderent {7. 429va} vel demerent, ut dicit Glossa   [Contestor] Continuatio, quasi dicat, Angelus Christus Trinitas, testes fideles contestati sunt mihi hoc opus commendando.
marg.| {a} Enim] id est sed, ego similiter. Contestor, id est sub attestatione, et excommunicatione tardo.
marg.| {b} Omni audienti verba prophetie libri huius] ut scilicet nullus aliquid, vel apponat, vel subtrahat. Unde sequitur.
marg.| {c} Si quis apposuerit ad hec] id est aliud, vel contrarium posuerit cum his, ut errorem foveat sic, vel seminet.
marg.| {d} Apponet Deus super illum plagas scriptas] que sunt.
marg.| {e} In libro isto] sup. 15. et 16. de septem Angelis habentibus septem plagas. Et 17. de damnatione Antichristi. Et 18. de damnatione Babylonis, Et infin. 19. de damnatione Diaboli Propter hoc dicit : Eccl. 3.c. Non possumus eis quidquam addere, nec auferre, que fecit Deus, ut timeatur. Et Sir. 18.a. Non est minuere neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei. Et Iob. 29.d. Verbis meis nihil addere audiebant, et super illos stillabat eloquium meum.
marg.| {e} Et si quis diminuerit de verbis libri prophetie huius]
marg.| {f} Auferet Deus partem eius de libro] vel   [de ligno vite] quod est in paradiso Dei, ut de illo non edat.
marg.| {g} Et de civitate sancta] que sup. 21. descripta est, ut in illam non introeat.
marg.| {h} Et de his, que scripta sunt in libro isto] scilicet de gloria, et beatitudine sanctorum, de qua sup. 21.a. Tunc enim tolletur impius ne videat gloriam Dei Is. 26.b. Quia hic partem suam, et portionem ante tempus vivendo luxuriose perdidit, et consumpsit sicut filius prodigus : Lc. c. 15.c. Nec solum Ioannes metropolitanus Asie excommunicat in sua diecesi, sed ut ubique hec excommunicatio teneat, auctoritate superioris, scilicet Dei eam confirmat cum subiungit.
marg.| {i} Dicit] hoc, scilicet ego dico.
marg.| {k} Qui testimonium perhibet istorum] scilicet Christus, cuius vera sunt testimonia. Unde Ps. 92. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Ut autem citius, et diligentius adimpleatur quod predictum est, adhuc introducit Dominum dicentem se cito venturum dicens.
marg.| {7. 429vb}
marg.| {l} Etiam venio cito] et propter hoc magis cavete vobis ne vel addatis aliquid, vel diminuatis, quasi dicat.
marg.| Vigilate ergo, quia nescitis diem, neque horam quando Dominus vester veniet.
marg.| {m} Amen] verbum est Apostoli confirmantis verba Christi, et ipsius adventum desiderantis. Unde sequitur.
marg.| {n} Veni Domine Iesu] nunc per gratiam, et tempore definito apud eum per vindictam. De die enim illa quando Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui, id est cum Apostolis, et maioribus sanctis : Is. 3.c. Nemo scit nisi solus Deus : Mt. 24.c. Consummato ergo libro refert Ioannes gratias de sua promissione, et de sua revelatione et quasi loco sigilli salutationem subiungit : dicens.
marg.| {o} Gratia Domini nostri Iesu Christi ; cum omnibus vobis] sit, vel maneat, qui nos gratos faciat, ut sibi gratiosi semper gratias de collatis beneficiis referamus.
marg.| {p} Amen] Hec est conclusio libri, quasi dicat, vera sunt omnia, sicut predicta sunt.
marg.| {p} Amen] enim idem est quod veritas, et dicitur ab ‘a’ quod est sine, et ‘mene’ quod est defectus, veritas enim numquam deficit, sed super omnes est, ut dicitur in apocrypho Esdre, libro 3 capitulo 4.d.b"Iniquus est rex, inique mulieres et iniqui omnes filii hominum et iniqua omnia illorum opera, et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt, et veritas manet, et invalescit in eternum et vivit, et obtinet in secula seculorum". Non est apud eam accipere personas, nec differentia, sed que sunt iusta facit omnibus, iniustis, ac malignis, et omnes benignantur in operibus eius, et non est in iudicio eius iniquum, sed fortitudo, et potestas, et maiestas omnium evorum : Benedictus Deus veritatis. Et nos ipsi gratias referamus, qui nos decursis tantis pelagis perduxit ad portum, orantes communiter, ut si minus bene diximus, Iesus benignissimus indulgeat delinquenti, et veniam postulanti, et lector non malitie, sed ignorantie adscribat, et corrigat, quidquid viderit corrigendum. - Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Apocalypsim.  FINIS.
b 3Esr. 4, 37-38.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_22)

Notes :