Capitulum 3
Numérotation du verset
3,1
marg.|
{7.376vb}
{g}
Et Angelo Sardis Ecclesie scribe]
Per hanc Ecclesiam designatur status simplicium sanctorum, qui fuerunt post Expositores, qui nec sciebant questiones multas, nec etiam sciebant dictare aliquas litteras. Sed sicut in statu et tempore Confessorum et Expositorum, Ecclesia abundabat temporalibus, sed spernabantur ; sic in isto placuerunt et querebantur. Unde
[Sardis]
interpretatur principatus pulchritudo, et tunc fuerunt exemptiones impetrare, et in hoc statu prevaluit hypocrisis.
marg.|
Hoc capitulum dividitur in tres partes, secundum quod loquitur trium Ecclesiarum Angelis ; et primo ad Episcopum Sardis : et dividitur hec pars sicut cetere premisse in duas. Primo enim ponit specialem intentionem, secundo generalem, ibi :
[Qui vicerit]
etc. In prima parte sic procedit. Primo arguit, ibi :
[Scio opera]
Secundo monet ad penitentiam, ibi :
[Esto vigilans]
Tertio comminatur, ibi :
[Si ergo non vigilaveris]
Quarto proponit ei exemplum penitendi, scilicet alios bonos quos habet, et eos potest imitari, ibi :
[Sed habes]
Ante omnia autem titulum loquentis premittit, qui convenit sequentibus, dicens.
marg.|
{h}
Hec dicit qui habet septem Spiritus Dei]
id est qui dat omnem vitam spiritualem et internam, quod est contra hypocritas, qui sunt intus mortui. Unde Sap. 1.a. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Et hoc competit materie de qua loquitur, quia hunc Episcopum arguit de hypocrisi.
[Et septem stellas]
id est a quo est omnis illuminatio, sive fama bona.
marg.|
Et recte prius loquitur de spiritu, quia prius est vivere quam lucere. Hypocrita est corpus sine spiritu, quia habet opera sine caritate, que est forma operum. Per hoc tamen quod dicit
[stellas]
notatur, quod etiam tunc erant ibi aliqui boni. Rm. 11.a. Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Et sumptum est de. 4Rg. 19.c. Vel
[Septem Spiritus]
id est Spiritum septiformem, qui vivificat mortuos. Io. 6.g. Spiritus est, qui vivificat. 2Cor. 3.b. Spiritus autem vivificat.
[Habet]
dico, ad dandum cui voluerit : Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat. 1Cor. 12.b. Dividens singulis prout vult. Item
[Septem stellas]
id est omnem modum exponendi sacram Scripturam, quam ipse aperit agno innocenti, qui occisus est, id est paratus occidi pro Christo ab origine mundi, id est ex qua se rem mundi cognoscit : Infra 13.b. Vel
[Septem stellas]
id est omnem Predicatorum ordinem, qui rutilant exemplo bone conversationis, et illuminant verbo discrete eruditionis. Hos habet Dominus, quia quo vult et quando, eos mittit. Iob. 37.b. Lumen suum nubes spargunt, que lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod preceperit illis super faciem Orbis terrarum ; sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri.
marg.|
{i}
Scio opera tua]
simplici notitia, non scilicet approbando ea. Is. ult. f. Cogitationes eorum et opera eorum venio ut congregem.
marg.|
{k}
Quia nomen habes quod vivas]
Tales sunt hypocrite. Unde Chrysost. Quid prodest meretrici si nomen habeat caste ? In persona hypocrite dicit Iob. 9.d. Abominabuntur me vestimenta mea, id est opera que mala intentione, vel sine caritate sunt facta. Ita potest dici malo sacerdoti, vel malo Monacho :
[Nomen habes]
id est magnam famam. 1Mcc. 5.g. Faciamus et ipsi nobis nomen. Sed sub ei ceciderunt multi de populo.
marg.|
{l}
Quod vivas]
fide : Habacuch. 2.a. Iustus meus ex fide vivit. Item caritate. 1Io. 3.c. Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres.
marg.|
{m}
Et mortuus es]
Quia si viveres, stellas cerneres, quibus in nocte {7.
377ra} adversitatis luceres.
[Mortuus]
quia vivis in deliciis. 1Tim. 5.a. Vidua vivens in deliciis, mortua est, Deo scilicet. Item quia a vita, Christo scilicet separatus es per peccata. Io. 11.c. Ego sum resurrectio, et vita. Ambros. de observantia Episcoporum dicit sic. Ne sit nomen inane, et crimen immane : ne sit honor sublimis, et vita circumvallata periculis, vel peccatis : ne sit deifica professio, et diabolica actio : ne sit Religiosus amictus, irreligiosus profectus : ne sit gradus excelsus, et deformis excessus : ne habeatur in Ecclesia Cathedra sublimior, et conscientia sacerdotis reperiatur humilior, vel vilior : ne locutionem simulemus columbinam, et mentem habeamus corvinam : ne professionem monstremus ovinam, et ferocitatem habeamus lupinam : ne digne nobis per Prophetam respondeat Dominus, Populus hic labiis me honorat, cor autem eius longe est a me. Is. 19.d. Quicumque talis est,
[nomen habet]
etc. Talis erat ille cui dictum est. Is. 22.e. Quid tu hic, aut quasi quis hic ?
marg.|
{a}
Esto vigilans]
Hec est secunda pars in qua monet nos ad penitentiam. Dormit omnis hypocrita : quia somnus est quies animalium virtutum cum intensione naturalium Naturales, autem virtutes sunt politice, quas habent hypocrite : sed spirituales, vel gratuite virtutes sunt quasi animales, quas ipsi non habent : Unde eis dicitur.
[Esto vigilans]
Hoc etiam dicitur prelatis, qui circa gregis sui custodiam aliquando dormiunt, cum tamen dicat Ps. 120. Non dormitabit ; neque dormiet, qui custodit Israel. 2Tim. 4.b. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangeliste : quod autem sit hoc opus, dicit Lc. 9.a. Egressi autem circumibant per castella Evangelizantes, et curantes ubique.
marg.|
{b}
Et confirma]
Lc. 22.d. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
marg.|
{c}
Que moritura erant]
Bene dicit
[moritura]
; quia moritura potest sanare, sed mortua non potest suscitare. Io. 4.g. Domine descende priusquam moriatur filius meus. Egrotat autem anima, et quasi moritura est cum tentatur, sed quando consentit, tunc moritur. Lc. 7.a. Centurionis cuiusdam servus erat moriturus. Quare autem monet cum ad penitentiam, subiungit dicens.
marg.|
{d}
Non enim invenio]
numero, caritate, tempore, sive perseverantia, vel consummatione. Lc. 14.f. Hic homo cepit edificare, et non potuit consummare.
marg.|
{e}
Coram Deo]
qui videt intus : quia bene videntur plena coram hominibus qui vident exterius. Opera autem hypocrite plena non sunt, quia materiam tantum habent, et non formam, scilicet caritatem. Notandum tamen, quod est plenitudo, quam facit inane, et replet vanitas, sicut dicitur, quod nihil est vacuum. Hanc bene vult diabolus, et exigit. Ex. 5.c. Quare non implestis numerum laterum sicut prius, nec heri, nec hodie. Hanc habent hypocrite. Iob. 32. Plenus sum sermonibus. Item est plenitudo, quam facit solidum, scilicet caritas. Io. 1.c. De plenitudine eius nos omnes accipimus. Rm. 13.b. Plenitudo legis est dilectio. Propter hoc dicitur. 2Tim. 4.b. Ministerium tuum imple.
marg.|
{f}
In mente]
Hic reducit ei ad memoriam, quam sedulus fuit in principio, ut sic facilius ad penitentiam convertatur dicens :
[in mente ergo habe]
ut scilicet citius convertaris.
marg.|
{g}
Qualiter acceperis]
penitentiam, quam incepisti operari.
marg.|
Vel.
[Qualiter acceperis]
id est a quo, vel cuius exemplo conversus fueris. Hbr. 13.b. Mementote prepositorum vestrorum, qui loquuti sunt vobis verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
marg.|
Vel.
[Qualiter acceperit]
gratiam, quia non meritis tuis, sed sola gratia Dei. 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum, id quod sum.
marg.|
{h}
Et audieris]
doctrinam a sanctis Patribus. 2Tim. 3.d. Tu vero permane in his, que didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris.
marg.|
{i}
Et serva]
utrumque, scilicet et gratiam, et doctrinam. Et est hic argumentum, quod ex gratia est, quod homo audit verbum Dei. Vel
[Serva]
mandata. Mt. 19.b. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quia Lc. 11.d. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
marg.|
{7.377rb}
{k}
Et penitentiam age]
etsi non de tuo peccato, tamen de alieno. Et secundum hoc reprehenditur hic de negligentia in subditis.
marg.|
Simile supr. 2.b. Age penitentiam. Etsi enim Heli non legitur peccasse, tamen legitur negligens in corripiendo filios fuisse. 1Rg. 2.e. Unde cadens de sella, fractis cervicibus expiravit. 1Rg. 4.c. Hoc debent illi timere, qui habent malas familias, et hoc sciunt, nec tamen corripiunt, sed dissimulando pretereunt : et licet in se boni sint, tamen bene poterunt damnari propter malitiam familie. Et hoc etiam est unum quod exigitur ad hoc, quod aliquis sit prelatione dignus. 1Tim. 3.a. Domui sue bene prepositum. Unde et tali, qui etsi in se laudabiliter vivit, ceteros tamen excitare, et corripere negligit, dicitur illud premissum.
[Nomen habes, quod vivas]
in te, scilicet
[et mortuus es]
quia aliis non subvenis.
marg.|
{l}
Si ergo non vigilaveris]
Tertia pars ubi comminatur isti, nisi penituerit : dicens.
[Si ergo]
quasi diceret. Opera tua non sunt plena :
[Si ergo non vigilaveris]
excitatus a somno peccati, et ignorantie ad vigiliam cogitationis et gratie. 1Cor. 15.e. Evigilate iusti, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent. Eph. 5.d. Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Item a somno torporis, et ignavie ad vigiliam sollicitudinis, et diligentie circa teipsum, et gregem tuum, secunde ad Timotheum 2.c. Solicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Act. 20.f. Ego scio quoniam post discessionem meam intrabunt ad vos lupi rapaces, non parcentes gregi : et ex vobisipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se, propter quod vigilate.
marg.|
Sepe autem de somno negligentie venitur ad soporem culpe. Unde Prv. 24.d. Usquequo piger dormis, usquequo de somno non surges : parum inquam dormies, modicum dormitabis : pauxillum manus conseres, ut quiescas ; et veniet tibi quasi cursor, egestas tua ; et mendicitas, quasi vir armatus. Unde Iud. 4.d. Legitur quod Sisara dormiens, clavo per tempora infixo a Iahel, et defixo in cerebrum usque ad terram, mortuus est. Iahel interpretatur carnale coniugium incipiens, et significat concupiscentiam oculorum, vel avaritiam, vel etiam concupiscentiam carnis, que dum Sisara, id est homo bibens lac temporalium, et caput, id est mentem terre deponit, tunc per amorem eorum configit clavo peccati.
marg.|
Per Sisaram vero, qui interpretatur exclusio gaudii, bene significatur pravus Prelatus, qui nec intrat in gaudium Paradisi, nec alios intrare permittit. Mt. 23.b. Et hoc notandum quod iste exercitum Barach fugerat, et tamen in domo unius mulieris dormiens mortuus est. Sic multi Prelatorum etsi caveant ab exercitu maiorum peccatorum : tamen propter negligentiam, et sui, et gregis sui frequenter moriuntur.
[Si ergo non vigilaveris veniam ad te tamquam fur]
infr. 16.c. Ecce venio sicut fur. Contra Io. 10.b. Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat.
marg.|
Solutio.
[Tamquam fur]
id est ex improviso. Unde 1. Thess. 5. Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet Mt. 25.a. Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Et Iob. 34.c. Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi.
marg.|
{m}
Et nescies]
unde non poteris precavere.
[Qua hora veniam ad te]
excecandum, ut non prevideas vindictam.
marg.|
Iste fur timendus est, quia non dormit, si dormientes inveniat. Osee 7.a. Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Iste fur est etiam mors carnis que totum aufert, quia post mortem non est tempus acquirendi. Vel fur est peccatum. Propter hunc furem diligenter esset vigilandum. Mt. 24.d. Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Item clamandum esset frequentius per confessionem contra hunc furem. Is. 23.d. Bene cane, frequenta canticum. Abdie b. Si fures introissent ad te ; si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? Sir. 36.d. Exiliens quasi succinctus latro de civitate in civitatem. Lc. 12.f. Veniet Dominus eius hora, qua nescit, etc.
marg.|
{n}
Sed habes]
Quarta pars ubi proponit ei exemplum penitendi : quasi dicat. Vigila : et hoc potes facere, quia in tua Ecclesia sunt aliqui boni quos tu potes imitari. Unde dicit :
[Sed habes pauca nomina in Sardis]
id est homines nominabiles, quia bonos. Prv. 10.d. Memoria iusti cum laudibus : nomen autem impiorum putrescet, fetendo ; et deficiendo. Eccl. 6.b. Pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. Sed e converso nomen bonorum permanet. Sir. 44.c. Corpora sanctorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivet in {7.
377va} generatione, et generationem. Et Sir. 15.b. Nomine eterno hereditabit illum. Non solum permanet, sed etiam bene solet. Unde Eccl. 7.a. Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa. Propter hoc monet Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri magni, et pretiosi. Propter hoc dicit Dominus. Lc. 10.c. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis. E converso, malorum nomina scripta sunt in terris. Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. Ps. 48. Vocaverunt nomina sua in terris suis. Unde dives epulo non est nominatus Lc. 16.e.
marg.|
Et notandum, quod dicit
[pauca]
esse nomina in
[Sardis]
que interpretatur princeps pulchritudinis, vel principatus pulchritudinis : quia pauci in principatibus constituti sunt in statu salutis.
marg.|
{a}
Qui non inquinaverunt vestimenta sua]
id est per inquinationem peccati non amiserunt vestimenta sua, que sunt innocentia, caritas, humilitas, et cetere virtutes. Eccl. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sunt candida. Inf. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet,
[non inquinaverunt]
Ct. 5.b. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos ? Solutio : dicunt Sancti, peccata exprobrando. Unde inf. 14.b. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati.
marg.|
{b}
Et ambulabunt mecum in albis]
inf. 14.b. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit.
[In albis]
quia stolas suas laverunt in sanguine Agni. inf. 7.d. Vel
[In albis]
id est in veste immortalitatis, vel innocentie baptismalis. inf. 19.c. Sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo, et mundo. Hec est vestis nuptialis de qua legitur Mt. 22.b. Caritas scilicet quam habemus in presenti, que nos introducet tandem ad nuptias Agni, et expelli non permittet. Vel vestis est conversatio iusti, que debet esse talaris per perseverantiam. Gn. 37.a. Fecit ei tunicam polymitam, et illa etiam erat talaris. Item candida sine admixtione macule gravis. Is. 9.a. Vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis. Eccles. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Item diversi coloris per virtutum varietatem. Ps. 44. Circumamicta varietatibus. Et Ibid. Astitit regina a dextris tuis, Ez. 16. Vestivi te discoloribus. Et Za. 3.b. Indui te mutatoriis. Item inconsutilis per integritatem, ut conversatio exterioris operis concordet intentioni mentis, ne sit dissoluta per simulationem. Io. 19.d. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Leu. 10.f. Non incidetis carnes vestras, neque figuras, aut stigmata facietis vobis. Item fulgida per bonum exemplum. Unde Angeli apparuerunt in albis. Ioan 20.b. Mt. 5.c. Luceat lux vestra coram hominibus. Item odorifera per bonam famam. Gn. 27.d. Statimque, ut sensit vestimentorum fragrantiam eius benedicens ait. Ecce odor filii mei, etc. Ct. 4.c. Odor vestimentorum, etc. Item debet esse subtilis per discretionem, et sui ipsius discussionem. Ez. 16.b. Indui te subtilibus. Item calida per caritatis fervorem. Iob. 37.c. Nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra Austro ? Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta eius non ardeant ? Item gemina per geminam caritatem Dei scilicet, et proximi, que duplex spiritus Helie, qui relictus est Heliseo, id est Ecclesie a Christo, scilicet purgatio peccati, et gratie innovatio. Christus habuit simplicem spiritum, et non duplicem, quia etsi fuit virtutibus plenus, non tamen fuit purgatus, quia nihil in eo erat purgandum. Vel duplicem propter cordis, et corporis honestatem. Propter quod dabitur duplex stola. Prv. ultimo capitulo : Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Is. 61. In terra sua duplicia possidebunt. Hec est igitur vestis nova, quam ut induamus, debemus prius veterem exuere vestem. Col. 3.d. Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induentes novum hominem qui renovatur in agnitionem Dei. Za. 3.b. Auferte ab eo vestimenta sordida. Quia vero tunicam habemus aliam, quam omnino nunc deponere non possumus, scilicet carnem, de qua Iude. g. Odientes eam, que carnalis est, maculatam tunicam : saltem eam frequentius lavemus. {7.
377vb} Is. 1.e. Lavamini, mundi estote. Et dicit,
[Mecum]
scilicet ubi sum. Io. 12.d. Volo pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus : Item
[Mecum]
in similitudine, quia ego candidus. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus, et rubicundus.
marg.|
{c}
Quia digni sunt]
me scilicet habendo. Et quare ? Quia ipsis dignus non erat mundus : Hbr. 11.g.
marg.|
{d}
Qui vicerit]
etc. Secunda pars ubi ponitur generalis intentio. Et primo ponitur premium, deinde admonitio generalis. Quare autem hoc ordine, ratio dicta est in precedenti Angelo. Dicit ergo :
[Qui vicerit]
similiter sicut illi : et loquitur de imitatoribus bonorum.
marg.|
{e}
Sic vestietur vestimentis albis]
id est virtutibus, et operibus bonis in presenti, vel in futuro gloria corporis, et anime. Sic enim Dominus non solum pro Apostolis orabat, sed et pro imitatoribus eorum. Io. 17.c. Non pro eis autem rogo tantum, sed pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me.
marg.|
{f}
Et non delebo]
etc. Liber vite est Christus. Sir. 24.c. Hec omnia liber vite. In quo due sunt pagine. Una predestinationis, a qua nullus deletur, qui in ea scriptus est. Item presentis iustificationis in qua scripti sunt reprobi : et cum deficit in eis iustitia, deletur, et scriptura. Unde Ps. 68. Deleantur de libro viventium, etc. vel non scribantur. Phil. 4.a. Quorum nomina sunt in libro vite. Is. 4.b. Sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem.
marg.|
{g}
Et confitebor nomen eius]
id est in beneplacito Patris.
marg.|
{h}
Et coram Angelis eius]
id est in gaudio Angelorum. Hec est laus magna, quia a tota celesti curia approbabitur, et a Patre, et Angelis Mt. 10.d. Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor, et ego eum coram Patre meo, qui in celis est ; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in celis est. Lc. 9.c. Nam qui me erubuerit et sermones meos, hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum.
marg.|
{i}
Qui habet]
etc. Generalis admonitio.
[Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis]
Hoc expositum est.
Numérotation du verset
3,7
marg.|
{k}
Et Angelo Philadelphie Ecclesie scribe]
Secunda pars huius capituli. Per hanc designatur status Ecclesie quoad modernos, qui seipsos carnaliter diligunt magis, quam spiritualiter Deum.
marg.|
Unde Philadelphia idem est quod amor fratris. Phylos enim amor, adelphos frater. Tunc autem incepit hoc miserum tempus, quando cessavit libertas electionum, que fuit olim quando totus populus eligebat sibi Episcopum, sicut fuit de beato Martino : quando verum erat illud. Rm. 10.c. Non est distinctio Iudei, et Greci.
marg.|
Dividitur autem hec pars, sicut alie in duas, quia primo ponit specialem intentionem ; secundo generalem, ibi :
[Et qui vicerit]
Notandum autem est, quod iste Episcopus in nullo arguitur, sed omnino commendatur, et hoc primo.
marg.|
Secundo promittitur ei gratia predicationis, ibi :
[Ecce dedi]
Tertio conversionem adversariorum promittit ei Dominus, ibi :
[Ecce dabo]
Quarto promittit quod conservabit eum in tribulatione, ibi :
[Et ego te servabo]
Quinto invitat ad perseverantiam, ibi :
[Tene, quod habes]
etc. Ante omnia autem hic titulum premittit dicens.
marg.|
{l}
Hec dicit sanctus]
Sanctus se nominat, vel quia ipse Episcopus sanctus erat, vel quia secundum allegoriam in hoc statu Ecclesie generalis sanctitas contemnitur, et amatur vanitas.
marg.|
{m} Et
Verus]
Hoc dicit quia erat promissus.
marg.|
{n}
Qui habet clavem David]
id est potestatem aperiendi corda fidelium ad fidem, et intelligentiam Scripturarum.
marg.|
Hec clavis potest esse crux, per quam aperta sunt sacramenta Ecclesie, quod fuit significatum in scissione veli.
[Sanctus, et Verus]
Hoc dicit contra illos, qui per hypocrisim, et falsitatem promoventur.
[Sanctus]
hoc pertinet ad patrem. Lv. 11.g. Sancti estote, quia ego sanctus sum.
[Verus]
quoad filium. Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita. Veritas, quia verus est, in solvendo promissa. 2Cor. 1.d. Quotquot enim promissiones sunt, in illo est.
marg.|
{7.
378ra} Δ
[Qui habet clavem David]
quoad Spiritum Sanctum ex cuius benignitate, et dono aperiuntur Scripture, et habetur usus clavium. Io. 20.e. Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Hanc clavem fabulantur Iudei fuisse quamdam clavem auream, que erat in templo, quam portabat pontifex super humerum in festis. Et sic exponunt illud : Is. 22.g. Et dabo clavem domus David super humerum eius : et aperiet, et non erit qui claudat ; claudet, et non erit qui aperiat. Sed queritur, cur dixerit supr. 1.d. Habeo claves mortis, et inferni : hic vero dicit,
[clavem David]
que est hec diversitas ? Item quare non dicit, potius clavem Aaron, qui fuit Prelatus, ad quem pertinet usus clavium, quod non fuit David ? Item quare dicit clavem in singulari, cum Dominus dixerit Petro. Mt. 16.c. Et tibi dabo claves regni celorum ? Solutio : Clavis aliquando dicitur potestas refrenandi Demones : sic sumpta est. sup. 1. Et inf. 20.a. Habentem clavem abyssi. Aliquando potestas ligandi, et solvendi peccata : et sic accipitur Mt. 16.c. Et tibi dabo claves. Aliquando potestas nocendi : sic accipitur inf. 9.a. Data est ei clavis putei abyssi. Aliquando potestas et scientia aperiendi Scripturas, et sic accipitur hic.
marg.|
Unde sic exponitur.
[Clavem David]
id est potestatem, qua aperitur Scriptura, que intelligitur per David, qui fuit vir propheta, ut genitivus construatur non ex vi possessionis, sed opificis, vel auctoris. Et sic patet solutio ad primum per distinctionem premissam. Et ad secundum per constructionem diversam. Non enim dicit clavem Aaron, quia iste non fuit auctor alicuius Scripture, vel scriptor. Item in singulari dicit clavem : quia quidam ponunt unicam esse clavem. Vel dicendum quod loquitur hic non de usu, vel potestate Prelatorum, que dicitur clavis, singulariter vel pluraliter ; sed de illa clavi, qua ipse aperuit Paradisum. Hec fuit crux, de qua. Is. 22.g. Dabo clavem domus David super humerum eius. Et hec dicitur esse David, et non Aaron : quia de cruce penitentie, quam portavit David, bene legitur, et non Aaron. Crux igitur est illa clavis, que adaptata ostio regnum celorum aperuit. Ostium est Christus : Io. 10.b. Ego sum ostium. Si ergo sine clave penitentie vis intrare in celum, fures, et latro, quia non per ostium, sed aliunde ascendis.
marg.|
{a}
Qui aperit]
intellectum ad credendum, et affectum ad diligendum : vel intellectum ad cognoscendum ; affectum ad zelum animarum. Vel
[aperit]
Scripturam predicatori ad intelligendum, et cor auditori ad suscipiendum. Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite insitum verbum.
marg.|
{b}
Et nemo claudit]
gratiam subtrahendo. Contra Mt. 23.b. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite, qui clauditis regnum celorum ante homines. Solutio : Duplex est apertio, cordium scilicet, et Scripture. Nisi aperiat Dominus ostium Scripture, non procedit exhortatio : et nisi aperiet ostium cordium, non intrat predicatio. Quocumque istorum modorum Dominus aperiat, nemo potest claudere, nisi ipse. Sed mali Prelati dicuntur claudere, quia non aperiunt in se per exhibitionem bone conversationis : nec in aliis per ostensionem boni exempli, nec per exhortationem verbi. Item per scandalum claudunt, quantum in se est.
marg.|
{c}
Claudit]
infidelibus, et porcis.
marg.|
{d}
Et nemo aperit]
Iob. 9.a. Et stellas claudit quasi sub signaculo. Et Iob. 12.c. Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Et hic titulus convenit eis que dicturus huic Episcopo, cui predicatio est premissa.
marg.|
{l}
Hec dicit Sanctus]
etc. Moraliter Prelatus debet esse sanctus in vita : verus in scientia : et sic habet claves David. Qui vero talis non est, habet potius claves abyssi, infra vigesimo a. Et si esset verus, et sanctus, haberet potestatem per orationis sue merita claudere celum nubibus et aperire portas eius. Iac. 1.d. Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Helias homo erat similis nobis passibilis, et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex ; et rursum oravit, et celum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
marg.|
{e}
Scio opera tua]
id est approbo : vel scio, ut iudex. Ier. 29.f. Ego sum testis et iudex.
[Opera tua]
non verba. 1Cor. 4.g. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Et hoc dicit, quia multi habent blanda verba, et mala opera. Gn. 27.c. Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau.
marg.|
{f}
Ecce dedi]
Hic promittit huic Episcopo gratiam predicationis dicens,
[Ecce dedi coram te ostium apertum]
ostium scilicet sacre Scripture, ut eam intelligas. Ez. 8.d. Et cum perfodissem parietem, id est ultra sensum historicum {7.
378rb} processissem, apparuit ostium unum, id est intellectus Scripture spiritualis. Item ex hoc venitur ad aliud ostium, scilicet predicationis, 1Cor. 16.b. Ostium mihi apertum est magnum, et evidens ; et adversarii multi : Item ex hoc ostio transitur usque ad ostium fidei, de quo Act. 14.d. Retulerunt quanta fecisset Deus cum illis. Et quia aperuisset Gentibus ostium fidei. Rm. 10.c. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Item ex ostio predicationis transitur ad ostium cordis, de quo. 2Cor. 2.c. Cum autem venissem Troadem, et ostium mihi apertum esset in Domino, id est corda preparata ad recipiendum verbum Dei. Ex his omnibus tandem venitur ad ostium Paradisi, ut revoluto lapide mortalitatis, facie revelata contempletur gloriam Dei. Unde Mt. 16.c. Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, id est quis a nobis auferet duritiam vite huius mortalis, ut veniamus ad introitum Paradisi. Hoc est quod dicebat Apostolus. Rm. 7.b. Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Item ex hoc tandem transitur ad illud iucundum ostium, quod introducit nos in cubiculum, et thalamum Trinitatis, scilicet Christum, qui dicit Io. 19.b. Ego sum ostium. Hoc ostium non solum apertum est, immo et quasi totum confractum, ut nulli negetur introitus in regnum. Hoc est ostium Loth, quod Sodomite, id est muti a divina laude, percussi aurisia, id est auri cupiditate non potuerunt invenire. Gn. 19.c. Festinemus ergo ingredi in illam requiem, dum scilicet ostium est apertum, ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Hbr. 4.c. Bernardus Festinemus in illam ingredi beatitudinis amplitudinem, ubi nemo aliam coangustat, ut possimus comprehendere cum omnibus sanctis, que sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum. Neque id desperemus, quoniam ille quidem celestis habitator patrie, et creator, nostri huius castelluli angustias non refugit.
marg.|
{g}
Quod nemo potest claudere]
Hoc verum fuit in Apostolis, quos Iudei nullatenus claudere potuerunt. Sicut rogaverat. Esth. 13. Ne claudas Domine ora canentium te : quasi diceret, Nemo poterit tibi claudere.
marg.|
{h}
Quia modicam virtutem habes]
id est humilitatem, que nullam habet resistentiam, et omnibus se subiicit. Vel sic.
[Dedi coram te ostium apertum
etc.
, quia modicam habes virtutem]
id est tua virtus non sufficit ad hoc faciendum, sed ego solus corda aperio. Omnis autem virtus magna est ; etsi hominibus aliquando videatur vel parva, vel magna. Lc. 16.d. Quod altum est hominibus, abominatio est apud Deum.
Numérotation du verset
3, moraliter.
prol.|
Modicam virtutem habent hodie multi, et propter hoc sustinere non possunt magnam tentationem. Et quare habent modicam virtutem ? Quia habent multam auri quantitatem, et copiosam peccatorum multitudinem.
marg.|
{i}
Et servasti verbum meum]
in arca cordis tui per meditationem, et in manu per operationem. Multi e converso bene servant in arca, et in libris, et in quaternionibus, quos nolunt aliis communicare, qui inde possent proficere, cum ipsi de eis nihil faciant.
marg.|
{k}
Et non negasti]
in angustiis positus
[nomen meum]
quod est IESUS, quod tunc erat erubescibile multis. 1Cor. 1.d. Nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum ; Gentibus vero stultitiam. Tunc erat hoc magnum, sed modo parum est, quia nullus modo impugnat. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : unde e converso saltem miserabilius ei esset illud negare.
marg.|
{l}
Ecce dabo]
Tertia pars ubi nunc promittit Dominus conversionem adversariorum eius : quasi dicat, Tu talis es ideo
[Ecce dabo]
tibi aliquos.
marg.|
{m}
De synagoga Satane]
Secundum Glossa loquitur hic de novissima persecutione, que fiet tempore Antichristi, quando aliqui Iudeorum decipientur, et aliqui monitis Helie convertentur ad fidem. Sed spiritualiter synagoga Satane vocantur hic quidam Iudei pseudoprophete, qui in Ecclesia istius monebant legalia debere servari cum Evangelicis. Hos promittit Dominus esse convertendos ad eius predicationem,
marg.|
{7.
378va} Δ et non omnes, sed aliquos. Vel fuit hec prophetia de futura subiectione. Iudeorum Ecclesiis et Principibus Catholicis, sicut modo videmus eos subiici Christianis a tempore Titi et Vespasiani Imperatorum Romanorum. Et isti sunt synagoga Satane, quia irrationabiles, et peccatis quibus ratio adversatur, pleni. Unde sequitur.
marg.|
{a}
Qui dicunt]
Verum dicunt, genere.
marg.|
{c}
Et non sunt]
fide.
marg.|
{d}
Sed mentiuntur]
se fidem Abrahe habere, et legem Moysi tenere.
marg.|
Vel allegorice.
[Synagoga Satane]
possunt dici principes, et Comites mali, etsi nomine Catholici : qui etsi sint membra Ecclesie. Ipsi tamen adversantur, eius bona, et possessiones diripiendo. Item heretici, qui conventicula faciunt in sanguinibus, id est in peccatis, et Ecclesie adversantur.
marg.|
Λ Item omnes qui male vivunt sub nomine Christianorum. Hi sunt etiam tres hostes Ecclesie generales, tyranni, heretici, falsi fratres. Primi tres Ecclesie diripiunt, secundi fidem destruunt ; tertii mores corrumpunt. Hi significati sunt per tres hostes Salomonis. 3Rg.. 11.
Numérotation du verset
3, moraliter
marg.|
{m}
Synagoga Satane]
sunt advocati : de quibus Prv. 9.c. Mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens
[de veritate scientie]
sedit in foribus domus* sue (ut ab omnibus videatur) super sellam in excelso urbis loco. Et bene clamosa : quia significati sunt per ranas, que usque ad mensam Pharaonis id est Episcoporum et Regum, et ad lectum, et ad omnia agenda eorum, hodie ascendunt. De his supra 2.c. Hi scilicet sunt synagoga Satane. Sed dicitur de ranis, quod collecte sunt in aggeres, et computruerunt. Ex. 8.d. Sic et isti colligentur in fasciculum myrrhe, id est amaritudinem inferni, et ibi computrescent in doloribus multis. Unde de istis legitur in quodam libello qui intitulatur de ludo Senum, quod cum quidam inspiceret infernum, vidit Neronem balneantem multosque circunstantes, qui infundebant aurum calidum in balneum eius. Ipse vero videns turbam Advocatorum ad se venientem, Huc inquit, venale genus hominum, o Advocati, o amici mei accedite, ut mecum in hoc vase balneetis, adhuc enim superest locus in eo, quem vobis reservavi. Hoc attendentes aliqui ad admonitionem mansueti, et blandi Prelati de synagoga Satane fiunt Ecclesia Christi. Unde Iob. 5.d. Dicitur ad Prelatum, qui tales convertit, Cum lapidibus regionum erit pactum tuum, et bestie terre pacifice erunt tibi.
marg.|
{a}
Qui dicunt]
omnes scilicet predicti :
marg.|
{b}
Se Iudeos esse]
id est confitentes Christo.
marg.|
{c}
Et non sunt]
Rm. 9.d. Non enim omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelite.
marg.|
{d}
Sed mentiuntur]
mundo, et non Deo. Ps. 26. Mentita est iniquitas sibi, id est iniquus iniquo. Gal. 6.b. Deus non irridetur.
marg.|
{e}
Ecce faciam illos, ut veniant]
ad fidem.
marg.|
{f}
Et adorent]
Christum
marg.|
{g}
Ante pedes tuos]
o Ecclesia, id est ante Apostolos. Unde prophetavit hic exaltationem Ecclesie. Is. 60.c. Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te. Item 49.f. Et erunt Reges nutritii tui, et Regine nutrices tue, vultu in terra demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent, id est ossa Martyrum tuorum venerabuntur.
marg.|
{h}
Et scient, quia ego dilexi te]
Ier. 31.a. In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Scient postquam convertentur, quia ante non sciunt.
marg.|
{i}
Quoniam servasti verbum patientie mee]
quia scilicet pro persecutoribus sicut ego orasti. Verbum enim in quo maxima ostensa est patientia Domini fuit, quod pro crucifixoribus oravit Verbum autem patientie debemus habere in pace ; sed opera in bello. Hoc quod dictum est in hac tertia parte, respondet ei quod dixit in titulo, ibi
[Qui aperit]
etc.
marg.|
{k} Sequitur :
Et ego servabo]
Quarta pars ubi ei promittit protectionem in persecutione, dicens
[Et ego servabo te]
scilicet, quia servasti verbum meum. Simile Lc. 6.f. Dimittite, et dimittetur vobis.
marg.|
{l}
Ab hora]
que fuit vel tempore Neronis, vel erit tempore Anti-Christi. Unde sequitur.
marg.|
{m}
Que ventura est]
Unde in nullo loco erit securitas.
marg.|
{n}
Tentare habitantes]
id est ut tententur, et deficiant :
marg.|
{o}
Habitantes]
id est fixi in terris, id est in terrenis. Infr. 8.d. Ve, ve, ve habitantibus in terra. Vel
[Tentare]
id est ut tententur, et proficiant
[Habitantes]
solo corpore.
marg.|
{p}
In terra]
sed in celo conversatione. Iob. 7.a. Tentatio est vita hominis super terram.
marg.|
{q}
Ecce venio]
Consolatio est bonis, et terror malis. 1Rg. 11. Cras erit vobis salus cum incaluerit. Solutio : Multum enim letificantur obsessi per adventum Domini liberandi. Et respondet huic illud quod {7.
378vb} dixit in titulo,
[Et nemo claudit]
Nemo enim potest resistere Domino protegenti.
marg.|
{r}
Tene, quod habes]
Quinta pars ubi monet ad perseverantiam quasi dicat. Tenere debes, quia cito venio ad remunerandum. Unde
[Tene quod habes]
2Th. 2.b. Qui tenet, teneat donec de medio fiat, id est donec moriatur. supr. 3.c. Esto fidelis usque ad mortem.
[Tene]
ergo : quasi, fugitivum est.
marg.|
{s}
Quod habes]
id est virtutem. Iob. 17.c. Tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. Iob. 27.a. Iustificationem quam cepi tenere, non deseram. Hoc putant sibi dictum esse illi, qui habent multas prebendas, sed he teneri non possunt, quia et ipsi et prebende transeunt cum tempore, sicut anguilla que per caudam tenetur. Sed prebendam Paradisi tenent boni per bonam vitam. Unde cum boni exaltabuntur
[qui unam tenent]
de qua dicit Ps. 26.
[Unam petii a Domino]
mali deprimentur, qui in multitudine sunt, et ita in divisione erunt. Ez. 26.d. Cum dedero gloriam in terra viventium, in nihilum redigam te. Adam tamen suam prebendam, quam habebat in Paradiso, male tenuit, quia dedit eam pro pomo.
[Quod habes]
contra apostatas. Eccl. 10.a. Locum tuum ne dimiseris. Item contra negligentes, qui tempus inutiliter abire permittunt. Eccl. 4.c. Fili conserva tempus. Item contra eos qui penitentias sibi iniunctas deserunt. Hbr. 12.b. In disciplina perseverare. Hoc etiam dicitur Theologis, qui multa verba, et multas predicationes audiunt, utinam tenerent pauca de multis. Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies ?
marg.|
{t}
Ut nemo]
id est nullus alius homo accipiat coronam tuam. Si tu enim cadis, alius subintrabit pro te. Rm. 11.d. Aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis. Et ibi dicitur infr. d. Cecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo Gentium intraret. Et hoc significatum est. Ex. 25.c. Per panes propositionis, qui ponebantur calidi frigidis prius sublatis.
marg.|
Et notandum quod dicit
[Nemo]
id est nullus homo, et non Diabolus, quia hec est magna Diaboli invidia, quod homo coronam accipit, quam haberet Diabolus si stetisset. De his coronis dicitur Za. 6.c. Et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedec sacerdotis magni. Et in eod. infr. d. Et corone erunt Helem, et Tobie, et Idaie, et Helem filio Sophonie ; memoriale in templo Domini. Helem interpretatur postes, aut superliminare, et significat Predicatores, qui Ecclesiam sustentant, et ostium faciunt introeuntibus in illam. Per Tobiam significantur Activi, quia interpretatur conversus ad universa ; et isti turbantur erga plurima. Per Idaiam qui interpretatur dilectus Domini, vel amabilis Domino, significantur Contemplativi. Per Hem, qui interpretatur, ecce fontem, vel ecce oculum, significantur Penitentes, qui emittunt ex oculis fontem lacrimarum. Isti sunt quatuor genera hominum, scilicet Predicatores, Activi, Contemplativi, et Penitentes, quibus dabitur corona in regno celorum. Moraliter totum quod predictum est, potest exponi de tempore moderno, ubi est multiplicatio predicationis, et Predicatores modicam habent virtutem, quia modici sunt qui per paupertatem servant nomen Dei, per studium, et Scripturarum cognitionem, et apertionem. Et sicut isti servant : sic illi negant, qui propter temporalia predicant.
marg.|
{a}
Qui dicunt]
hi sunt mali Theologi, qui magis quam alii persequuntur Predicatores veritatis, et tamen promittitur hic eorum conversio, cum dicit.
[Ecce dabo tibi]
etc. Et ut illi desistant a sua importunitate, promittitur Predicatoribus protectio in tribulatione, et que modo particulariter, et que in tempore Anti-Christi universaliter inundabit, ibi
[Et servabo]
marg.|
{u}
Qui vicerit]
Generalis intentio ubi ad omnes Ecclesias sermonem dirigit. Et primo ponit generale premium. Secundo generalem admonitionem, ibi
[Qui habet aures]
etc. Dicit ergo :
[Qui vicerit]
universaliter quoad tempus, et numerum vincendorum ut prius dictum est.
marg.|
{x}
Faciam illum]
id est firmum in se, et alios confirmantem, vel sustentantem. Ier. 1.d. Dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream in domo perfecta. Nemo facit columnas, nisi domus minetur ruinam, vel nisi prime fracte sint. Quia ergo columne Ecclesie pro magna parte aut fracte erant, aut minabantur ruinam ; propter hoc Dominus columnas erexit, pauperes scilicet Predicatores, qui ut domum Ecclesie fulciant, discurrunt per mundum. Is. 9.c. Sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. Sed hoc tamen dicendum est his columnis, quod dicitur Ier. 52.d. Scilicet quod Chaldei columnas ereas, spatiosas, et magne altitudinis confregerunt. Quilibet autem iustus ut in spirituali ponatur edificio, debet esse columna, ut sit firmus per fidem, rectus per equitatem, erectus per bonam intentionem, sublimis per contemplationem : et alios sustentare debet verbo consolationis, suffragio orationis, et exemplo actionis. In hoc autem edificio scilicet Ecclesie alii sunt columne lapidee per fidei firmitatem ; {7.
379ra} alii argentee per eloquii venustatem ; alii auree per sapientie profunditatem ; alii eree per predicationis sonum. Et hoc est quod dicit Apostolus 1Cor. 3.c. Alii superedificant aurum, et argentum, et lapides pretiosos.
marg.|
{a}
Et foras non egredietur]
a iustitia ad peccatum criminale.
marg.|
{b}
Amplius]
quia usque ad mortem perseverabit in bonitate. Eccl. 4.d. Pro iustitia agonizare pro anima tua ; et usque ad mortem certa pro iustitia.
marg.|
{c}
Et scribam super eum nomen Dei mei]
id est patris. Hoc nomen portabat sacerdos in lamina super frontem. Ex. 28.f. Facies, et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino, id est sanctum nomen Domini. Apc. 14.a. Nomen eius, et nomen patris eius scriptum in frontibus suis. Vel
[Scribam]
ut permaneat in eternum.
[Super eum]
quia bonum desiderium desuper in nos non meritis nostris venit, sed gratuito dono Dei.
marg.|
{d}
Et nomen civitatis Dei mei nove Hierusalem]
id est Ecclesie, que est civitas Dei. Et dicitur nova secundum primum statum sui. Item vetus fuit Ecclesia tempore legis Mosaice : tunc enim Iudei vetustatibus, id est temporalibus vacabant : sed nova est tempore gratie, quia temporalia spernit, et abiicit. Nomen civitatis nove Hierusalem scribitur in paupere Clerico, quando ei prebenda confertur alicuius Ecclesie particularis in militanti Ecclesia a qua denominatur ut dicatur Canonicus Parisiensis Ecclesie.
marg.|
Sed nove Ierusalem, id est Ecclesie triumphantis Dominus prebendam dat suis, ut dicantur Canonici, et cives Paradisi, ubi est plena visio pacis, quia omnino elevata est a terrenis. Gal. 4.d. Que sursum est Ierusalem, libera est, que est mater nostra.
marg.|
{e}
Que descendit de celo]
id est Ad litteram per Angelos nos docentes.
marg.|
{f}
A Deo meo]
a quo omne datum optimum et omne donum perfectum. Iac. 1.c. Gn. 18.c. Vidit Iacob scalam, et Angelos descendentes. Inf. 21.a. Vidi sanctam civitatem Ierusalem novam descendentem de celo, tamquam sponsam ornatam viro suo.
marg.|
{g}
Nomen meum novum]
quod est pauper, vilis, et abiectus : quia antiquum nomen eius fuit, quod scilicet ab eterno fuit dives, et gloriosus Christus. Hoc ergo nomen fuit innovatum in Ecclesia militante, sed iterum nomen abiectionis innovabitur in Ecclesia triumphante, quando scribetur in homine nomen novum, scilicet Christus rex coronatus, et unctus.
marg.|
Et notandum, quod tria nomina posuit, nomen Dei patris, nomen Ecclesie triumphantis, et nomen Christi : quia tria habebit nomina quilibet in patria, sacerdotium scilicet, principatum, et regnum : et hec multum solent desiderari in terra. De hoc novo nomine dicit Is. 6.5.c. Servos suos vocabit alio nomine.
marg.|
{h}
Qui habet aures]
Hec est generalis admonitio.
[Qui habet aures, audiat]
etc. Hoc toties repetit, quia Phil. 3.a. Eadem scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium : quasi, dormiunt enim multi. Sequitur :
marg.|
{i}
Et Angelo Laodicee]
etc. Hec pars tertia huius capituli dividitur sicut alie : quia primo ponitur specialis intentio ; Secundo generalis, ibi
[Qui vicerit]
Item prima pars dividitur in tres partes. Primo enim arguit hunc Episcopum. Secundo monet ad penitentiam ibi
[Suadeo tibi]
Tertio promittit ei auxilium si penituerit ; ibi
[Ecce ego sto]
De tribus autem arguit eum. Primo de negligentia, et torpore cum dicit,
[Scio opera tua]
etc. Secundo de iactantia cum dicit,
[Quia dicis, dives sum]
etc. Tertio de omnium bonorum penuria, ibi
[Et nescis, quia tu es miser]
etc. Ante omnia autem titulum loquentis premittit, ubi se fidelem et verum, et principium omnis creature competenter describit, ut dictis loquentis iste fidem citius adhibeat ex consideratione dicentis ; et sic quid sit vera {7.
379rb} scientia, cognoscat et iactantiam suam deponat. Unde dicit :
marg.|
{k}
Hec dicit Amen]
quia in hoc Episcopo septimo consummatur correctio : et Amen est omnium confirmatio, propter hoc ponitur hic ultimo
[Amen]
quasi diceret, Ego sum veritas, unde non arguam nisi de veris. Sed quare non dixit, Hec dicit Veritas ? Solutio. Plus dicit, quam si diceret
[Veritas]
quia nullus ausus est hoc nomen interpretari, vel mutare. Unde in hoc significatur incommutabilitas : quasi diceret, In principio attende quis et quantus tibi loquatur, ut a veritate reprehensus te vere bonitatis inopem esse cognoscas, et sine illo te non posse ditari intelligas.
marg.|
{l}
Testis]
operum qui et iudex. Ier. 29.f. Et hoc dicit propter torporem illius, qui bene operando torpescebat.
marg.|
{m}
Fidelis]
in testimonio, ut nulla que dicenda sunt, taceat. Et hoc dicit contra illum qui de eo quod non habebat, se iactabat. Prv. 27.a. Laudet te alienus, et non os tuum. Supra 1.b. Qui est testis fidelis, etc.
marg.|
{n}
Verus]
in iudicando, ut falsa et que non sunt dicenda, numquam pronuntiet.
marg.|
{o}
Qui est principium]
Unde sicut sine eo non potes habere originem essentie ; sic nec principium iustitie : principium a quo omnis creatura habet esse. Io. 1.a. Omnia per ipsum facta sunt. Et ideo vult omnes homines salvos fieri. 1Tim. 2.b. Quia ergo fidelis est, in ipso est confidendum. 1Pt. 5.b. Omnem sollicitudinem vestram in ipsum proiicientes. 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus, etc. Quia
[verus]
ipsi est credendum, quia nullum decipit. Item quia principium omnis boni, ut boni fiamus, ab ipso est petendum. Lam. 3.c. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum. Per hoc autem, quod verum se dixit, promittit auxilium si ille resipuerit.
marg.|
{p}
Scio opera tua]
simplici notitia, non approbando, sed reprobando.
marg.|
{q}
Quia nec frigidus es]
ut in fidem omnino negando abiicias.
marg.|
{r}
Neque calidus]
ut eam acceptam omnino teneas. Putabat enim iste solam sacramentorum perceptionem cum fide sine operibus fidei sufficere ad salutem, cum tamen dicat Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est : et quod mortuum non vivit, nec vivificat. Gregorius Frigidus est qui consummanda non inchoat ; calidus qui inchoat bona opera, et consummat : ergo non est frigidus qui inchoat ; non calidus, qui non consummat.
marg.|
{s}
Utinam frigidus esses]
per torporem, vel per infidelitatem.
marg.|
{t}
Aut calidus]
per caritatem. Et hoc quod dicit Glossa Maior est spes de frigidis : quia propter ignorantiam et minus habent peccatum, et accepta conversionis gratia, citius ad veram iustitiam pertingunt. 2Pt. 3.d. Melius erat eis non cognoscere viam iustitie, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est, sancto mandato.
marg.|
{u}
Sed quia tepidus es]
Notandum quod tepor, secundum quem procedit quis a frigiditate in caliditatem, bonus est : et de tali est spes ; et de hoc non loquitur hic. Item tepor, qui a caliditate procedit in frigiditatem : ille malus est : et de tali loquitur hic.
marg.|
{x}
Et nec frigidus]
etc. quorum utrumque valet ad nutrimentum. Fames enim est appetitus calidi, et sitis appetitus frigidi. Tepor autem provocat nauseam.
marg.|
{y}
Incipiam]
paulatim gratiam subtrahendo.
marg.|
{z}
Evomere te de ore meo]
id est de Sanctorum collegio, qui os meum dicuntur. Hier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Is. 30.a. Et os meum non interrogastis. Et in hoc quod dicit,
[Incipiam]
et non
[evomam]
notatur Dei misericordia, qui non statim hominem quamvis tepidum deserit, sed paulatim, ut sic ille percipiens resipiscat. Sap. 12.a. Misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent : non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis sevis, aut per verba dura simul exterminare : sed partibus indicans dabas locum penitentie. Congrua autem est similitudo cibi : quia sicut cibus in stomacho decoctus per calorem naturalem, in nutrimentum membrorum transit : sic per veram caritatem decocti, membra fiunt Christi per ipsius imitationem, spiritu adherentes ei. 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est : sed tepidi a dilectione, quasi ex ore evomuntur per reprobationem.
marg.|
{a}
Quia dicis]
Hic reprehendit eum de iactantia : quasi, non solum, quia tepidus es, incipiam te evomere ; sed.
marg.|
{b}
Quia dicis]
Iactanter, et superbe.
marg.|
{c}
Quod dives sum]
purgatus in baptismo :
marg.|
{d}
Et locupletatus sum]
divitiis, et scientia ;
marg.|
{e}
Et nullius egeo]
quia hoc sibi credebat sufficere, et ideo etiam zelum predicandi amiserat. Vel
[Dives sum]
virtutibus :
[Locupletatus]
bonis operibus, ut credebat :
[Et nullius egeo]
ad perfectionem. Vel
[Dives, et locupletatus]
ut pro eodem accipiatur erat iste, scilicet per scientie cognitionem, Scripture preditionem, {7.
379va} per secularis eloquentie nitorem, per sacramentorum administrationem, vel per Pontificalis apicis dignitatem, sive per vulgi laudem inanem : que omnia non sufficiunt ad salutem. Et de his in tantum extollebatur, quod ad cumulum sue damnationis, nullius se indigere dicebat Sed contra istum. Eccl. 10.d. Dicitur, Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Unde Hier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia ; et non glorietur fortis in fortitudine sua ; et non glorietur dives in divitiis suis.
marg.|
{a}
Et nescis]
etc. Hic tertio arguit a defectu bonorum, id est scire non vis.
marg.|
{b}
Quia tu miser]
in te :
marg.|
{c}
Et miserabilis]
aliis.
[Miser]
ergo es
[et miserabilis]
appares. In tribus autem est ista miseria, de quibus sequitur.
marg.|
{d}
Et pauper]
per amissionem caritatis. Quisquis enim caritate caret, pauper est, etsi multa alia bona possideat : de habentibus enim caritatem dicit Apostolus 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt. Et Dt. 11.c. Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit.
marg.|
{e}
Et cecus]
per amissionem cognitionis quam qui non habet, nec se, nec sibi utilia cognoscit, et propter hoc facile labitur in peccatum. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et Os. 4.b. Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi.
marg.|
{f}
Et nudus]
per amissionem boni operis : quia quem Diabolus bono opere denudat, non habet unde se coram Deo aperiat. Unde inf. 2.c. Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Est nuditas paupertatis. Iob. 31.b. Si despexi pretereuntem eo quod non haberet indumentum, et absque operimento pauperem ? Imbecillitatis. Iob. 1.d. Nudus egressus sum de utero matris mee. Culpe. Is. 20.a. Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, signum erit et portentum super Egyptum. Pene. Is. 20.b. Minabit Rex Assyriorum captivitatem Egypti et transmigrationem Ethiopie iuvenum et senum, nudam et discalceatam discoopertis natibus ad ignominiam Egypti. Item nuditas gratie, de qua loquitur hic
[Nescis quia miser es]
etc. Et infr. 16.c. Beatus qui custodit, etc. Vel sic
[Nescis]
a superbia excecatus. Rm. 1.a. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.
[Quia miser es]
in existentia
[Et miserabilis]
in apparentia :
[Miser]
contra illud quod dicis te divitem
[Miserabilis]
contra hoc quod dicis te esse locupletatum : quasi, Intus vacuus es virtute, et extra bona operatione.
marg.|
{d}
Pauper]
non indifferenti vel bona paupertate sed mala, de qua. Sir. 13.b. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia ; et nequissima paupertas in ore impii.
marg.|
Est autem multiplex paupertas. Voluntatis : Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu. Hieronym. Ieiunium austerius, cultus abiectior, etc. Christiane religionis instituta non faciunt verum Christianum ; hunc scito verum Christianum qui nec habet, nec concupiscit. Subiectionis, sicut illi de quibus. 1Cor. 7.f. Qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Necessitatis. Io. 12.b. Pauperes enim vobiscum semper habebitis. Simulationis : Mt. 6.b. Exterminant facies suas ut appareant hominibus ieiunantes.
marg.|
Defectus gratie ; ut hic. Eterne calamitatis. Sir. 18.c. Memento paupertatis in tempore abundantie, et necessitatem paupertatis in die divitiarum. Et bene dicit, necessitatem, quia illa non poterit relevari.
[Et cecus]
ad videnda eterna, sed non temporalia de quibus te iactas. Nm. 24.a. Dixit homo cuius obturatus est oculus
[ad videnda celestia]
qui cadit
[in terram]
et aperiuntur oculi eius
[ad ea in que cadit]
Is. 42.c. Qui cecus nisi servus meus ?
marg.|
{f}
Et nudus]
a veste nuptiali. Lam. 4.d. Inebriaberis atque nudaberis. Et quia talis es, ideo.
marg.|
{g}
Suadeo tibi]
Secunda pars ubi monet istum ad penitentiam : et ponit hic tria contra tria predicta. Contra paupertatem monet emere aurum ; contra cecitatem monet oculis apponere collyrium ; contra nuditatem acquirere vestimentum : contra miseriam nihil ponit, quia illa contemporanea nobis est quamdiu vivimus et sumus in hac vita. Dicit ergo :
[Suadeo tibi emere]
per consensum liberi arbitrii. Is. 55.a. Qui non habetis argentum, properate et emite vobis.
marg.|
{h}
Aurum]
id est caritatem fulgidam luce splendoris intimi.
marg.|
{7.
379vb}
marg.|
{i}
Ignitum]
fervore dilectionis.
marg.|
{
k
}
Probatum]
in electis per fornacem tribulationis. Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit electos Dominus. Sine enim hac pauper eris. Bernardus O mira Dei pietas ! mira clementia ! mira mansuetudo ! Mira, inquam, clementia : peccatores non contemnit, sed blande recipit : vocat fugitivos. Prv. 1.c. Vocavi et renuistis. Hier. 3.a. Revertere ad me, et ego suscipiam te. Hier. 15.b. Laboravi rogans. Is. 30.e. Et aures tue audient verbum post tergum monentis. Ez. 16. Et dixi tibi cum esses in sanguine tuo, vive. Vel.
marg.|
{h}
Aurum ignitum]
dicit verbum Dei. Prv. 30.a. Omnis sermo Dei clypeus ignitus est omnibus sperantibus in se. Ct. 8.b. Lampades eius, lampades ignis atque flammarum.
marg.|
{
k
}
Probatum]
per veritatis simplicitatem, non fuscatum per mundane sapientie venustatem. Eccl. 4.c. Ne abscondas sapientiam in decore eius.
marg.|
{l}
Ut]
sic
[locuples fias]
operibus virtutum.
[Probatum]
dicit, non phantasticum, quale est sapientia mundi, sed verum. Bar. 3.d. Attulit eam super aurum electum. Hoc aurum emitur per studium vehemens, et assiduam meditationem Scripturarum. Ps. 1. Beatus qui in lege eius meditabitur die ac nocte. Et Prv. 23.c. Veritatem eme, et noli vendere sapientiam et doctrinam. Vel
[Aurum ignitum]
id est meipsum dicit Christus. Ct. 5.c. Caput eius, id est Ecclesie, aurum optimum. Vel
[Aurum]
id est regnum celorum eme. Sed quomodo ? Augustinus Paupertate emitur regnum. Et dicitur
[eme]
contra illos qui pro nihilo volunt habere, cum dicat Apostolus Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, etc. Quod beatus Bernardus exponens ait, Non sunt condigne ad preteritam culpam que remittitur : ad presentis consolationis gratiam que immittitur : ad futuram gloriam que promittitur. Eme ergo hic aurum per penitentiam. Mt. 3.a. Agite penitentiam : appropinquabit enim regnum celorum.
marg.|
{m}
Et vestimentis albis induaris]
id est virtutibus.
marg.|
{n}
Ut non appareat]
modo Angelis et aliquibus hominibus, sed in die iudicii omnibus.
marg.|
{o}
Confusio nuditatis tue]
quia nudatus es gratia scilicet que est vestis candida et vestitus culpa, que est vestis sordida. Za. 3.b. Iesus erat indutus vestibus sordidis, et Satan stabat a dextris eius : quasi diceret, Etsi sis Iesus sacerdos magnus, nisi habeas munditiam, Satan stat contra te, ut opera tua etiam meliora evacuet et reputet vana.
marg.|
Vel
[Vestimentis]
id est conversatione sancta et honesta et munda.
marg.|
Et dicitur pluraliter, quia conversatio sancta in multis virtutibus est quasi ex multis filis contexta. Supra eod. a. Ambulabunt mecum in albis. Mt. 22.b. Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem. Quia sicut legitur Esther. 4.a. Nemo indutus sacco intrabat aulam regis Assueri. Aula regis, id est Christi, est Ecclesia militans : In hanc etiam multi sacco induti, id est peccatis involuti intrant, sed tantum numero et non merito. Item aula regis Assueri, id est Christi est Ecclesia triumphans, ubi nullus omnino intrat, qui habet saccum vel mortalitatis vel peccati.
marg.|
{p}
Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas]
Collyrium potest dici verbum Dei, quod illuminat et purgat spirituales oculos mentis ; sicut collyrium oculos carnis. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum, id est affectionibus meis. Et Ps. 11. Eloquium Domini examinatum, probatum terre, id est a terra purgatum septuplum. Hoc dicit, quia perfecte purgat a culpa. Sap. 16.b. Non herba, neque malagma sanavit eos, sed sermo tuus Domine, qui sanat omnia.
marg.|
Item collyrium possunt dici precepta, que sensus spirituales illuminant. Ps. 18. Preceptum Domini lucidum illuminans oculos. Item collyrium potest dici memoria passionis Domini. De felle quodam fit bonum collyrium. Per fel autem significatur passio Christi. Tb. 6.b. Tolle tecum ex felle piscis. Piscis assus, Christus passus, vel Christi passio. Item per collyrium potest significari quelibet tribulatio, que per amaritudinem sensus spirituales purgat ad videndum lucide spiritualia. Lam. 1.e. De excelso misit ignem tribulationis, et erudivit me, maculam auferendo a spiritualibus oculis. Pena enim oculos aperit, quos prosperitas claudit, ut dicit Gregorius Item collyrium est penitentia, que per compunctionem clarificat sensus cordis, sicut collyrium per lacrimarum effusionem oculos carnis. Hier. 4.d. Lava a malitia cor tuum, ut salva fias. Item collyrium sunt dona Spiritus Sancti que recepta in corde hominis, expellunt omnem amorem terrenitatis. Soph. 3.b. In igne zeli mei, id est Spiritus Sanctus quem ex zelo, id est amore hominum misi, devorabitur omnis terra. Hoc collyrium suave est, nihil habens mordacitatis ; cetera mordacia sunt. Sed quia posset dicere aliquis, non possum sustinere {7.
380ra} collyrium, vel amaritudinem tribulationum, propter hoc electos ei proponit in exemplum, quos omnes per tribulationes oportet intrare ad regnum ; Act. 14.d. Unde dicit.
marg.|
{a}
Ego quos amo, arguo]
id est argutos reddo per cautelam futurorum :
marg.|
{b}
Et castigo]
id est castos facio, vel ago per disciplinam, que est emendatio, et medicina preteritorum. Prv. 3.b. Quem enim diligit Deus, corripit et quasi pater in filio complacet sibi. Prv. 29.c. Virga atque correctio tribuit sapientiam. Ps. 22. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Quia Hbr. 12.c. Omnis quidem disciplina in presenti non videtur esse gaudii, sed meroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie.
marg.|
{c}
Emulare ergo]
bonos bona faciendo, et mala patienter sustinendo. Et illud
[ergo]
sumptum est, et concludit ex duobus premissis, scilicet ex eo, quod dixit.
[Ego quos amo]
etc. quasi diceret Dominus, Si tibi non sufficit ad hoc quod a torpore exciteris, verbum exhortationis et suasionis, tamen ab electis meis quos hic arguo, sume etiam hic exemplum imitationis ; et age penitentiam de bonis que omisisti, et de malis que perpetrasti ; de negligentia circa gregem tuum quem solicite non servasti, de iactantia in quam superbe prorupisti. Sequitur :
marg.|
{d}
Ego sto]
Tertia pars, ubi post admonitionem penitentie promittit ei fiduciam indulgentie, et protectionis sue si voluerit penitere dicens :
[Ego sto]
paratus iuvare, et ideo non debes diffidere. Act. 7.g. Ecce video celos apertos, et Iesum stantem. Item
[sto paratus intrare]
et Deo debes aperire. Ct. 5.a. Aperi mihi soror mea, etc.
marg.|
{e}
Ad ostium]
cordis :
marg.|
{f}
Et pulso]
per verbum predicationis. Can. 5.a. Vox dilecti mei pulsantis.
marg.|
{g}
Si quis audierit vocem meam]
id est receperit predicationem meam :
marg.|
{h}
Et aperuerit mihi ianuam]
per veram fidem :
marg.|
{i}
Introibo]
id est intus ibo ad illum per gratie infusionem. Vel
[Si quis audierit vocem meam]
Intelligendum propter quod increpo.
[Et aperuerit ianuam]
preparando se.
[Introibo ad illum]
auxilium prestando, et proventum gratie faciendo. Sed in corde in quo est tumultus malarum cogitationum, non intrat Dominus. Unde Amos 5.f. Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyre tue non exaudiam. Unde Dominus non sanavit filiam Archisynagogi, donec fuerunt omnes cives eiecti. Mt. 9.b. Quia Sap. 1.c. Auferet se a cogitationibus, que sunt sine intellectu.
marg.|
{k}
Et cenabo]
id est delectabor.
marg.|
{l}
Cum illo]
id est per eius iustificationem. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum.
marg.|
{m}
Et ipse mecum]
per conscientie munde iucunditatem, et securitatem. Prv. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium. Et dicit.
[Si quis]
quia pauci sunt, qui obediant ei. Is. 53.a. Domine quis credidit auditui nostro ? Nec dicit, prandebo iterum recessurus, sed cenabo permansurus. Unde in hoc innuit, quod bonum quod in mundo incipit per caritatem, et in celo perficitur per beatitudinem, semper perseverat per eternitatem, nec ei aliud succedit per temporis mutabilitatem. Vel sic :
marg.|
{d}
Sto]
expectans ad penitentiam. Lc. 18.g. Stans autem Iesus iussit illum, scilicet cecum adduci ad se. Ier. 8.c. Attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est, loquitur : nullus est, qui agat penitentiam super peccato suo, dicens. Quid feci ? Is. 5.a. Expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas.
marg.|
{e}
Ad ostium]
scilicet quinque sensuum, de quibus. Is. 26.d. Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea. Ad hoc ostium pulsat mundus, et frequenter Diabolus. Item est ostium interius, scilicet mentis aditus, ubi pulsat Christus. Iob. 31.d. Ostium meum viatori patuit, id est Christo.
marg.|
{f}
Et pulso]
id est revelationibus, compunctionibus, devotionibus invito.
marg.|
{g}
Si quis audierit me]
intellectu mentis. Iob. 42.a. Auditu auris audivi te. Habac. 3.a. Domine audivi auditum tuum.
marg.|
{h}
Et aperuerit ianuam]
consensus vel voluntatis.
marg.|
{7.
380rb}
marg.|
{i}
Introibo ad illum]
4Rg. 4.f. Ingressusque clausit ostium super se, et super puerum, et oravit ad Dominum.
[Et cenabo cum illo]
id est sua refectione spirituali reficiar. 4Rg. 4.b. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem.
marg.|
{m}
Et ipse mecum]
reficietur, scilicet mea celesti refectione. Lc. 12.c. Precinget se, et faciet illos discumbere, et pertransiens ministrabit illis.
marg.|
{n}
Qui vicerit]
Secunda pars, in qua loquens Ecclesiis generaliter ponit communem intentionem. Per hanc ergo Ecclesiam designatur status Universalis Ecclesie tempore Anti-Christi, ubi illi qui stabunt, erunt tribus amabilis Domini : sic enim interpretatur Laodicea. Et possunt omnia que dicta sunt, ad illum statum referri.
marg.|
Loquitur enim ad Episcopos illius temporis, qui nec erunt calidi, quia non audebunt confiteri aperte nomen Domini : nec frigidi, quia aliquantulam habebunt fidem, et notitiam Dei, et dicent se esse divites, quia credunt hoc sibi sufficere, quod abscondentes se non negabunt nomen Domini : sed hoc non sufficit, quia Prelatus tempore persecutionis debet esse primus in professione fidei : unde qui hoc non facient, erunt miseri, quia gratiam amittent. Dicit itaque :
[Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo]
In hoc significatur quod qui tunc erunt boni, erunt similes Apostolis, qui cum Domino ut iudices sedebunt in die iudicii. Mt. 19.d. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis, et vos.
marg.|
{o}
Sicut, et ego vici]
Io. 16.g. Confidite, quia ego vici mundum.
marg.|
{p}
Et sedi cum Patre meo in throno eius]
Mc. ult. d. Et Dominus quidem Iesus post quam locutus est eis, assumptus est in celum, et sedet a dextris Dei. Et hoc dicit, quia victoria Christi, et sessio est causa victorie, et sessionis sanctorum.
marg.|
{q}
Qui habet aurem]
etc. Post generale premium generalem ponit admonitionem. Hoc totum expositum est. sup. in correctione primi Episcopi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_3)
Notes :