Capitulum 4

Numérotation du verset  4,1 
marg.| Post hec vidi, et ecce ostium] etc. Post primam visionem, que fuit de correctione septem Ecclesiarum, subiungit secundam, que est de revelatione mysteriorum. Et recto ordine, quia correcti merentur habere cognitionem secretorum. Sicut ergo prima visio ad septem Ecclesiarum Asie Episcoporum specialem correctionem ; sic secunda ad Universalis Ecclesie pertinet generalem eruditionem. Unde et obscuriora, et sublimiora hic continentur mysteria ; quod significatur in hoc quod Ioanni in principio visionis dicitur :   [Accede huc] etc. Hec itaque visio continet quatuor capitula, quartum, quintum, sextum, et septimum. Et dividitur in tres partes. Primo enim ostenditur Ioanni per quem revelata sunt mysteria Ecclesie, quia per Christum, ibi :   [Post hec vidi] etc. in hoc quarto capite. Secundo ostenditur Ioanni quomodo eadem Ecclesie mysteria sunt in Christo manifestata, ibi :   [Et vidi in dextera se dentis] etc. infra 5.a. Tertio ostenduntur Ioanni illa mysteria, que per Christum fuerunt revelata, ibi :   [Et vidi, quod aperuisset Agnus] etc. infra sexto a. et 7.a. Ubi aperiuntur multe tribulationes Ecclesie, ad quas sustinendas animantur.
marg.| Hoc igitur caput quartum dividitur in duas partes. In prima ostenduntur Ioanni mysteria Ecclesie esse in Christo, et per Christum revelata. Sed quia hec bene non cognoscuntur nisi prius Ecclesie ordinatio videatur, propter hoc in secunda parte eidem ostenditur ordinatio Ecclesie.
marg.| Dicit ergo :
marg.| {r} Post hec vidi] In hoc, quod dicit   [post] notatur quod hec visio alia est a premissa. Et notatur hic ordo videndi, non mutatio diei, vel temporis.
marg.| {s} Vidi ostium] id est videre potui, scilicet Christum, qui est ostium. Io. 10.b.
marg.| {t} Apertum in celo] id est pro celo salvando, liberando, redimendo, id est pro Ecclesia, que celum dicitur, quia per celestem conversationem elevata. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Item per fidei firmitatem, et constantiam solidata. Iob. 37.c. Qui solidissimi quasi ere fusi sunt. Item quia circunquaque per amicorum, et inimicorum dilectionem diffusa. Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros. Item quia sole iustitie illuminata. Mal. 4.a. Vobis timentibus nomen meum orietur sol iustitie, id est Christus, qui Ecclesiam sua presentia illuminat. Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Item quia Lunam habet, id est Scripture intelligentiam, in qua quasi prenuntiantur, et signantur futura, sicut per Lunam tempora Sir. 43.a. Luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, {7. 380va} et signum evi ; a Luna signum diei festi. Item, quia habet Stellas multas diversorum sanctorum, Dn. 32.b. Fulgebunt qui docti fuerint, sicut splendor firmamenti : et qui ad iustitiam erudiunt plurimos, sicut stelle in perpetuas eternitates. Et pro hoc celo exaltando fuit ostium in cruce apertum : Io. 19.f. Unus militum lancea latus eius aperuit. Unde et ipse vicem sibi exposcens, dicit Ct. 5. Aperi mihi soror mea ostium, scilicet cordis tui, quia et ego per te apertus fui. Supr. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso Item non solum pro celo, id est pro Ecclesia ; sed Celo id est in Ecclesia fuit apertum hoc ostium id est Christus id est secreta cordis Christi per revelationem mysteriorum, et secretorum, que ipse aperuit sanctis. Io. 15.b. Omnia quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Mt. 13.e. Sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur, quod dictum est per Prophetam dicentem, Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi. Vel ostium aperitur in celo Scripture, quando intellectus ad capienda secreta eius illuminatur. Lc. 24.e. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Vel ostium aperitur in celo, quando mens nostra sive synderesis nostra ad contemplanda et investiganda bona eterna colligitur in seipsa. Homo enim est minor mundus, in quo corpus id est caro, et ossa pro terra ponitur ; humores pro aqua ; imaginatio pro aere : synderesis pro celo Empyreo ; sed ratio pro celo sidereo.
marg.| {a} Et vox prima] etc. Secunda pars cap. in qua ostenditur Ioanni ordinatio Ecclesie. Et dividitur in 3. partes. In 1. ostenditur ordinatio in personis, ibi   [Et ecce sedes] In 2. ordinatio in bonis, ibi   [Et de throno procedebant] etc. In 3. ordinatio in officiis, ibi   [Et in conspectu sedis tamquam mare] etc. Ante hec omnia qualiter se habuit, ostenditur, ibi   [Et vox prima] in qua et auctoritatem visionis ostendit, et profunditatem, et utilitatem, vel bonitatem. Auctoritatem cum dicit   [Et vox prima] doctrina, scilicet Prophetica :
marg.| {b} Quam audivi] id est intellexi, fuit
marg.| {c} Tamquam vox] scilicet   [Tube] Hoc dicit, quia ad bellum exhortatur inf. 12. Item ad celestem solemnitatem, quam predicit infra 19. Nm. 20.a. Fac tibi duas tubas.
marg.| {d} Loquentis mecum] non mecum dissentientis, sed concordantis, quia rationi mee loquenti rationabiliter consentiebat vox, scilicet Prophetarum. Et in hoc datur auctoritas visioni, quia confirmatur a prophetis. Doctrina autem Prophetarum prima dicitur, quia primo in lege temporalia esse contemnenda, et celestia amplectenda nuntiavit. Verum de bonis eternis et internis primo sonuit et Evangelica secundo. Non autem Prima est dignitate, sed ordine ; quia vox Evangelica, et Apostolica tanto eam dignitate precedunt, quanto superne plenitudinis bonum evidentius ostendunt. Unde Eph. 4.b. Apostoli ponuntur ante Prophetas, ubi sic dicitur : Ipse quidem dedit quosdam Apostolos, quosdam autem Prophetas. Vel vox ista fuit inspiratio secreta. Vox dico,
marg.| {e} Dicens, Ascende huc] per intellectualem sensum, scilicet spiritus per correctionem amplificati. Et in ascensu notatur profunditas dicendorum.
marg.| {f} Et ostendam] id est in statu presentis Ecclesie :   [ Vel   post hec] id est in ultimis fidelibus qui erunt tempore Antichristi supr. 1.d. que oportet fieri cito.
marg.| {g} Statim] postquam locutus est mihi,
marg.| {h} Fui in spiritu] plus quam ante, quia iam in spiritu erat, sicut dictum est supr. 1.d. Fui in spiritu in Dominica die. Et in hoc notatur bonitas, vel utilitas visionis, quam vidit.   [In spiritu] Hoc dicit, quia terrenis non vacabat, expeditus ab eis, et in solo mentis habitaculo receptus.
marg.| {k} Et ecce sedes] Hic incipit agere de ordinatione eius in personis, dicens :   [Et ecce sedes] Angeli, scilicet Prelati, et doctores in quibus Dominus principaliter residendo regnat, et alios tegit, et iudicat.
marg.| {l} Posita erat in celo] id est in Ecclesia. Hi etenim divina providentia positi sunt, et ordinati in ea. Io. 15.c. Posui vos, ut eatis. Actuum 20.f. Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei.
marg.| {m} Et supra sedem] erat scilicet
marg.| {n} Sedens] id est Christus, qui omnes sanctos excedit dignitate et gratia, unde bene supra eos dicitur sedere. Christus autem secundum utramque naturam presidet Ecclesie, secundum divinitatem auctoritate, secundum humanitatem dignitate. Io. 3.d. Qui {7. 380vb} de celo venit, super omnes est. Qualiter autem Christus apparuerit Ioanni, ostenditur cum subdit.
marg.| {o} Et qui sedebat] Christus scilicet.
marg.| {p} Similis erat aspectui lapidis] Et comparatur Christus lapidi, quia in se firmus est per naturam immutabilitatis. Iacob. 1.c. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Item soliditatem habet immortalitatis. 1Tim. 1.d. Regi seculorum immortali, soli Deo. Et 1Tim. 6.c. Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Item quia firmum est fundamentum iustificationis. Est enim lapis quem reprobaverunt edificantes. Is. 28.d. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum : in fundamento fundatum. Item quia duritiam humani cordis confringit. Mt. 21.d. Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem autem ceciderit, conteret eum.
marg.| Ier. 23.f. Nonne verba mea quasi ignis, et sicut malleus conterens petras ? Item quia veritatem servat sue locutionis, tam erga bonos quam malos, sicut lapidis imaginem sibi tenet insculptam. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis, non faciem irrita. Rm. 8.a. Deus autem verax ; omnis autem homo mendax. Item lapidibus pretiosis comparatur, quia omnia regit per potentiam proprie virtutis, sicut lapis pretiosus sua virtute operatur. 1Tim. 6.c. Qui solus potens est, etc. Eccl. 6.c. Lapidis virtus, probatio est in illis, id est in hominibus iustis, maxime in Christo. Item quia sicut lapis pretiosus virtutem ipsius ignorantibus nihil apparet, nec ab eis reputatur ; sic Christus in humanitate vilis apparuit quia suam virtutem ibi celavit. Habacuc 3.a. Ibi abscondita est fortitudo eius. Et Psalm 21. Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis :
marg.| {q} Lapidis] dico, non cuiuscumque, sed
marg.| {r} Iaspidis, et sardii] His comparatur propter duos eorum affectus, sive magis colores. Iaspis enim viret in quo significatur immarcescibilitas eterne beatitudinis, quam promittit bonis : Et sardius rubet, in quo significatur ignis, et caliditas eterne damnationis, quam minatur malis. Vel comparatur iaspidi Christus propter virorem deitatis ; et sardio propter ruborem passionis. Lc. 23.d. Si in viridi ligno hec faciunt, in arido quid fiet ? Ostenso qualis est in se, ostendit qualis est in sua operatione, dicens :   [Et iris] id est iusta, et debita meritorum retributio, quam in die iudicii faciet bonis, et malis.
marg.| {t} Erat in circuitu sedis] scilicet. Hoc dicit, quia ex omni parte mundi coram eo apparebunt, et venient homines iudicandi.
marg.| {u} Similis visioni Smaragdine] In hoc exprimitur expressius retributio utrorumque, scilicet malorum, et bonorum. Smaragdus enim rubet : Ecce ignis damnationis malorum, et pascua malorum. Mt. 25.d. Ite maledicti, etc. Item viret : Ecce vita delectabilis bonorum, et pascua virentia, ubi suas oves pascet Dominus. Ez. 24.d. In pascuis uberrimis pascam eos : in montibus excelsis Israel erunt pascua eorum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus. Et de utrisque. Rm. 2.b. Reddet unicuique secundum opera eius ; his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem querunt, vitam eternam ; his autem qui sunt ex contentione, qui non acquiescunt veritati : credunt autem iniquitati, ira, et indignatio, tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Et bene hic meritorum retributio designatur secundum Irim, qui est arcus apparens in nubibus, et fit ex repercussione solis in nube aquosa : sic comparatione conversationis Christi, et sanctorum que est sol illuminans ad vitam, et malorum que est nubes aquosa, tenebrosa, et fluida damnabuntur fortius, et iustius mali : Sapient. 5.d. Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur. Vel describit sic sedentem a societate. Unde beata Virgo dicitur iris, que circuit Christum, sicut mater filium.
marg.| Et hec in celo posita est in signum federis, et pacis inter Deum, et homines. Gn. 9.b. Ponam arcum meum, id est Irim, id est beatam Virginem, in nubibus celi, et erit signum federis inter me, et terram. Iris enim fit, quando radius solis nubem aquosam accendit, unde oritur color rubeus : et ex nube sic accensa exit fumus, unde oritur color ceruleus. Et beata Virgo nubes erat, id est guttis noctium, id est tribulationibus plena, quando radius solis, id est Gabriel missus a Deo, qui est sol verus, ea accendit cum dixit, Ave gratia plena. Lc. 1.c. Ex qua ascendit fumus humiliati, que Dei filium extraxit de sinu Patris, quando dixit Lc. 1.d. Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ct. 1.d. Cum esset Rex in accubitu suo, nardus mea, id est humilitas mea calore caritatis accensa{7. 381ra} dedit odorem suum qui de sinu patris extraxit Dei filium. Unde beata Virgo virginitate placuit, sed humilitate concepit. Bernard. Que est hec virgo tam sublimis, ut salutetur ab Angelo ? tam humilis, ut desponsetur fabro. Et hec fuit smaragdus, quia viridis per fidem, et rubens per caritatem. Vel possumus dicere quod per sedentem deitas Christi, per iaspidem, et sardium exercitus Angelorum, per iridem beata Virgo significatur, ut dictum est. Vel per visionem smaragdi significantur generaliter omnes innocentes, et Virgines, qui viriditatem baptismalis innocentie, et ruborem donorum Spiritus sancti quem receperunt in baptismo, sine amissione servaverunt.
marg.| {a} Et in circuitu sedis, sedilia viginti quatuor] id est sancti minores, qui fidem, et caritatem tenent quam utramque docent quatuor Evangelia. Tenent dico cum operibus pietatis, que per senarium designantur : et viginti quatuor ex quater sex. Tenent itaque doctrinam quatuor Evangeliorum cum operationibus sex ; vel ex sexies quatuor componuntur.
marg.| {b} Et super thronos] id est sedilia, vel sedes.
marg.| {c} Viginti quatuor seniores sedentes] maiores scilicet in Ecclesia : quos prius appellavit sedes, modo vero sedentes : quia sedes respectu Dei sedentis in ipsis ; sedentes vero respectu inferiorum quos debent informare in operibus bonis. Iob. 12.b. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Et isti dicuntur vigintiquatuor, propter duodecim Prophetas in lege, vel omnes Prophetas, qui fuerunt in universo sexdecim, qui Scripturas scripserunt, qui per duodecim designantur. Et hoc patet sic, quia duodenarius numerus est abundans, et partes eius crescunt in sexdecim. Et propter Patres Novi Testamenti, qui dicuntur duodecim, quia a veteribus abundavit iustitia eorum : Unde : Nisi abundaverit iustitia vestra plus, quam Scribarum, etc. Eadem etiam de causa non solum sexdecim qui fecerunt libros ; immo omnes quotquot fuerunt, dicuntur duodecim, quia a lege abundaverunt, quia ipsam spiritualiter intellexerunt. Vel viginti quatuor dicuntur universaliter omnes sancti propter sex opera misericordie, quibus patres Veteris Testamenti insistebant ; et propter supererogationem consiliorum que docent quatuor Evangelia, quam Patres Novi Testamenti superaddiderunt. Et viginti quatuor ex quater sex, vel sexies quatuor componuntur ; et ideo dicuntur altius sedere, quam alii propter prerogativam doctrine qua alios erudierunt. Daniel 12.b. Et qui ad iustitiam erudiunt plurimos quasi stelle in perpetuas eternitates. Et Mt. 5.c. Qui fecerit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum. Et describit quales erant isti assessores, et socii Domini, quia.
marg.| {d} Circumamicti stolis albis] Ecce gloria corporis.
marg.| {e} Et] vidi scilicet.
marg.| {f} In capitibus eorum] id est in animabus.
marg.| {g} Coronas aureas] id est remunerationes, et gaudia pro victoriis quas in seculo per caritatem, et sapientiam, et patientiam obtinuerunt de peccatis, et tyrannis : Ecce gloria anime, que per aurum significatur, quia in auro fulgor, ecce cognitio : Item rubor, ecce dilectio ? Item pretiositas, possessio, vel comprehensio, sive fruitio. He sunt tres dotes anime. Moraliter ostenditur in hoc quales debemus esse in presenti, et maxime Prelati, quia providi, et cauti in conversatione. Unde   [Circumamicti stolis albis] id est munda, et pura conversatione, que per stolas pluraliter exprimitur ; quia bona conversatio ex multis, et in multis consistit virtutibus. Unde, et sancta animalia leguntur habere oculos ante, et retro. Ez. 1. Item debemus esse pii in intentione. Unde dicit,   [Coronas in capitibus eorum aureas] Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis, virtutum scilicet, et oleum pietatis in habitaculo iusti, id est in mente, ubi debet habitare absconditus a ventis, et procellis tentationum. De utroque Eccl. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida, ecce bona conversatio exterior ; et oleum pietatis, et gratie de capite tuo non deficiat, id est de mente, ecce puritas interior.
marg.| {h} Et de throno] Secunda pars secunde partis in qua agit de ordinatione donorum. Et quia sunt dona sine quibus est salus, et sunt dona sine quibus non est salus. Propterea agens de utrisque primo agit de his sine quibus est salus dicens,   [Et de throno] id est de maioribus personis, que sunt in Ecclesia, scilicet de predicatoribus, et prelatis.
prol.| Procedebant fulgura] miraculorum :
marg.| {7. 381rb}
marg.| {k} Et voces] simplicium predicationum, vel consolationum.
marg.| {l} Et tonitrua] comminationum. Primum quoad infideles : secundum quoad fideles bonos : tertium quoad fideles malos. Petrus dabat fulgura, quando in lectulis ponebantur infirmi, ut veniente ipso, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Act. 5.c. Paulus dabat voces, quando dicebat. Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, etc. Sed dabat tonitrua, quando fornicatorem excommunicavit. 1Cor. 5.a. Et quando peccatoribus comminans dicebat. 1Cor. 6.b. Neque fornicarii, neque idolis servientes ; neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et dicit   [Procedebant] et non exibant, quia a Deo exeunt, et a ministris Ecclesie hec dona procedunt. Dicit ergo immediatum principium a quo procedunt, scilicet Prelatos, ut sic tangat mediatum, et primum, ad quod referuntur. Deinde agit de donis, sine quibus non est salus, dicens :
marg.| {m} Et septem lampades ardentes ante thronum, que sunt septem Spiritus Dei] id est septiformis gratia Spiritus sancti, que et hominem illuminat, et accendit : primum in intellectu ; secundum in affectu. Io. 5.f. Erat Ioannes lucerna ardens, et lucens. Et bene dicit   [Ante thronum] et non in throno, quia Prelati debent alios instruere in moribus, et donis spiritualibus, et sic habent ante se : tunc vero habent in se lampades, quando sibi solis bene vivunt. Sed hoc non sufficit in Prelato : unde Hieronym. Sancta rusticitas soli sibi prodest, et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Dei, tantum nocet si destruentibus non resistat. Vel dona gratum facientia omnes debemus habere ante, et non retro, ut ea semper videamus, et visa desideremus Phil. 3.c. Que autem retro sunt obliviscens, ad ea que ante sunt, me extendens, ad destinatum prosequor ad bravium superne vocationis.
marg.| {n} Et in conspectu sedis] Tertia pars secunde partis ubi agit de ordinatione Ecclesie in officiis, que consistit in quatuor. Primo in collatione sacramentorum.
marg.| Item in exhibitione predicationis, ibi [Et in medio] etc. Item in decantatione divine laudis, ibi :   [Et requiem non habebant] In humiliatione ministrorum Ecclesie, que est in attribuendo Deo quicquid habent boni, et hoc est viginti quatuor seniores procidere ante thronum ibi :   [Et cum darent] etc. Dicit ergo :   [Et in conspectu sedis] id est Prelatorum, in quibus Deus sedens inferiores iudicat.
marg.| {o} Tamquam mare vitreum simile crystallo] Per mare baptismus, qui purgat amaritudinem peccatorum. Habac. 3.d. Viam fecisti in mari equis tuis. Per baptismum enim fit homo idoneus ad hoc, ut sit equus Dei. Vitreum dicitur propter virtutum pulchritudinem, que conferuntur in baptismo. Hoc significatum est. Ex. 14.g. Ubi ascenderunt de eo. Et dicitur vitreum : quia sicut vitrum sine macula Soli est pervium ; sic anima mundata per aquam baptismi fit pervia gratia Dei ; quod prius non erat, quia maculata, et non purgata erat, vel detersa. Eph. 2.a. Nascimur filii ire. Per crystallum significantur alia sacramenta in quibus confertur gratia, que effectum baptismi confirmat ; sicut ex aqua congelata ; et quasi confirmata fit crystallus. Ecclesiast. 44.c. Et gelavit crystallus ab aqua. Vel per mare militans Ecclesia significatur, que tribulationibus adhuc exposita est. Iob. 7.c. Numquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ? Vitreum propter puritatem et munditiam conscientie, quam habent multi. 2Cor. 1. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Similis crystallo dicitur Ecclesia : quia sicut crystallus ex aqua, sic Ecclesia ex debilibus, et infirmis hominibus est contexta. 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.
marg.| Et bene dicit, quod hoc est in conspectu sedis, quia de hac debent esse soliciti Prelati : sicut mater que de puero solicita est quem diligit, semper vult eum videre in oculis suis.
marg.| Vel [Per mare] anima penitens, et compuncta pro peccatis significatur, quia Mara. Ruth. 1. Nolite me vocare Noemi,   [id est pulchram] sed vocate me Mara, hoc est amaram, quia amaritudinibus replevit me Omnipotens. {7. 381va} Lam. 2.c. Magna velut mare contritio tua.   [Vitreum] propter fragilitatem. Sicut enim vitrum cito frangitur, et non reparatur, sic homo cito cadit in peccatum, et per se resurgere non potest. Est enim Spiritus vadens, et non rediens. Vel   [Vitreum] propter mortis recordationem. Vitrum enim fit ex cineribus ; et omnis homo est in cinerem reversurus. Gn. 3.d. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Et dicitur.   [Similis crystallo] quia sicut crystallus duratur ex aqua ; sic anima penitentis per tribulationes confirmatur, sicut quidam lapides durantur in aqua :
marg.| {a} Et in medio sedis] id est perfectorum.
marg.| {b} Et in circuitu quatuor animalia] id est sancti Evangeliste. Hic ostenditur ordo quoad exhibitionem predicationis : vel omnes Predicatores sacre Scripture, qui in medio, sunt totius fabrice Ecclesie sustentatores, sicut columne sustinent domum. He enim sunt quatuor columne, que sustinent velum, id est Ecclesiam ; Ex. 26.f. Item in circuitu dicuntur esse, quia sunt Ecclesie defensores, et protectores. Unde significati sunt per quatuor circulos aureos, qui ponuntur in quatuor angulis mense, id est Scripture, vel Ecclesie ; Ex. 25.c. Item sunt quatuor fabri, qui arma fabricant Ecclesie quibus se defendat. Za. 1.d. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. Vel   [In medio sunt] quando Prelati, vel Predicatores, doctrine Evangelice per meditationem, vel studium vacant : Beati enim, qui scrutantur testimonia eius.   [Et in circuitu] quando que in Scripturis didicerunt, aliis predicant. Prv. 5.c. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Animalia dico,   [Plena oculis ante et retro] Hoc dicitur ; quia in doctrina Evangelica, et eorum que iam precesserunt, legitur memoria et exemplum cavendi si mala sunt, vel imitandi si bona : et eorum que futura sunt, datur notitia premii scilicet eterni ad desiderandum, et supplicii eterni ad fugiendum.
marg.| Et hic exprimitur quod circunspecti debent esse, qui officium habent predicandi, ne in aliqua parte morsu serpentis venenosi feriantur : quia dicitur Eccles. 12.e. Quis medetur incantatori a serpente percusso ? Unde eis dicitur 2Tim. 4.b. Tu vero vigila per circunspectionem tui, in omnibus, (id est ad omnes convertendos) labora, opus fac Evangeliste. Et bene universus Ordo Predicatorum dicitur quatuor, quia de quatuor Evangeliis debet predicatio extrahi. Item quatuor debent predicari, aut scilicet credenda, aut operanda, aut purganda, aut assequenda. Que credi debent sunt tria, aut ea que sunt de iure naturali, aut articuli quatuordecim, aut etiam sacramenta.
marg.| Item que operari, sunt mandata, ad que omnes tenentur : et consilia ad que perfecti ; et opera misericordie, que sunt indifferentia. Item que purgari debent, sunt peccata que lavat penitentia. Item que assequi oportet, sunt vel gaudia eterna, vel supplicia. Vel quia predicatio debet malis terrorem incutere, ecce rugitus leonis. Item debet ad penitentiam peccatores provocare, ubi vitulus, id est caro immolatur Deo. Item debet pusillanimes blande confortare, ecce vox hominis. Item debet omnes ad dilectionem mutuam, et desiderium celestium animare. Et propter hoc sequuntur hic quatuor, in quibus hec quatuor predicta intelliguntur.
marg.| {c} Et animal primum] etc. ecce terror malorum, qui sunt bestie.
marg.| {d} Et secundum animal] etc. per penitentiam.
marg.| {e} Et tertium animal habens faciem quasi hominis] ecce blanda consolatio.
marg.| {f} Et quartum animal simile aquile volanti] Ecce amor, et contemplatio. Dicitur enim, quod aquila plus ceteris et avibus, et animantibus terre pullos suos diligit, altius volat, et clarius solem inspicit. Vel ad litteram per quatuor animalia quatuor Evangeliste designantur. Per leonem Marcus, qui apertius quam ceteri agens de resurrectione, leonem de tribu Iuda vincentem nuntiavit. Infra cap. 5.b. Vicit leo de tribu Iuda, radix David. Per vitulum qui est animal sacrificio aptum, Lucas qui plenius, et apertius refert de passione Domini, in qua ut agnus mansuetissimus immolatus est pro nobis, vitulus saginatus, occisus pro filio, id est pro genere humano revertenti de regione {7. 381vb} longinqua. Lc. 15.d. Per hominem Mattheus, qui nascentem Dominum plenius descripsit, et ipsius humanitatis insignia apertius declaravit.
marg.| Matthei 1.a. Liber generationis Iesu Christi.
marg.| Matthei 2.a. Cum natus esset Iesus in Bethleem Iude. Per aquilam Ioannes qui pre ceteris altius volans, de eius deitate apertius, et profundius tractavit, Io. 1.a. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Hec eadem quatuor animalia vidit Ezechiel 1. cap. ut quatuor Evangelistarum sacratus numerus et in Veteri, et in Novo Testamento probaretur.
marg.| Sed queritur hic non incongrue, quare Ezechiel primum describit, et ponit animal illud : quod faciem habebat hominis : iste vero primo ponit illud, quod erat simile leoni ?
marg.| Solutio. Quia fundamentum Christiane fidei maxime innititur resurrectioni Christi, et hec omnia iam completa viderat Ioannes, propter hoc primo ponit illud animal, scilicet leonem, secundum quod significatur resurrectio. Ezechiel adhuc futurum, et longe post expectabat, unde quod prius expectabat venturum, scilicet incarnationem filii, prius descripsit : unde animal habens faciem quasi hominis ante cetera vidit, et ostendit.
marg.| Sed adhuc queritur : cum verus homo fuerit Christus, quare loquens de eius humanitate dixit, [Et tertium animal habens faciem quasi hominis] et non dixit, hominis sine quasi ?
marg.| Solutio. Ad hoc notandum quod homo sex modis accipitur. Aliquando secundum etymologiam nominis, ut cum dicitur ab humo. 1Cor. 15.f. Primus homo de terra terrenus. Aliquando secundum dignitatem conditionis. Gn. 1.c. Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Aliquando secundum affectum, vel effectum iniquitatis. 1Cor. 3.a. Cum enim inter vos sit zelus, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis : quasi diceret, mali estis et iniqui ? Aliquando secundum typum significationis. Matthei 13.d. Inimicus homo hoc fecit.
marg.| Quid enim significantius per hunc hominem nisi Diabolus significatur, qui super bona semina fidei, et virtutum superseminavit zizania vitiorum, et heresum. Aliquando secundum defectum fragilitatis. Ier. 17.a. Maledictus homo qui confidit in homine, qui et fragilis est et cito deficit.
marg.| Aliquando secundum rectitudinem equitatis. Ecclesiast. ultimi d. Deum time, et mandata eius observa ; hoc est omnis homo. Quia igitur in malo homo accipitur, quantum ad hoc sanctus Ioannes non faciem hominis, sed quasi faciem hominis Dominum descripsit habere.
marg.| Ipse enim etsi in carne simili peccatrici apparuit : nihil tamen mali vel peccati habuit.
marg.| Sic igitur patet quod per quatuor animalia significatur Christus, et quatuor Evangeliste.
marg.| Unde versus, Virgo Ioannes avis, Vitulus Lucas ; Leo Marcus : Est homo Mattheus : quatuor ista Deus. Est homo dum vivit ; bos dum moritur ; leo vero, quando resurgit ; avis quando paterna petit.
Numérotation du verset  4, moraliter 
marg.| Quilibet bonus debet esse quatuor animalia.
marg.| Homo per discretionem rationis. Prv. 4.d. Oculi tui videant recta, et palpebre tue, [id est discretio rationis] precedant gressus tuos.
marg.| Item Sir. 17.a. Posuit oculum ipsorum super corda istorum. Hic oculus est ratio discretionis. Item vitulus per macerationem carnis. Naum 3.c. Intra in lutum, et calca, subigens tene laterem : quia Ecclesiast. 25.d. Mulier, [id est sensualitas vel   caro] si primatum habeat, contraria est viro suo,   [id est rationi] Item leo per dominationem pravorum motuum et custodiam cordis. Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti ; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Item aquila per celestium desiderium, et contemplationem. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Unde versus, Sis ratione vigens homo ; bos carnalia mactans : Sis leo prava domans : sis avis alta petens. Postquam figuram animalium descripsit, eorum animalium scilicet predicatorum, et Evangelistarum plenam, et perfectam scientiam describit dicens.
marg.| {g} Et quatuor animalia] sic erant scilicet perfecta, quod.
marg.| {h} Singula eorum] id est singulum.
marg.| {i} Habebant] id est quodlibet habebat.
marg.| {k} Alas senas] He sunt scientie Scripturarum. Prima in lege nature ; secunda in lege scripta ; tertio in lectione Prophetie ; quarta in doctrina Evangelice sapientie ; quinta in institutione, et Apostolice doctrine cognitione : sexta in cognitione, et lectione quorumlibet doctorum. {7. 382ra} Vel Expositorum, ut Augustini Hieronymi et ceterorum, sicut dicit Glossa His alis volant Predicatores per mundum. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Vel   [sex ale] sunt cognitio operum Dei, que sex diebus sunt facta. Secundum allegoriam Christus dicitur sex alas habere, quia de sex tribulationibus liberat, quas in hac vita sustinemus de quibus. Iob. 5.c. In sex tribulationibus liberabit te. Item   [sex ale] sunt sex opera misericordie, quibus quilibet homo Christianus impennatus volabit tandem super pennas ventorum, usque in celum elevatus.
marg.| {a} Et in circuitu] Hoc expositum est supra : sed tamen hic repetit, ut addat dicens :   [Et in circuitu] per morum circunspectionem.
marg.| {b} Et intus] per conscientie, et intentionis puritatem : Hoc est, quod addit.
marg.| {c} Plena sunt oculis] ut prevideant, et caveant insidias inimici. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
marg.| {d} Et requiem non habebant] Hic agit de exhibitione divine laudis. Que in tribus consistit scilicet in eis, que Dei sunt in se et in Trinitatis, et in unitatis professione, cum dicit :   [Sanctus] etc. Item in eis que Dei sunt generaliter quoad omnes creaturas : unde dicit :   [Dominus] etc. Tertio in eis que Dei sunt specialiter quoad homines : unde dicit :   [Qui erat] etc. Dicit ergo :   [Et requiem non habebant] id est non cessabant : Nec labor hic exprimitur, sed continuatio laudis monstratur. Hoc est summe quiescere, a Dei laude numquam cessare.
marg.| {e} Die ac nocte] id est continue.
marg.| {f} Dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus] In hoc, quod ter dicit, notatur Trinitas personarum. Et sequitur.
marg.| {h} Dominus Deus omnipotens] hic unitas essentie exprimitur.
marg.| {l} Qui erat] etc. ecce eternitas, et perpetuitas maiestatis divine.   [Sanctus] idem est quod agios id est sine terra. Est autem terra inferior omni elemento, per quod designatur invaletudo et infirmitas. Quod enim omni subiectum est, non est supra omne. Dicit ergo primo,   [Sanctus] pater id est sine terra id est sine subiectione. Ipse enim preest omnibus creaturis eternitate ; et Filio, et Spiritui sancto auctoritate. Vel sine terra id est sine invaletudine potentie. Patri enim potentia appropriatur. Item terra obscura est : Dicit ergo :
marg.| {g} Sanctus] secundo id est sine obscuritate ignorantie quoad filium, qui est virtus et sapientia Dei patris. 1Cor. 1.d. In quo absconditi sunt omnes thesauri sapientie et scientie. Col. 2.a. Item terra frigida est et arida : Dicit ergo tertio.
marg.| {i} Sanctus] id est sine terra id est sine frigiditate iniquitatis, et duritia malitie. Ier. 6.b. Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam : Et hoc quoad Spiritum sanctum cui benignitas appropriatur, et bonitas. Sap. 1.b. Benignus est enim Spiritus sapientie, et non liberabit maledicum a labiis suis.
marg.| {k} Domine Deus omnipotens] Ecce unitas essentie, quia singulariter loquitur : et in hoc consistit laus Dei quoad omnes creaturas, quarum ipse est   [Dominus] potestate :   [Deus] creatione.   [Omnipotens] conservatione. Vel   [Dominus] glorie   [Deus] in natura,   [Omnipotens] in virtute. Iudith. 9.c. Tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio : et allide virtutem illorum : in virtute tua cadat virtus eorum.
marg.| {l} Et qui erat] Hoc expositum est. sup. 1.b. Tamen sic possumus dicere   [Qui erat] sine principio. Io. 8.g. Antequam Abraham fieret, ego sum :
marg.| {m} Et qui est] Sine omni mutatione. Iac. 1.c. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
marg.| {n} Et qui venturus est] sine fine permanens in secula seculorum. Ps. 89. A seculo et in seculum tu es Deus. Et in hoc verbo tangitur laus ipsius, que specialiter consistit in his, que Dei sunt quoad homines, ad quos remunerandos adhuc expectatur venturus. Agg. 2.b. Adhuc unum modicum est, et ego movebo Celum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes Gentes, et veniet desideratus cunctis Gentibus. Habac. 2.a. Si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet.
marg.| {o} Et cum darent] etc. Hic agit de humilitate ministrorum Ecclesie, et ostendit ad cuius excitationem se humiliant, quia ad cognitionem Scripturarum, et maxime quatuor Evangeliorum, que quicquid boni habuerunt, Deo predicant esse tribuendum : cum dicit   [Et cum darent] Secundo ostendit, qui sunt qui se humiliant, quia universi Patres, Predicatores, {7. 382rb} et Prelati, Iudices et Rectores Novi et Veteris Testamenti, quorum quidam sicut Veteres Spiritu Sancto revelante, cognitionem habuerunt Evangelice doctrine. Alii scilicet Patres Novi Testamenti per lectionem quasi historie iam facte hoc faciunt, ibi   [Procidebant viginti quatuor] etc. Ibidem tertio ostendit in quo et qualiter se humiliant, et quarto ostendit causam ibi   [Quia tu creasti] etc. Dicit ergo :   [Et cum darent illa quatuor animalia] idest, quatuor Evangeliste, et ceteri omnes Predicatores et Doctores in suis predicationibus dandam esse ostenderent.
marg.| {p} Gloriam, et honorem] etc. id est Deo qui in sanctis quiescit, et eis quietem et pacem tribuit hic pectoris, et temporis, tandem eternitatis. Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
marg.| {q} Et viventi in secula seculorum] id est eternaliter : quasi ipsum solum qui in sanctis quiescit, et in se eternaliter vivit, glorificandum, honorandum et benedicendum predicarent, et ipsum solum esse a quo gloria, et honor, et benedictio datur sanctis.
marg.| {r} Procidebant viginti quatuor seniores] id est universi Patres Novi et Veteris Testamenti, Predicatores, Iudices, et Rectores Ecclesie, qui se humiliant. Et unde sese humiliare sciunt. Ex hoc quod Evangelia et Predicatores sic faciendum esse predicant, et ostendunt. Hi inquam viginti quatuor Seniores procidebant.
marg.| {s} Ante sedentem in throno] seipsos comparatione Dei nihil reputando. Ecce timor reverentie, que est quando homo considerata Dei magnitudine, in propriam resilit pravitatem : quia ut dicit Ps. 18. Timor Domini sanctus permanet in secula seculorum.
marg.| {t} Et adorabant viventem] etc. id est Deum ex corde scilicet divinum honorem exhibendo ei, secundum quod monet. Ps. 49. Venite adoremus, et procidamus ante Deum.
marg.| {u} Et mittebant coronas suas] etc. victorias scilicet quas de Diabolo et peccatis per ipsum obtinuerant, ipsi attribuendo, et quicquid boni habent, ad ipsum retorquendo. Utrumque enim significatur per coronam, scilicet et victoria, quia corona non datur, nisi victori ; et omnium bonorum possessio, quia illum cui datur, letificat et iucundum reddit : sic iucundum faciunt hominem virtutes, et bona merita, quibus datur gloria eterna. Et dicit   [Ante thronum] quia opera Maiorum debent fieri in publico, ut inde Minores capiant exemplum. Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus, etc. et glorificent patrem vestrum qui in celis est, vos imitando in bonis.
marg.| Sed quia non solum corde humiliare se debet homo ad laudandum Dominum, ad quod pertinent tria predicta, scilicet procidere, adorare, coronas mittere ; sed etiam debet se humiliare, scilicet ore laudando. Propter hoc subiungit.
marg.| {x} Dicentes, Dignus es Domine Deus noster accipere] a tua creatura per gratiarum actionem.
marg.| {y} Gloriam et honorem] etc. quod supra dixit   [benedictionem] quasi diceret, Tu es qui dignos nos facis digne tibi impendere laudem : quod facimus quando ipsum solum gloriosum, honorabilem, et virtuosum, et insuperabilem predicamus : ipse vero a nobis hoc accipit, quando laudantibus benigne annuit. Unde Esther. 5.a. Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu. Tunc Esther stat coram Assuero, quando fidelis anima decantat laudes Domino ; et Dominus virgam auream extendit ad eam, quando eius laudes benigne recipit.
marg.| Et notandum, quod loquens de laude Scripture dixit [benedictionem] cum dixit   [Et cum darent illa quatuor] etc. Loquens de nostra laude pro benedictione dixit,   [virtutem] in quo, et Scripture significat firmitatem et stabilitatem, de qua unum Iota, aut unus apex non preteribit. Mt. cap. 5.c. Et nostram exprimit fragilitatem : qui ut aque dilabimur in terram, que non revertuntur. 2Rg. 14.c.
marg.| Et nota modum humiliandi, qui in quatuor consistit. Primo, ut ante Deum procidamus reverendo, et adoremus ipsi serviendo, et mittamus coronas, bona omnia que in nobis sunt, ipsi reputando, et tandem gratiam referamus laudantes, nostram fragilitatem cognoscendo. Et hec expressa sunt per quatuor que hic dicta sunt, scilicet.
marg.| Procidebant et adorabant, mittebant, dicentes, dignus es] etc. Causam autem omnium predictorum subiungit dicens.
marg.| {7. 382va}
marg.| {a} Quia tu creasti omnia] dignus es scilicet ab omnibus laudari. Iud. 9.d. Dominus totius creature.
marg.| {b} Et propter voluntatem tuam] id est iuxta, vel secundum voluntatem tuam erant antequam essent in essentia sua. Unde illud, Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita.
marg.| {c} Et creata sunt] Qui enim prius ab eterno fuerunt in mente divina, tandem prodierunt ad esse, quando fecit Deus omnia. Io. 1.a. Quod factum est, id est quicquid, scilicet omnis creatura, antequam scilicet fieret, in ipso vita, id est qui est vita, erat tamquam in exemplari omnium, vel idea.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_4)

Notes :