Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset  5,1 
marg.| Et vidi in dextera sedentis] etc. Hec est secunda pars huius visionis secunde, in qua ostenditur Ioanni quomodo sacramenta Ecclesie, et mysteria sunt in Christo manifestata. Et hoc est per hoc, quia datus est Christo liber ; qui erat in manu sedentis. Dividitur itaque hoc caput in octo partes.
marg.| In prima ostenditur Ioanni dispositio divina de redemptione humani generis, que per librum significatur. In secunda desiderium Antiquorum de impletione illius dispositionis, ibi [Et vidi Angelum] In tertia afflictio de dilatione impletionis, ibi :   [Et ego flebam] in quarta ponitur flentium consolatio, ibi :   [Et unus de Senioribus] In quinta ponitur adimpletio predicte dispositionis, ibi   [Et vidi, et ecce in medio] etc. In sexta ostenditur quid Sancti reddant Deo pro apertione libri, id est adimpletione promissionis, que erat de redimendo humano genere, ibi   [Et cum aperuisset] In septima ostenditur Ioanni congratulatio Angelorum de redemptione hominum et liberatione, ibi   [Et vidi, et audivi] In octava ostenditur ei quomodo Sancti consentiunt congratulationi Angelorum, ibi   [Et quatuor animalia] etc. Dicit ergo :
marg.| {d} Et vidi] Hic notandum, quod in precedenti capite dixit.   [Post hec vidi] etc. in quo ostenditur quod visio, que incipiebat, erat alia a precedente, que incepta a secundo capite ibidem terminabitur : hic vero non apponit aliquam dictionem significantem ordinem, sed per copulativam coniunctionem incipit ostendens in hoc quod non incipit hic alia visio, sed hec est pars una precedentis visionis, que in proximo capite incepit. Dicit ergo   [Et vidi in dextera Dei sedentis super thronum librum] Hic liber est sacra Scriptura, que in dextera Dei, quia ducit ad dexteram in qua agni ponentur. Mt. 25.c. Statuet oves quidem a dextris. Vel   [In dextera] id est in filio, qui et dextera Dei est. Ps. 97. Salvavit sibi dextera eius. Et illud. Ps. 117. Dextera Domini fecit virtutem, etc. Et ad dexteram Dei patris sedet. Et in Deo dicitur esse Scriptura, quia ipse eam in se implevit. Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed implere. Unde Dt. 33.a. In dextera eius ignea lex. Scriptura dicitur lex ignea, quia nos inflammat ad amorem creatoris.
marg.| {e} Scriptum intus] quoad Vetus Testamentum in quo abscondita erat nostra redemptio : unde in signum huius agnus precipiebatur ad vesperam immolari. Ex. 12.a.
marg.| {f} Et foris] quoad Novum Testamentum, in quo manifestata est nostra redemptio. Vel   [scriptum intus] per sensum mysticum quoad profundiora mysteria,   [Et foris] per historiam. Vel   [Scriptum intus] ad spiritualium exercitium quoad perfectos,   [Et foris] ad Minorum documentum. Vel   [Scriptum intus] ne secreta sapientie immundis canibus aperiantur,   [Et foris] ut mundis cordibus veritas manifestetur.
marg.| {g} Signatum sigillis septem] id est toto tempore Veteris Testamenti, quod per septenarium designatur, quia ante tempus gratie nullus ad octonarium eterne beatitudinis pervenit. Vel   [Signatum septem sigillis] id est septem obscuritatibus clausum. Quarum prima est profunditas sententiarum ; Eccl. 1.a. Altitudinem celi, et latitudinem terre, et profundum abyssi, id est Scripture, quis dimensus est ? Solus Deus. Secunda, multiplicitas intelligentiarum. Hier. In verbis singulis multiplices latent intelligentie. Tertia, velamen figurarum, quod adhuc est supra corda Iudeorum. 2Cor. 3.d. Hodie cum legitur Moyses, velamen positum est super corda eorum. Quarta, incomprehensibilitas {7. 382vb} rerum. Rm. 11.d. Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius. Quinta, obscuritas mysteriorum. Is. 24.c. Secretum meum mihi. Sexta, dulcedo tropologiarum. Ps. 10. Quam magna multitudo dulcedinis tue Domine ! Septima, infallibilis veritas omnium eorum que in Scripturis dicuntur. Mt. 24 : « Celum et terra transibunt, verba autem mea non preteribunt ». Propter hoc dicit Hieronymus Quanti hodie putant se scire litteras, tenent librum signatum, nec aperire possunt nisi ille reseraverit « qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit » (supra 3.b.1) Is. 29.d. Erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent, Lege istum ; et respondebit, Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei, Lege ; et respondebit, Nescio litteras. Vel liber est Christus   [ut diximus] cuius signacula sunt septem opera nostre redemptionis.
1 Apc. 3, 7.
marg.| Incarnatio que fuit significata. Is. cap. 8.a. Et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Nativitas ex utero : que fuit significata in nativitate Isaac. Gn. 22.a. Passio que fuit prefigurata in immolatione agni. Ex. 12.a. Et hirci. Nm. 7.g. Resurrectio que fuit significata in Samsone, qui portas Gaze confregit ; Idc. cap. 16.a. Ascensio que fuit significata in hoc quod passer unus vivus relinquebatur. Lv.
marg.| {c} . 14.a. Et in raptu Helie. 4Rg. 2.b. Spiritus sancti missio. Unde in figuram huius ignis descendit de celo. 3Rg. 18.1. Et 4Rg. 1.c. Adventus ad iudicium : Dn. 7. Et libri aperti sunt. Item corpus Christi quod in sacramento altaris quotidie sumimus, liber potest dici. Ecclesiast. 24.c. Hec omnia liber vite. Et Io. 6.d. Panis verus est, qui de celo descendit, et dat vitam mundo. Hic scriptus est intus consolationibus et suavitatibus plenus : Et scriptus foris, quia latens sub speciebus non est nobis visibilis.
marg.| Hic etiam signatus est sigillis septem, id est septem mirabilibus que accidunt ibi : conficitur enim corpus Christi non augmentatum, sicut hydria plena cineribus tantundem aque recipit ac si esset vacua. In os hominis intrat non diminutum ea potentia, qua clauso matris exivit utero, et de sepulchro ; et ianuis clausis ad discipulos intravit. De pane fit non materiato, nec mutatum idem manens quod prius, sicut mea cognitio quodammodo tua fit mediante voce, et tamen anima tua est, nec alia est, nec aliud quam prius fuit. Comeditur non consumptum, sicut viror herbe visum reficiens non consumitur.
marg.| Ab immundis sumitur, nec contaminatur, sicut solis radius licet immunda loca illuminet, non fit tamen immundus. Videt nos non visus a nobis, sicut aliquis, lapis pretiosus facit non videri aliquem, qui tamen alios videt. A pluribus totum sumitur non divisum, sic lumen candele non minuitur, etsi multe candele inde accendantur. Vel Ecclesia dicitur liber, cuius septem sunt sigilla, sicut Ioachim distinxit qui hunc librum exposuit.
marg.| Primum est mundatio baptismi primitivorum fidelium. Secundum, manifesta persecutio in fideles seviens, et eorum sanguinem fundens. Tertium, occulta persecutio cum Dei protectione, vel potius novelle Ecclesie humiliatio. Quartum est persecutio hereticorum, que in tempore Apostolorum incepit, et usque ad tempora Anti-Christi durabit. Quintum, glorificatio Martyrum et pro fide glorificatorum in prima stola, qui iam sunt securi de secunda. Sextum, persecutio Anti-Christi. Septimum, modica Ecclesie requies post Anti-christum extinctum, quando libere predicabunt fideles, annuntiantes tam preterita, quam futura de reprobis, et electis. Hic tamen notandum quod liber multis modis accipitur in Scriptura.
marg.| Est enim liber
prol.| Prescientie. Ex. 32.g. Aut dele me de libro tuo.
prol.| Christus. Ps. 130. Et in libro tuo omnes scribentur.
prol.| Vite. Phil. 4.a. Quorum nomina sunt in libro vite.
prol.| Nature. Romanorum. 1.c. Invisibilia Dei a creatura mundi per ea que facta sunt, etc.
prol.| Pene. Nm. 1.a. Onus Ninive : liber visionis.
prol.| Picture. Is. 34.a. Complicabuntur sicut liber celi.
prol.| Scripture. Za. 5.a. Vidi, et ecce volumen volans.
prol.| Eucharistie. Is. 29.d. Cum dederint scienti litteras, etc. ut supra.
marg.| {7. 383ra}
marg.| {a} Et vidi Angelum fortem] Secunda pars in qua ostenditur desiderium Antiquorum de impletione divine dispositionis, que in libro signata est, scilicet redemptionis humani generis. Unde dicit,   [Et ecce vidi Angelum] Patres scilicet Veteris Testamenti qui singulariter dicuntur : Angelus propter unitatem fidei.   [Forte] propter longanimitatem expectationis. Sciebant enim quod erant ad inferos descensuri. Unde Iob. 14.c. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, etc.
marg.| { c } Predicantem] id est inquirentem 1Pt. 1.b. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophete, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, etc.
marg.| { d } Voce magna]  ; Ecce desiderium : unde Lc. 10.d. Beati oculi qui vident que vos videtis ; dico enim vobis quod multi Reges, et Prophete voluerunt videre, que vos videtis, et non viderunt, Hoc autem desiderabant Patres Veteris Testamenti propter multa.
marg.| Primo, ut ipsi a limbo liberarentur, Iob. 17.d. In profundissimum infernum descendent omnia mea : quos ipse inde liberavit. Za. 9.c. Tu vero in sanguine tuo, etc.
marg.| Item ut Deo reconciliarentur. Iob. 9.d. Non est qui utrumque possit arguere, et ponere manum in ambobus. Gregorius Manum Christus Iesus in ambobus posuit, quia homini exemplum operandi tribuit, et Deo in se opera quibus placaretur, ostendit ; quod numquam ullus alius facere potuit.
marg.| Item ut Dei hominis blandam familiaritatem assequerentur. Ct. 8.a. Quis mihi det te fratrem, ut videam te foris, id est hominem, et deosculer te, per familiaritatem ? beatus Bernardus Iam promissiones, et visiones non recipio, figuras, et enigmata nolo. Ipsas quoque Angelicas species fastidio, omnes quippe superat specie, et pulchritudine Iesus meus.
marg.| Item ut onus, et austeritas legis eis mitigaretur : Iob. 9.d. Auferat a me virgam suam. Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei.
marg.| Item ut Scripture ei aperirentur : Iob. 38.b. Numquid post ortum tuum precepisti diluculo, et ostendisti aurore locum suum ? Aurora est Scripture intelligentia, que post nativitatem Christi est aperta. Bernardus . Iam Moysen non audio impeditioris lingue : Ex. 3.c. Isaie labia immunda sunt. Is. 6.b. Ieremias nescit loqui, quia puer est. Ier. 1.b. Prophete omnes elingues sunt, ipse loquatur scilicet, Christus qui est Verbum patris : Vox illa magna erat hec.
marg.| { e } Quis est dignus aperire librum] quasi diceret nullus nisi filius Dei. Librum aperire, id est divinam dispositionem implere, vel veteris legis precepta manifestare :
marg.| { f } Et solvere signacula eius] Videtur esse ordo preposterus, quia prius est solvere, deinde aperire. Solutio : Hoc dicitur, quia librum Scripture primo implevit Christus, et postea solvit. Act. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere. Vel hoc dicitur, quia Christus, quod dispositum erat a patre, in se implevit, quod est librum aperire ; tamen postea per predicationem Angelorum, id est Predicatorum adimpletionem factam manifestavit.
marg.| { g } Et nemo] id est nihil utens ratione.
marg.| { h } Poterat neque in celo] ut Angeli.
marg.| { i } Neque in terra] ut homo.
marg.| { k } Neque subtus terram] ut spiritus humanus corpore iam exutus.
marg.| {k} Aperire librum] id est redimere genus humanum. Quicquid enim habebat boni pura creatura, totum Deo debebat. Unde Augustinus Nisi unigenitus Dei filius moreretur, genus humanum non redimeretur ; et non redemptum periret.
marg.| {l} Neque respicere illum] id est perfecte intelligere generationem redemptoris. Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ? Et Lc. 3.c. Dicebat Ioannes, Non sum dignus corrigiam calceamentorum eius solvere, id est non possum digne sive perfecte generationem eius sensu intelligere, vel verbis explicare. Unde etsi sciebant futuram esse incarnationem, tamen de modo dubitabant : Unde etiam beata Virgo dubitavit de modo, dicens. Lc. 1.d. Quomodo fiet istud, etc.
marg.| {7. 383rb}
marg.| {m} Et ego flebam] Tertia pars in qua ostenditur afflictio de dilatione. Sed queritur hic : Aut intelligebat Ioannes, aut non ? Si non ; ergo non debuit flere, quia nesciebat quid erat. Si sic : ergo similiter non debuit, quia sciebat hoc esse impletum. Solutio Glossa dicit, quod hoc in persona priorum Patrum dicit, non in sua ; qui propter hoc flebant, quia dilatam reparationem dolebant, et non intelligebant. Prv. 13.b. Spes que differtur, affligit animam. Dicit ergo :   [Et ego] in persona patrum antiquorum dicit Ioannes :   [flebam]
marg.| {n} Quoniam nemo] etc. quia omnes inquinati : Eph. 2.a. Eramus natura filii ire, sicut et ceteri.
marg.| {o} Nec videre illum] Sed adhuc queritur hic ; quare non dixit quod Angelus fortis quem in persona Patrum predicantem dixerat, flebat, sed ipse Ioannes ? Solutio. Ad innuendum quod eadem est unitas Ecclesie in Novo, et Veteri Testamento. Ipse enim qui erat persona Novi Testamenti, in persona Antiquorum flere se dicebat. Ct. 6.c. Una est columba mea.
marg.| {p} Et unus de Senioribus] etc. Quarta pars in qua flentibus consolatio datur. Unde dicit.   [Et unus de Senioribus dixit mihi ne fleveris] non dicit, Ne fleas, quia naturale est homini flere pro dilatatione amati, sed non debet fletum continuare. Unde sensus est ; Ne fletum continues ; sed intercipe consolationem, quia veniens veniet quem tu emularis. Seniores sunt Prophete omnes, qui unus dicuntur propter fidei unitatem, et quia concorditer de adventu Domini predixerunt. Iob. 38.c. Numquid coniungere poteris micantes stellas Pleiadas, id est Prophetas in unum facies concordare, ut unum quid certum sentiant, et nuntient de Christi incarnatione ? quasi dicatur. Etsi multi Patres Christi adventum desiderabant, et de eius dilatione dolebant ; tamen in hoc consolationem recipiebant, quod omnes Prophete ipsum concorditer predicabant ; et ad maius consolationis augmentum, non solum venturum, sed de qua tribu nuntiabant. Unde sequitur.
marg.| {q} Ecce vicit] Hoc dictum est Patribus.   [Ecce] adverbium demonstrandi : quasi dicitur. Apparebit. Is. 25.c. Ecce Deus noster iste.
marg.| {r} Vicit] id est vincet. Hoc dicit pre certitudine. De hac victoria. 1Rg. 2.a. Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Ex. 15.a. Dominus quasi vir pugnator currus Pharaonis, et exercitum eius deiecit in mare. Lc. 11.c. Si autem fortior supervenerit, universa vasa eius diripiet.
marg.| {s} Leo] id est Christus.
marg.| {t} De Tribu Iuda] procedens tamquam sponsus de thalamo suo. Mt. 2.a. Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es, etc. Gn. 49.a. Catulus Leonis Iuda, ad predam ascendisti fili mi, requiescens accubuisti ut leo. Osee 13.c. Consummam eas ibi quasi leo. Fuit autem Christus leo in incarnatione, ubi cauda humanitatis abscondit vestigia divinitatis ne diabolus ea inveniat ; sicut leo cauda sua vestigia delet. Is. 11.b. Leo quasi bos paleas comedet.
marg.| Item leo fuit in progressu vite, quia audacter arguebat peccatores. Prv. 30.d. Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite. Unde Ose. 11.d. Quasi leo rugit, et formidabunt filii maris. Item leo in passione ubi Diabolum proprie vicit, et predam de manu eius, id est de inferis captivos tulit. Nm. 23.d. Non accubabit, ut leo donec devoret predam. Et Nm. 24.b. Accubans dormivit ut leo, et sicut leena quam suscitare nemo audebit. Dt. 33.d. Dan catulus Leonis fluet largiter ex Basan. Dan interpretatur iudicium, et Basan confusio ; et in passione diabolum Dominus adiudicavit confusioni. Idc. 14.b. Dilaceravit leonem quasi hedum in frusta. Item leo fuit in resurrectione ut hic, quia excitatus die tertio. Is. 31.b. Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super predam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit. Hoc fuit post resurrectionem, quando fortes fecit Apostolos, ne forte formidarent multitudinem Sacerdotum, Phariseorum, et Scribarum.
marg.| Item leo erit in iudicio. Amos 3.b. Leo rugiet, quis non timebit ? Secundum Glossa Leo Christus dicitur, quia sicut Leo
marg.| Δ dormit
marg.| Moraliter.
marg.| {q} Ecce vicit leo] Prelatus debet esse leo per iustitiam, sed agnus per mansuetudinem, et misericordiam. Is. 65.d. Lupus, et agnus simul pascentur, leo et bos comedent paleas. Hoc fit quando sic fit temperamentum ex misericordia et iustitia in Prelato, quod nec iustitia misericordiam expellit, nec misericordia iustitiam emollit.
marg.| Sed in multis hodie leo vicit ad litteram, quia Prelati per violentiam subditos opprimunt. Ecclesiastic. 13.c. Venatio leonis onager in eremo ; sic pascua divitum sunt pauperes. Cum tamen dicat Ecclesiast. 4.d. Noli esse
prol.| * in domo
marg.| {7. 383va} Δ dormit apertis oculis, sic Christus vivente divinitate in carne expiravit.
marg.| {a} Radix David] Glossa procedens a David. Sed si radix, quomodo procedens a David ? Solutio : A David processit Christus, quia ab eo corpulentam substantiam habuit non per viam seminis, sed sicut radix a terra procedit, et hoc quoad humanitatem. Item radix David, quia secundum divinitatem David ab ipso est, et per ipsum.
marg.| {b} Aperire librum] id est ut aperiat librum in se.
marg.| {c} Et solvere] aliis   [Septem signacula] id est manifestare.
marg.| {d} Et vidi] Quinta pars in qua ostenditur impletio dispositionis ; post promissionem subiungit promissionis exhibitionem dicens.   [Et vidi] sic scilicet impleri, sicut predixerat unus de Senioribus.
marg.| {e} Et ecce in medio throni] id est Ecclesie :
marg.| {f} Et quatuor animalium] id est Evangeliorum, et Doctorum eorum :
marg.| {g} Et in medio Seniorum] id est Prelatorum vel Prophetarum :
marg.| {h} Agnum] id est Christum, id est   [Stantem] ad adiuvandum.   [In medio] Ecclesie per nature participationem, per protectionem, per amoris ostensionem. Item   [in medio quatuor animalium] per concordiam eorum, quia unanimiter concordant Evangelia in ipsum. Item   [in medio Prophetarum] quia nihil locuti sunt Prophete nisi per ipsum. Item   [in medio] Prelatorum, quia ipsis specialiter datus est in exemplum. Ioann : 10.c. Ego sum pastor bonus. Item   [in medio] omnium, quia pro omnibus est oblatus. 2Cor. 5.c. Et pro omnibus mortuus est Christus. De hoc agno predixerat desiderando. Is. 16.a. Emitte Agnum Domine dominatorem terre, de petra deserti,   [id est de Beata Virgine] ad montem filie Sion. Sed quid est quod unus de Senioribus flentes consolando, leonem ipsum vocavit ; et in exhibitione Ioannes agnum ? Solutio : In hoc duplex Christi natura notatur. Leo enim fuit fortis, et potens, et magnus per divinitatem, sed agnus mansuetus, et humilis per humanitatem. Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Item leo malos puniendo ; agnus bonos redimendo. Item leo in promissione, ut spes infirma se roboret ; agnus in exhibitione, ne pavida conscientia formidaret.
marg.| {k} Tamquam occisum] Hic insurgunt Manichei, qui dicunt eum habuisse phantasticam carnem. Sed ly   [tamquam] expressivum est veritatis, sicut. Io. 1.b. Quasi unigeniti a patre. Sed si stans quomodo occisus ? Solutio : Stans in deitate, occisus in humanitate. Unde et dicitur   [Tamquam occisum] quia in alteratura tantum. Vel vere occisum in se quantum homo, quia vere mortuus est, sed   [Tamquam occisum] in membris ; Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Vel   [Tamquam occisum] id est adhuc habentem cicatrices in signum occisionis contra reprobos in testimonium. Unde Za. 13.c. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum. Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. Vel   [Tamquam occisum] Hoc dicit, quia etsi vere mortuus, tamen tamquam occisus dicitur, quia cito cum gloria resurrexit. 2Cor. 13.b. Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.
prol.| * in domo tua ut Leo, subvertens domesticos tuos. Et sic agnus occiditur, quia nec pietas, nec mansuetudo servatur, ut de tali possit dici illud. infr. 13.c. Agnus qui occisus est ab origine mundi : quia cum oritur talis Prelatus mundo per amorem rerum, et cupiditatem occiditur in ipso agnus, misericordia, scilicet, et mansuetudo. Agnum dico.
marg.| {l} Habentem cornua septem] id est regni, et potestatis perpetuitatem. Dn. 7.d. Potestas eius, potestas eterna. Luce 1.b. Et regni eius non erit finis. Per cornua enim regia potestas designatur. Lc. 1.d. Et erexit cornu salutis nobis, sed per septem perpetuitas, quia omne tempus hoc numero agitur.
marg.| {m} Et oculos septem] id est universalem nominis {7. 383vb} sui, et potentie manifestationem. Oculus enim est lux corporis vel lucerna ; sic fama et notitia est quasi oculus bone conversationis. Unde Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. De utroque Phil. 2.b. Et Deus exaltavit illum   [ecce potestas regni] et dedit illi nomen, quod est super omne nomen   [ecce dilatatio nominis, et fama bone eius conversationis] Vel per septem cornua Contemplativi : que et capiti adherent, et a carne separantur ; sic Contemplativi Christo adherent per continuam meditationem, et a carnalibus separantur per eorum subiectionem. Per oculos septem Activi, videntes aliorum miserias, subveniunt eis compatiendo, ne membra Christi, et Ecclesie in precipitium cadant ; sicut oculus videt, et previdet toti corpori : quasi diceret. Christum imitantur, et Contemplativi, et Activi. Vel per cornua universitas potentie ipsius Christi : per oculos discretio, vel plenitudo gratie. Io. 1.b. De cuius plenitudine nos omnes accepimus. Premittit autem cornua, et post de oculis subiungit ; quia prius debent, qui presunt, et utuntur cornibus, et oculis, ventilasse mundum, carnem, et Diabolum quam instituantur ad previdendum. Unde Eccles. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates.
marg.| {n} Qui sunt septem Spiritus Dei] Hoc dicit, quia septiformem gratiam Spiritus sancti quam habet Christus, et sui regni spiritualis sublimitatem ostendit, et sue veritatis agnitionem,
marg.| {o} Missi in omnem terram] Hbr. 1.d. Omnes sunt administratorii Spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Quomodo autem se habuit Christus, ostendit dicens.
marg.| {p} Et venit] Agnus scilicet in carnem.
marg.| {q} Et accepit] in quantum homo.
marg.| {r} De dextera sedentis in throno] id est a seipso Deo, et Dei filio.
marg.| {s} Librum] scilicet Scripture ad sciendum, et aliis aperiendum. Et notandum quod specialius dicitur accepisse gratiam cognoscendi Scripturas a filio quam patre, vel Spiritu sancto, quia filius unitus est illi homini, scilicet Christo, licet hoc acceperit a tota Trinitate.
marg.| {t} Et cum aperuisset librum] Sexta pars capituli, in qua ostendit quid sancti reddunt Deo pro redemptione humani generis. Et habet pars ista duas ; quia primo reddunt Deo imitationem, quia ipse dedit formam vivendi. Secundo laudem, ibi :   [Et cantabant] etc. In imitatione autem quatuor attenduntur. Primum est humiliatio, quia Christus seipsum humiliavit exinaniendo, quod notatur ibi   [Ceciderunt] Secundum est mortificatio carnis, quia Christus mortuus fuit quod notatur ibi :   [Habentes singuli citharas] Tertium est dilectionis latitudo, quia Christus dilectione magna, et zelo tradidit, quod notatur ibi :   [Et phialas] Quartum est oratio pro invicem, ut Christus pro inimicis oravit, quod notatur ibi   [Plenas odoramentorum] Dicit ergo   [Et cum aperuisset librum] ut Angelis, et hominibus aliqua, que prius non intelligebant, innotescant. Eph. 3.c. Ut innotescat Principibus, et Potestatibus celestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Is. 63.a. Quare rubrum est indumentum tuum ? sic dicebant Angeli Christo ascendenti.
marg.| {u} Quatuor animalia] id est universi Predicatores, et Evangeliste verbi Dei.
marg.| {x} Et viginti quatuor Seniores] id est omnes Iudices Ecclesie, et alii boni. Vel per animalia, et Seniores universitas sanctorum designatur : ut per animalia illi quorum est disseminare verbum ; et per viginti quatuor Seniores illi, qui se debent in sex operibus misericordie exercere secundum regulam quatuor Evangeliorum.
marg.| {y} Ceciderunt coram Agno] de se humilia sentientes, Deum magnificantes, et ab ipso iustificari humiliter poscentes.   [Ceciderunt] dicit non descenderunt, quia humilitas nescit descensum. Ponit enim se in imo, ita quod descendere non potest : scit enim quod novissimi erunt primi. Mt. 2.b. Et tenet preceptum Domini. Lc. 14.b. Si invitatus fueris, vade, et recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi, Ascende superius : tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.
marg.| {z} Coram Agno] hoc est ad differentiam casus peccati, qui est retro. Unde   [coram agno] id est ad honorem Agni, vel ad beneplacitum Agni. Qui coram agno cadit, videt agnum, unde et recta, et pura intentio notatur.
marg.| {a} Habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes Sanctorum] Per citharam mortificatio carnis significatur. Huius cithare lignum est crux, cuius non una tantum chorda est, sed plures. He sunt caro secundum membra sui diversa, que prona sunt ad diversa peccata : unde et omnia debent tendi, ut consonam faciant melodiam. Romanorum 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem ; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem. Is. 23.d. {7. 384ra} Sume citharam ; circui civitatem meretrix oblivioni tradita.
marg.| Et dicit [singuli] quia unusquisque congruam sibi penitentiam debent accipere, non omnes unam. Luc 9.c. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Per phialas, que late sunt, et lucide, significantur corda Sanctorum per sapientiam lucida, et per caritatem dilatata. Que etiam auree sunt per sapientiam celestem, vel scientiam supereminentem. Eph. 3.d. Scire etiam supereminentem scientie caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Unde et hic dicitur.   [Plenas odoramentorum] Hec enim plenitudo est communicatio orationum : quia sicut odor se circunquaque diffundit in aere ; sic orationes Sanctorum se ad omnes extendunt. Sciunt enim quod oratio quanto communiter, tanto est fructuosior. Unde 1Tim. 2.a. Volebat Apostolus pro omnibus hominibus orari, dicens : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, qui in sublimitate constituti sunt. Item odoribus comparantur orationes ; quia sicut odor ascendit, sic oratio. Sir. 35.c. Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec propinquet, non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. Unde Ct. 3.b. Que est ista que ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhe, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ? Vel quilibet celestis animus, et spiritualis est Deo ; et sibi cithara per exultationem, sed phiala odorum per latam capacitatem devotarum orationum.
marg.| {a} Et cantabant] Ostenso quomodo et in quo Sancti reddunt imitationem Deo ; ostendit de laude Sanctorum dicens.   [Et cantabant] elevando desiderium in contemplatione, et seipsos deprimendo per considerationem fragilitatis sue.
marg.| {b} Canticum novum] de humani generis innovatione, vel de nova re : vel etiam quod dignus inventus est, quod librum aperiret, quod novum fuit. Is. 42.b. Nova quoque ego annuntio. Vel   [Novum] quia de Novo Testamento. Leu. 26.b. Et novis supervenientibus, vetera proiicietis.
marg.| {c} Dicentis, Dignus es Domine Deus] quia a peccato immunis.
marg.| {d} Accipere librum] etc. Hoc totum expositum est. Et quare dignus ?
marg.| {e} Quoniam occisus es] pro nobis. Rm. 4.d. Mortuus est propter peccata nostra.
marg.| {f} Et] per hoc   [redemisti nos] qui sub peccatis detinebamur conclusi. Rm. 11.d. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur.   [Nos] non te qui sine omni peccato fuisti. 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius.   [Redemisti nos, Deus] scilicet existens auctoritate, et homo redemisti nos merito. Vel verior littera   [Deo] ut essemus Dei, qui prius eramus diaboli, per iniquitates nostras ei venditi : sicut predixerat Dominus Is. 50.a. Ecce enim iniquitatibus vestris venditi estis. Et dicit   [Redemisti] quia prius nos fecit Dominus : et ne parum hoc videretur homini, tandem hominem emit, quando omnes creaturas quasi pro eo habendo homini subiecit. Sed tandem magno pretio valde redemit, quia sanguine suo. 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati, et immaculati Iesu Christi. Unde.
marg.| {g} In sanguine suo] Sed quare non dicit per sanguinem ? Solutio : Per sanguinem totum genus humanum redemit per sufficientiam : sed   [in sanguine] id est in sanguinis, id est passionis imitatione solum bonos ; et sic tangit efficientiam passionis.
marg.| {h} Ex omni tribu] etc. id est ex trina generatione trium filiorum Noe derivatum est totum genus humanum, per septuaginta linguas distinctum ; et in singulis linguis plurimi sunt populi, et in populis plurime nationes : quasi dicat ex omni populi natione que sub celo est, electos {7. 384rb} congregasti. Ps. 14. Dispersiones Israel congregabit. Mt. 8.b. Multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Iacob in regno celorum. Vel per tribum et linguam Iudei maiores, et minores. Vel per tribum communiter omnes : per linguam Maiores. Item per nationes, et populum, Gentiles : per primum maiores quorum nationes note sunt magis, et distincte ; per secundum minores de plebe. De primo Act. 10.g. Et in nationes, id est in Paganos gratia Dei diffusa est. De secundo Deuter. 33.a. Dilexit populos.
marg.| {i} Et fecisti nos Deo nostro regnum] id est tales in quibus Deus regnat per gratiam, in quibus Diabolus prius regnabat per culpam.
marg.| {k} Et sacerdotes] ut nosmetipsos offeramus Deo secundum quod monet Apostolus. Rm. 12.a. Obsecro per misericordiam Dei, ut exhibeatis, id est offeratis corpora vestra hostiam viventem, etc.
marg.| {l} Et regnabimus super terram] id est terrenitatem abiicientes, latrones suspendemus, id est peccata que animam nobis furantur, rebelles, subiiciemus : id est motus carnales spiritum domabimus, ut tandem super terram viventium regnantes dicamus cum Ps. 83. Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Sed quare non dicit Reges sicut dicit regnum : et e converso quare non dicit sacerdotium sicut sacerdotes ? Solutio : Quia quod nos regimus, hoc a Deo est. Unde reges non sumus nisi, quia regnum Dei sumus. Sed quod sumus sacerdotes Deo nos offerendo, hoc magis habemus a nobis, quia a libero arbitrio, et preparante, et cooperante. Sed cum in Ex. 19.a. dictum sit, Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Item 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Et hic   [Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes] queritur unde sit ista diversitas ? Solutio : In Exodo sacerdotium adiective positum est, quia in lege sacerdotium innitebatur regno, quia figurativum erat sacerdotium, et non verum, sed regnum erat verum, et propter hoc regnum ponitur substantive. Item in Novo Testamento, scilicet in Canonica Petri, sacerdotium ponitur substantive, et regnum adiective, quia ibi regnum innititur sacerdotio, sed hic utrumque ponitur substantive, quia hic liber pertinet ad statum patrie, ubi nullus alii innititur ; quia. 1Cor. 15.c. Cessabit omnis prelatio.
marg.| {m} Et vidi, et audivi] Septima pars ubi ostensum est Ioanni, quomodo congratulantur Angeli de redemptione generis humani, et Deum inde laudant. Sed queritur : cum in precedenti parte ubi agit de congratulatione hominum, ostendit quod et homines imitantur Christum, et laudant ipsum ; hic vero agens de congratulatione Angelorum, non dicit, nisi quod Angeli laudant Deum : unde hoc ? Solutio : Quia Angeli ipsum non imitantur ; nec possunt, cum dicatur. Hbr. 2.d. Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahe apprehendit. Sed queritur hic utrum loquatur de visione corporali, an spirituali. Si primo modo, sed vox non videtur. Si secundo modo, tunc est ordo preposterus. Ibi enim prius est audire, et postea videre, id est intelligere. Glossa solvit que dicit.   [Vidi] que predicta sunt.   [Et audivi] que sequuntur   [vocem] Vel potest sic dici :   [Vidi] Angelos per inspirationem factam mihi a Deo.   [Et audivi] postea.
marg.| {n} Vocem Angelorum multorum existentium] scilicet.
marg.| {o} In circuitu] etc. Hoc dicit, quia et maiores, et minores, et medias personas Ecclesie Angeli protegunt, et custodiunt ; et defendunt : quia ut dicit Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Unde super illud verbum Genes 30.d. Experimento didici, quod benedixerit mihi Dominus propter te ; dicit Bernardus . Etsi non videamus obsequium quorum experimur auxilium ; ex hoc ipso monemur invisibilia visibilibus preponenda. Quod ergo Angeli sint in circuitu nostro, quotidiano discimus experimento : et potest probari ; quia si mali Angeli circumeunt ad devorandum 1Pt. 5.c. Circuit querens quem devoret. Et Iob. 1.b. Et 2.a. Circuivi terram : satis probabile, imo verissimum est, quod boni circumeunt, et circumdant nos defendendo. Is. 62.b. Super muros tuos Ierusalem constitui custodes ; tota die, et tota nocte perpetuo non tacebunt.
marg.| {p} Et erat numerus eorum millia] de numero.
marg.| {q} Millium] id est multa millia. In his verbis duo significata sunt, in multitudine maior attestatio, et congratulatio, et ita maius gaudium : Item ipsis nominibus, vel numeris, vel modo loquendi significatum est, ut dicit Glossa quod numerus Angelorum quoad nos infinitus est, sed quoad Deum finitus : quia mille est finitus numerus, sed infinitus quoad significatum, scilicet propter pluralem numerum. Unde Deo, qui est principium et principalis causa omnium, finitus est numerus Angelorum ; nobis vero qui sumus secundarii, et quasi in numero plurali, infinitus. Unde Iob. 25.a. Numquid est numerus militum eius. Dn. 7.c. Millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei.
marg.| {7. 384va}
marg.| {a} Voce magna dicentium, Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem] Glossa immunitatem a peccato. Sed nonne in incarnatione immunitatem a peccato accepit : quomodo ergo dicit, quod dignus est accipere, quia occisus est ? Solutio. Licet acceperit in incarnatione, dicit tamen in presenti accipere, et non accepisse, ut sic notetur immutabilitas in Deo esse, quia post primum instans sue conceptionis non fuit aliquando magis, vel minus immunis a peccato, et sic ly   [accipere] est presens confusum. Magna autem dicitur vox Angelorum, quia si gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Lc. 15.b. Quanto magis eis est gaudium de totius generis humani redemptione, et omnium Electorum salvatione ?
marg.| {d} Virtutem, et divinitatem] in secundo adventu. Mt. 24.c. Tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna, et maiestate.
marg.| {f} Et sapientiam, et fortitudinem] quoad primum adventum ubi sapienter debellavit tamquam fortis athleta diabolum, quando accederet tentator, tria vitia in medium ducens.
marg.| {h} Honorem] in resurrectione.
marg.| {i} Et gloriam] in ascensione.
marg.| {k} Et benedictionem] in fidelium multiplicatione. Vel.
marg.| {d} Virtutem] contra vitium, et debilitatem nostram.
marg.| {e} Et divinitatem] contra corruptionem nostram. Ps. 15. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hoc fuit virtute deitatis, unite corpori.
marg.| {f} Sapientiam] plenum omnium cognitionum contra ignorantiam.
marg.| {g} Fortitudinem] qua fortiter aereas potestates devicit Is. 51.d. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ? Habac. 3.c. Percussisti caput de domo impii.
marg.| {h} Honorem] quia fuit inhonoratus a Iudeis, cum vocaretur filius fabri. Mc. 6.a. Nonne hic est faber, filius Marie, frater Iacobi, et Ioseph, et Iude, et Simonis ? Mt. 13.g. Nonne hic est fabri filius ?
marg.| {i} Et gloriam] resurrectionis propter vilitatem passionis.
marg.| {k} Et benedictionem] in exaltatione nominis. Phil. 2.d. Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
marg.| {l} Et omnem creaturam] etc. Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas in celo, et in terra. Hoc est quod dicitur Phil. 2.d. Ut in nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium, et infernorum.
marg.| {o} Et que sunt in mari, et que in eo] quasi diceret. Omnis creatura eius subiicitur ditioni, ut de ea faciat quicquid voluerit. Mt. 11.d. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Vel sic.
marg.| {b} Dignus est] non dignitate meriti, sed congrui.
marg.| {c} Accipere virtutem, et divinitatem] id est divinam virtutem.
marg.| {f} Et sapientiam] id est uniri Verbo, quod est Dei virtus, et sapientia, 1Cor. 1.d.   [Et fortitudinem] expugnandi fortem. Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia que possidet   [sic quasi in pace diabolus possidebat genus humanum ante adventum Christi] si autem fortior illo superveniens vicerit illum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, sic Christus fortior diabolo ipsum devicit. Is. 49.g. Numquid tolletur a forti preda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit, quia hec dicit Dominus. Equidem et captivitas a forti tolletur : et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur :   [Et honorem] celi et mundi subiectionem, et adorationem. Ps. 96. Adorate Deum omnes Angeli eius. Item Ps. 95. Tollite hostias   [vos homines] et introite in atria eius : adorate Dominum in atrio sancto eius.
marg.| {i} Et gloriam] immortalitatis, et utriusque stole in resurrectione. Is. 63.a. Iste formosus in stola sua gradiens in multitudine {7. 384vb} virtutis sue. Ps. 8. Gloria, et honore coronasti eum Domine.
marg.| {k} Et benedictionem] in nativitate. Lc. 1.d. Benedictus fructus ventris tui.
marg.| {l} Et omnem creaturam in via] Ps. 18. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Io. 17.b. Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt.
marg.| {m} Que in celo est, et que super terram] Eph. 1.d. Constituens ad dexteram suam in celestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro : et omnia subiecit sub pedibus eius ; et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam.
marg.| {n} Et que subtus terram] sup. 1.d. Et habeo claves mortis, et inferni. Cor. 2.c. Expolians principatus, et potestates.
marg.| {p} Et que sunt in mari, et que in eo] omnia, id est totum mundum. Ps. 76. In mari via tua.
marg.| {p} Omnes] Angelos, scilicet vel creaturas.
marg.| {q} Audivi] intellexi de rerum ordinatione laudare creatorem.
marg.| {r} Dicentes sedenti] Deo Patri.
marg.| {s} Et Agno] id est Domino Iesu Christo. Vel   [Sedenti in throno, et Agno] Christo secundum deitatem sedenti, secundum humanitatem Agno, id est ad laudem sedentis in throno, et Agni. Et quid ? Hoc scilicet.
marg.| {t} Benedictio] etc. quatuor que a Deo acceperunt Angeli, attribuunt ei :   [Benedictio] quia in gratia confirmati sunt. Et hec fuit benedictio de rore celi desuper, id est de misericordia, et benignitate Dei. Gn. 27.f.
marg.| {u} Et honor] quem adhuc habuerunt a Domino, vel quem exhibent ei homines.
marg.| {x} Et gloria] de consortio, et visione Dei.
marg.| {y} Et potestas] quia restiterunt malis, scilicet Lucifero cadenti.
marg.| {z} In secula seculorum] quasi diceret. Continue, et semper laudant Deum, et predicta ei attribuunt. Sed cum hoc habuerint a Deo a principio mundi priusquam incarnaretur filius Dei, qui secundum humanitatem dicitur Agnus ; quomodo hoc attribuunt Agno ? Solutio : Agno attribuunt inquantum Agnus Deus est ; vel, quia per ipsum ruina reparata est Angelorum.
marg.| Hec tamen quatuor secundum unam Glossa exponuntur de Christo sic :
marg.| {t} Benedictio] id est exaltatio.
marg.| {u} Et honor] impassibilitas.
marg.| {x} Et gloria] in resurrectione immortalitas.
marg.| {y} Et potestas] quoad omnium subiectionem, sit supple Agno.
marg.| {z} In secula seculorum] id est in eternum. Item secundum aliam Glossa exponuntur de hominibus qui quatuor que habent, attribuunt Deo. Unde Glossa
marg.| {t} Benedictio] quam habemus in bonis operibus.
marg.| {u} Et honor] qui inde sequitur.
marg.| {x} Et gloria] gloria virtutibus quas in baptismo accepimus.
marg.| {y} Et potestas] qua concupiscentiis resistimus non nobis, sed sibi attribuantur. Unde Ps. 113. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
marg.| {a} Et quatuor animalia] Octava pars in qua ostenditur quomodo sancti consentiunt congratulationi Angelorum de redemptione hominum. Unde dicit.   [Et quatuor animalia dicebant. Amen] congratulationi, et testimonio Angelorum prebentes assensum.   [Amen] autem dicunt ut dicit Glossa quia predicatoribus ex officio suo convenit alios confirmare. Unde Petro dictum est. Lc. 22.d. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. supr. 3.a. Et confirma cetera, que moritura erant. Amen est responsio Minorum, et finis orationis. 1Cor. 14.c. Qui supplet locum idiote, quomodo dicet. Amen super tuam benedictionem. Et in hoc quod homines dicunt. Amen, et non Angeli, notatur quod homines in presenti minores sunt Angelis. Nec obstat illud quod dicitur Mt. 11. De Ioanne. Qui minor est in regno celorum, maior est illo : quia illud intelligitur de futuro ubi homines equabuntur Angelis ; et aliqui erunt maiores quam aliqui Angeli. Vel sic intelligitur : Qui minor est in celo, maior est omnibus hominibus qui sunt in mundo in securitate, et puritate, et extensione caritatis. Multi tamen homines etiam in mundo maiores sunt aliquibus Angelis in essentia, et in extensione caritatis. Vel significatur in hoc, quod homines dicunt. Amen, quod in futuro terminabitur congratulatio Sanctorum, que est secundum statum vie : quia. Amen, idem est quod fiat, quod pro futuro sonat, quia in via non potest esse laus pura, quin aliquid admixtum habeat de contrario, sed in patria erit purissima. Unde Ps. 29. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum letitia, scilicet incipiet.
marg.| {b} Et viginti quatuor Seniores ceciderunt in facies suas] id est ad corda sua se convertentes humiliaverunt se non alios iudicantes, secundum illud Lc. 6.f. Nolite iudicare, et non iudicabimini ; sed seipsos arguentes. Gal. 6.a. Considerans teipsum, ne et tu tenteris.
marg.| {c} Et adoraverunt] corde, ore, et opere.
marg.| {d} Viventem in secula seculorum] id est ab eterno in eternum viventem in se et aliis vitam prestantem. Io. 14.c. Quia ego vivo, et vos vivetis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_5)

Notes :