Glossa magna

Argumentum

Numérotation du verset Hbr. Prol.,prol.|{192.399A} In primis dicendum est cur apostolus Paulus in hac Epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hec causa est, quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium Apostolus et non Hebreorum: sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Nam simili modo etiam Ioannes apostolus propter humilitatem in Epistola sua nomen suum eadem ratione non pretulit. Hanc ergo Epistolam fertur Apostolus ad Hebreos conscriptam Hebraica lingua misisse: cuius sensum et ordinem retinens Lucas evangelista post excessum apostoli Pauli Greco sermone {192.399B} composuit. 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Argumentum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_Prol.)

Notes :