Argumenti expositio

marg.| {GME63Pr1} {Zw58 f. 111v } [Hieronymus] 1 Galli qui prius a candore corporis dicti sunt Galate quasi lactei, in quandam grecie prouinciam olim venientes grecis se miscuerunt. Unde illa prouincia prius gallogrecia, deinde Galatia appellata est. Unde cum greci acuti ingenii sint, illi tamen Galate stulti et ad intelligentiam tardiores erant sicut etiam indociles galli. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt, sed ut postea legem evangelio adderent temptati sunt a pseudo Apostolis asserentibus petrum et iacobum et omnes Iudee ecclesias cum lege evangelium miscuisse, ipsum etiam Paulum aliud in Iudea facere, aliud gentibus predicare. Ideo illis sicut et romanis Apostolus scribit de gratia. Sed Romanis tamquam sapientibus altiori sensu et profundioribus usus est argumentis. Istis vero tamquam insipientibus quibus etiam dicit: o insensati Galate, usus est moderato sermone quo eos potius quam doceat increpat, ut quos ratio suadere non poterat auctoritas reuocet. Unde primo sese commendat, deinde communi oratione quam scilicet etiam stulti intelligere possint iustitiam non ex lege sed ex gratia esse et legem debere cessare demonstrat et ad moralia eiusdem legis opera, que et in Novo Testamento quamvis alio fine scilicet eternorum sunt eadem eos hortatur.
1 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_Prol.)

Notes :