Glossa media

Argumenti expositio

marg.| {GGP63Pr1} {Zw58 f. 111v } [Hieronymus] 1 Galli qui prius a candore corporis dicti sunt Galate quasi lactei, in quandam grecie provinciam olim venientes Grecis se miscuerunt. Unde illa provincia prius Gallogrecia, deinde Galatia appellata est. Unde cum Greci acuti ingenii sint, illi tamen Galate stulti et ad intelligentiam tardiores erant sicut etiam indociles Galli. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt, sed ut postea2 legem evangelio adderent temptati sunt a pseudo Apostolis asserentibus Petrum et Iacobum et omnes Iudee Ecclesias cum lege evangelium miscuisse, ipsum etiam Paulum aliud in Iudea facere, aliud gentibus predicare. Ideo illis sicut et Romanis Apostolus scribit de gratia. Sed Romanis tamquam sapientibus altiori sensu et profundioribus usus est argumentis. Istis vero tamquam insipientibus quibus etiam dicit: o insensati Galate, usus est moderato sermone quo eos potius quam doceat increpat, ut quos ratio suadere non poterat auctoritas revocet. Unde primo sese commendat, deinde communi oratione quam scilicet etiam stulti intelligere possint3 iustitiam non ex lege sed ex gratia esse et legem debere4 cessare demonstrat et5 ad moralia6 eiusdem legis opera, que et7 in Novo Testamento quamvis alio fine8 scilicet eternorum sunt9 eadem eos hortatur. A
A Codd. : Cas235 (230a)
1 marg. Zw58, om. Cas235
2 postea] post Cas235
3 possint] possunt Cas235
4 debere] om. Cas235
5 et] om. Cas235
6 moralia] + tamen Cas235
7 et] etiam Cas235
8 fine] om. Cas235
9 sunt] sicut Cas235



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_Prol.)

Notes :