Argumenti expositio
marg.|
{GME66Pr1}
Colosenses sunt Asiani,
qui
Archippo
predicante et predicationem eius Epaphra confirmante gratiam Christi didicerant. Ne quis tamen fidei eorum rudimenta corrumpat, scribit Apostolus eis
ab Epheso,
et eorum fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cuius beneficia et primatum secundum naturam utramque ostendit, deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet, ne per philosophiam vel legis cerimonias {Zw58, f.145v
}
seducti a Christo ex quo illis omnia bona recedant. Ad ultimum tum omnes simul, tum separatim et sexus et etates et conditiones moraliter instruit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2023. Consultation du 11/12/2023. (Permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_Prol.)

Notes :