Glossa media

Argumenti expositio

marg.| {GME67Pr1} Thessalonicenses sunt Macedones, qui verbum veritatis ab Apostolo facile receperunt nec propter civium suorum vel pseudo Apostolorum infestationem a fide postea recesserunt. Erant tamen aliqui eorum otiosi et curiosi atque luxurie dediti, aliqui etiam de resurrectione non recte sentientes et iccirco de morte suorum nimis dolentes. Pro his igitur scribit eis Apostolus et bonorum non solum fidem et opera, sed etiam conversionis qualitatem et malorum perpessionem commemorans laudat eos et, ut ad perseverandum magis prouocet, de suis quoque laboribus et evangelii veritate et prudenti inter eos conversatione et quanto affectu ipsos desideret videre interserit. Deinde ceteros, ut a luxuria et otio et curiositate contineant, obsecrat quia mor- {Zw58, f.151v } tuos resurrecturos affirmat. Ultima est moralis instructio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Th. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=67&chapitre=67_Prol.)

Notes :