Argumenti expositio

marg.| {GME68Pr1} [Hieronymus] 1 Quod in precedenti epistola dicit Apostolus: mortui in Christo in adventu eius resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui residui sumus simul rapiemur cum illis, Thessalonicenses non intelligentes arbitrati sunt antequam ipse gustaret mortem Christum in sua maiestate venturum. Ne igitur erroris huius causa turbentur iterum scribit eis, et primo dicens se pro illis gratias agere et orare asserit, quod adventum Christi antichristus preveniet et quamvis obscura, tamen aliqua adventus eiusdem antichristi signa futura denuntiat. Circa finem iterum ut curiosos atque otiosos corripiant obsecrat.
1 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_Prol.)

Notes :