initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<01. Hieronymi epistola ‘Frater Ambrosius’**>

Epistola beati Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum de omnibus divine historie libris incipit

Numérotation du verset Ep53. Prol.,1 I
prol.|   {t. 1 : Erfurt, f. 1ra ; facsim., p. 1a} [Rusch, f.  1ra ] Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit simul et suavissimas litteras, que a principio amicitiarum, fidem probate iam fidei et veteris amicitie preferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non presentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates; sic Plato Egyptum et Architam Tharentinum eamque oram Italie que quondam magna Grecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cuiusque doctrinam Academie gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, malens aliena verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo paruit, captivus, vinctus et servus. Tamen quia philosophus, maior emente se fuit. Ad Titum Livium lacteo eloquentie fonte manantem, de ultimis Hispanie Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa etas inauditum omnibus seculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quererent. Apollonius (sive ille magus, ut vulgus loquitur, sive philosophus, ut Pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indie regna penetravit et ad extremum latissimo Phison amne transmisso, pervenit ad Bragmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de moribus ac10  cursu dierum et siderum11  audiret docentem. Inde per Elamitas, Babylonios, Chaldeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phenices, Arabes, Palestinos, reversus ad12  Alexandriam, perexit ad13  Ethiopiam, ut Gymnosophistas, et famosissimam14  solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.

a Fons : Hieronymus , Epistolae, Ep. 53 ad Paulinum [De studio Scripturarum], CSEL 54, p. 442-465. Cf. Repertorium biblicum, n° 284.
b Dionysius Siciliae.
c Phison vel Physon, id est Ganges ; cf. Ambrosius Mediolanensis , De paradiso, cap. 3, par. 14, CSEL 32, p. 273.6 : « Haec igitur quattuor sunt flumina, hoc est Phison - secundum Hebraeos Phison dicitur, Ganges autem secundum Graecos - qui fluit contra Indiam ».

1 Codd. : ΩJ ( non contuli ) Rusch PL22 CSEL54 ( sparsim contuli ) ; om. T21 | Epistola beati Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum de omnibus divine historie libris incipit] Incipit epistola sancti Ieronimi ad Paulinum de omnibus divine historie libris ΩJ
2 simul] simul ΩJ | 3 et veteris amicitie] + nova Cor3 (moderni et veteris amicitie nova , antiq. non habent   nova sed habent sic:   que a principio amicitiarum fidem probate iam veteris amicitie preferebant ) | 4 maria] mare Cor3 (vel) | 5 Memphiticos vates] Memfiticus vatis Cor3 (al.) | 6 et ΩJ Rusch PL22 ] + <propter> CSEL54 | 7 doctrinam Academie] doctrinas Achademie Cor3 (vel) , doctrinam achadmie cacogr . Rusch | 8 captivus] ductus praem. Cor3 (antiqui non habent ductus sed moderni habent) ΩJ | 9 maior mente] maiore mente Cor3 (al.) | 10 ac] de ΩJ | 11 cursu dierum et siderum ΩJ Rusch etc. ] siderum cursu PL22 | 12 ad] om. ΩJ PL22 | 13 ad] om. ΩJ PL22 | 14 famosissimam Rusch ΩJ PL22 CSEL54 ] Tamosissimam cacogr . PL22 ( editio electronica2016 ) |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,2 II
prol.|  Quid loquar de seculi hominibus ? Cum Apostolus Paulus vas electionis et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur dicens15   : An experimentum queritis eius qui {t. 1 : Erfurt, f. 1rb ; facsim., p. 1b} [Rusch, f.  1rb ] in me loquitur Christus ? post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Hierosolymam, ut videret Petrum et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium predicator instruendus erat. Rursumque post annos quattuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset. Habet nescio quid latentis energie viva vox et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschines, cum Rhodi exularet et legeretur illa Demosthenis oratio quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait : Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem ?

Act. 9, 15.
2Cor. 13, 3.
Gal. 2, 2.
15  dicens] om. PL22
Numérotation du verset Ep53. Prol.,3.1 III
prol.|  Nec hoc dico quod sit aliquid in me tale, quod vel possis a me audire16  , vel velis discere sed quod ardor tuus et17  discendi studium etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile et sine doctore laudabile est. Non quid invenias sed quid queras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plaste cessent manus, tamen virtute18  totum est, quidquid esse potest. Paulus apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritalibus telis, postea doceret19  confidenter : Arma enim nostre militie20  non carnalia sunt sed potentia Deo21  ad destructionem munitionum et consilia22  destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo et subiugare parati cunctam inobedientiam. Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis ne negligat gratiam que data sit ei per impositionem manus presbyteri23  . Tito precipit ut inter ceteras virtutes episcopi quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque non negligat24  Scripturarum : “Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere”.

Cf. 2Cor. 10, 4-6 : « Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad estructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia ».
Cf. Tit. 1, 9 : « Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere ».
16  a me audire] om. PL22 CSEL54 | 17  et] ac PL22 | 18  virtute] τῇ δυνάμει PL22 | 19  doceret] diceret PL22 | 20  enim nostre militie] militie nostre PL22 | 21  Deo] Dei PL22 | 22  et consilia] concilia PL22 | 23  presbyteri] presbyterii PL22 | 24  non negligat] eligat PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,3.2 IV
prol.|  Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Malachias25  propheta, immo per Malachiam26  Dominus interrogavit sacerdotes legem27  in tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de lege. Et in Deuteronomio legimus : » Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi ». In Psalmo quoque centesimo decimo octavo « Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee ». Et in descriptione iusti viri, cum eum arbori vite David que est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes etiam28  hoc intulit : In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte. Daniel in fine sacratissime visionis ait iustos fulgere sicut29  stellas et intelligentes id30  est doctos quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent iusta rusticitas et docta iustitia ? Alii stellis alii celo comparantur. Quanquam iuxta hebraicam veritatem, {t. 1 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} [Rusch, f.  1va ] utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus : Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitates. Cur dicitur Paulus apostolus vas electionis ? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum armarium erat. Pharisei stupent in Domini doctrina31  et mirantur in Petro et Iohanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis hoc32  Spiritus Sanctus suggerebat. Et erant, iuxta quod scriptum est docibiles Deo33  . Duodecim annos Salvator impleverat et in Templo sedens34  de questionibus legis interrogans, magis docet dum prudenter interrogat.

Cf. Mal. 2, 7 : « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius » ; cf. Agg. 2, 12 «Hec dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem, dicens …».
Dt. 32, 7.
Ps. 118, 54.
Ps. 1, 2.
Dn. 12, 3 : « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas eternitates. »
Act. 9, 15.
25  Malachias] Aggeus PL22 | 26  Malachiam] Aggeum PL22 | 27  interrogavit…legem] interroga, ait, Sacerdotes Legem. Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis PL22 | 28  etiam] et PL22 | 29  sicut] quasi PL22 | 30  id] hoc PL22 | 31  in Domini doctrina] ad doctrinam Domini PL22 | 32  hoc] om. PL22 | 33  docibiles Deo] θεοδίδακτοι PL22 | 34  sedens] senes PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,4.1 
prol.|  Nisi forte rusticum Petrum, rusticum Iohannem dicimus quorum uterque dicere poterat :"Etsi imperitus sermone non tamen scientia". Iohannes rusticus, piscator, indoctus ? Et unde illa vox obsecro ? « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ? » Logos35  enim grece multa significat. Nam et verbum est et ratio et supputatio et causa uniuscuiusque rei per quam sunt singula que subsistunt. Que universa recte intelligimus in Christo.

2Cor. 11, 6.
Io. 1, 1.
35  Logos] Λόγος PL22
Numérotation du verset Ep53. Prol.,4.2 V
prol.|  Hoc doctus Plato nescivit. Hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Vera sapientia perdet falsam sapientiam et quanquam stultitia predicationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non seculi huius, nec principum seculi istius, qui destruuntur sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam predestinavit Deus ante secula. Dei sapientia Christus est. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia. Hec sapientia in mysterio abscondita est de qua et noni Psalmi titulus prenotatur : Pro occultis filii. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi et qui in mysterio absconditus erat, predestinatus est ante secula. Predestinatus autem et prefiguratus in Lege et prophetis. Unde et prophete appellabantur ‘videntes’ quia videbant eum quem ceteri non videbant. Abraham vidit diem eius et letatus est. Aperiebantur celi Ezechieli; qui populo peccatori clausi36  erant. Revela inquit David oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Lex enim spiritalis est et revelatione opus est ut intelligatur ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.

1Cor. 1, 19.
Cf. 1Cor. 2, 6-7 : « Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur |7| sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram. »
1Cor. 1, 24.
Ps. 9. 1.
Col. 2, 3.
Cf. Io. 8, 56 : « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. »
Ps. 118, 18.
36  clausi] om. PL22
Numérotation du verset Ep53. Prol.,5 
prol.|  Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur quem si dederis homini scienti litteras ut legat respondebit tibi : Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras37  , tenent signatum librum nec aperire possunt nisi ille reseraverit qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit ? In Actibus38  Apostolorum sanctus eunuchus, immo sanctus39  vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam prophetam40  , interrogatus a Philippo : «Putasne intelligis que legis ?» respondit, Quomodo possum nisi aliquis {t. 1 : Erfurt, f. 1vb ; facsim., p. 2b} [Rusch, f.  1vb ] me docuerit ? Ego, ut de me loquar interim, nec sanctior sum hoc eunucho nec studiosior qui de Ethiopia id est de extremis finibus mundi venit ad Templum, reliquit aulam regiam et tantus amator Legis fuit divine41  scientie ut etiam in vehiculo litteras legeret sacras. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Iesum qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus magister efficitur de discipulo42  , plus in deserto fonte Ecclesie quam in aurato Synagoge Templo reperit.

Apc. 5, 1.
Apc. 3, 7.
Cf. Act. 8, 31 : « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? »
37  litteras] + et PL22 | 38  Actibus] Actis PL22 | 39  sanctus] om. PL22 | 40  prophetam] om. PL22 | 41  divine] divineque PL22 | 42  magister efficitur de discipulo] est ac de discipulo magister PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,6 VI
prol.|  Hec a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sacris43  , sine previo et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomicis44  , astrologis, medicis quorum scientia mortalibus satis45  vel utilissima est. Et in tres partes scinditur in doctrina, rationem et usum46  . Ad minores artes veniam et que non tam lingua47  quam manu administrantur. Agricole, cementarii, fabri metallorum, lignorumve cesores, lanarii quoque et fullones et ceteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabriaa  .

aa  Quintus Horatius Flaccus , Epistularum liber 2, Ep. 1, versus 115.
43  sacris] sanctis PL22 | 44  astronomicis] astronomis PL22 | 45  satis] om. PL22 | 46  in doctrina, rationem et usum] τό δὸγμα τὴν μέθοδον τὴν ἐμπειριαν PL22 | 47  lingua] scrips., ligua Rusch, λογῳ PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,7 
prol.|  Sola Scripturarum ars est quam sibi passim omnes vendicant48  . Scribimus indocti doctique poemata passimab  . Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi presumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii abducto49  supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt - proh pudor - a feminis, quod viros doceant et, ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, immo audacia edisserunt50  aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de meis51  similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post seculares litteras venerint et sermone composito aures52  populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur, quid prophete, quid apostoli senserint sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit, et non vitiosissimum dicendi53  genus, depravare sententias et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legimus54  homerocentonas et virgiliocentonasac  ac non sic etiam et55  Maronem sine Christo possimus dicere Christianum quia56  scripserit : « Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Iam nova progenies celo demittitur alto »ad  . Et patrem loquentem ad filium : « Nate mee vires mea magna potentia solus »ae  . Et post verba Salvatoris in cruce : « Talia perstabat memorans, fixusque manebat »af  . Puerilia sunt hec et circulatorum ludo similia, docere quod ignores, immo ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.

ab  Quintus Horatius Flaccus , Epistularum liber 1, Ep. 1, versus 117.
ac  Cf. Proba , Cento, CSEL 16.1.
ad  Vergilius , Eclogae sive bucolicae, 4, 6.
ae  Vergilius , Aeneis, 1, 664.
af  Vergilius , Aeneis, 1, 650.
48  vendicant Rusch ] vindicant PL22 | 49  abducto] adduco CSEL54 PL22 | 50  edisserunt Rusch PL22 ] disserunt CSEL54 | 51  meis] mei PL22 | 52  aures] aurem PL22 | 53  dicendi] docendi PL22 | 54  legimus] legerimus PL22 CSEL54 | 55  et] om. PL22 | 56  quia] qui PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,8 VII
prol.|  {t. 1 : Erfurt, f. 2ra ; facsim., p. 3a} [Rusch, f.  2ra ] Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura57  mundi, de exordio generis humani, de divisione terre, de confusione linguarum et gentium58  , descensione usque ad Egyptum59  scribitur Hebreorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque preceptis. In promptu est leviticus liber, in quo singula sacrificia, immo singule pene syllabe et vestes Aaron et totus ordo leviticus spirant celestia sacramenta. Numeri vero nonne totius arithmetice et prophetie Balaam et quadraginta duarum mansionum per eremum mysteria continent ? Deuteronomium vero60  secunda lex et Evangelice legis prefiguratio, nonne sic ea habet que priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus ? Hucusque Moyses, hucusque61  Pentateuchum62  quibus quinque verbis, loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriaturag  . Iob exemplar patientie que non mysteria suo sermone complectitur. Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur omnesque leges dialectice, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea63  manifestius, et64  cautius scripserit : Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum : et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meoah  . Veniam ad Iesum Nave, qui typum65  Domini non solum in gestis, verum66  etiam in nomine prefert67  . Transit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia Ecclesie celestisque Hierusalem spiritalia regna describit. In Iudicum libro quot principes populi, tot figure sunt. Ruth Moabitis Isaie explet vaticinium dicentis : Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Sionai  . Samuel in Eli mortuo et in occisione68  Saul veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur. Malachim, id est tertius et quartus Regum69  , liber a Salomone usque ad Iechoniam et a Ieroboam filio Nabath usque ad Osee qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt, si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesie paucitas et hereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim prophete in unius voluminis angustias coartati, multo aliud quam sonant in littera prefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael et uxorem fornicariam et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri mariti70  ad se reditum prestolari. Ioel filius Fatuel describit terram duodecim tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam71  et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, et effusum iri72  in cenaculo Sion. {t. 1 : Erfurt, f. 2rb ; facsim., p. 3b} [Rusch, f.  2rb ] Qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur.

ag  Cf. 1Cor. 14, 19 : « Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem millia verborum in lingua. »
ah  Iob. 19, 25-27.
ai  Is. 16, 1
57  creatura] natura PL22 | 58  et gentium] et PL22 | 59  Egyptis] + gentis PL22 | 60  vero] quoque PL22 | 61  Moyses hucusque] om. PL22 | 62  Pentateuchum] scrips., Pentateuchus Rusch PL22, πεντάτευχος CSEL54 | 63  ea] + vel PL22 | 64  et] vel PL22 | 65  typum] –pus PL22 | 66  verum] sed PL22 | 67  prefert] om. PL22 | 68  occisione] occisio PL22 | 69  tertius et quartus Regum] Regum tertius et quartus PL22 | 70  mariti] viri PL22 | 71  consumptam] corruptam PL22 | 72  et effusum iri] qui effundendus erat PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,VIII 
prol.|  Amos73  pastor et rusticus et «ruborum mora distringens»aj  paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, et74  quattuor scelera Damasci et75  Gaze, Tyri et76  Idumee et77  filiorum Ammon et Moab et in78  septimo et octavo79  gradu, Iude et Israel ? Hic loquitur ad vaccas pingues que sunt in Samarie monte80  et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit victorem81  locuste et stantem Dominum super murum litum vel82  adamantinum et uncinum pomorum attrahentem supplicia83  peccatoribus et famem in terra84  non famem panis nec85  sitim aque sed audiendi verbum Dei.86 

aj  Am. 7, 14 (Vetus latina) ut laud. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Am.), lib. 1 (Am.1, 1), CCSL 76, p. 212.22-23 ; ibid., lib. 3 (Am. 7, 14), p. 324.385, etc.

73  Amos] + propheta To101 | 74  et] aut PL22 | 75  et] om. To101 | 76  et] om. To101 | 77  et] om. To101 | 78  in] om. To101 | 79  et octavo] octavoque PL22 To101 | 80  Samarie monte] inv. To101 | 81  victorem] fictorem PL22 To101 | 82  m. litum vel] latum murum vel ut To101 | 83  supplicia] supplicium To101 | 84  terra] terram PL22 | 85  nec] neque To101 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,IX 
prol.|  Abdias qui interpretatur servus Domini87  pertonat contra Edom et88  sanguineum terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper emulum hasta percutit spiritali. Ionas pulcherrima columba, naufragio suo passionem Domini prefigurans, mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat. Micheas de Morasthi, coheres Christi vastationem annuntiat filie latronis et obsidionem ponit contra eam quia maxillam percusserit iudicis Israel. Naum consolator orbis increpat civitatem sanguinum et post eversionem illius loquitur : Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacemak  . Abacuc89  , luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem ut Christum in cruce contempletur et dicat : “Operuit celos gloria eius et laudis eius plena est terra90  . Splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius”al  . Sophonias, speculator et arcanorum Dei91  cognitor, audit clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pile quia conticuit omnis populus Chanaan dispersi sunt92  universi qui involuti erant argento. Aggeus festivus et letus qui seminavit in lacrimis ut in gaudio meteret, destructum Templum edificat93  , Deumque94  Patrem inducit loquentem : Adhuc unum modicumque95  et ego commovebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibusam  . Zacharias, memor Domini sui, multiplex in prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum et lampadem96  oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a97  dextris ut post equos rufos, nigros, varios et albos98  et dissipatas quadrigas ex Ephraim et equum de Hierusalem, pauperem regem vaticinetur et predicet sedentem super pullum filium asine subiugalisan  . Malachias aperte et in fine omnium prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium : « Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda »ao  . Isaiam, Ieremiam, Ezechiel et Daniel99  quis potest100  vel intelligere vel exponere ? Quorum primus non prophetiam videtur mihi texere {t. 1 : Erfurt, f. 2va ; facsim., p. 4a} [Rusch, f.  2va ] sed Evangelium. Secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie aquilonisap  et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetumaq  . Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebreos ipse101  partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quattuor prophetas, temporum conscius et totius mundi philohistoricus102  , lapidem precisum de monte sine manibusar  , et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcheus, Flaccusas  quoque, Catullus atque103  Serenus, Christum lyra personat et in decachordo psalterio ab inferis excitat104  resurgentem. Salomon pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesie typo populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas, partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber id est Instrumenti veteris epitome105  , tantus ac talis est ut absque illo, si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum et pretermisse in Regum libris tanguntur historie et innumerabiles explicantur Evangelii questiones. Esdras et Neemias, adiutor videlicet et consolator a Domino in unum volumen artantur106  instaurant Templum, muros extruunt civitatis omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, levitarum, Israelis proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice preferunt, aliud in medulla retinent.

ak  Na. 1, 15.
al  Hab. 3, 3-4.
am  Agg. 2, 7-8.
an  Mt. 21, 5.
ao  Cf. Mal. 1, 10-11.
ap  Cf. Ier. 1, 11-13.
aq  Cf. Lam.
ar  Cf. Dn. 2, 34.45.
as  Quintus Horatius Flaccus .
87  Domini] Dei PL22 | 88  et] om. PL22 | 89  Abacuc] Abacum CSEL54 | 90  terra] + et CSEL54 | 91  Dei] Domini PL22 | 92  dispersi sunt] disperierunt PL22 | 93  edificat] reedificat PL22 | 94  Deumque] Dominumque PL22 | 95  modicumque] modicum PL22 | 96  lampadem] lapidem PL22 | 97  a] om. PL22 | 98  varios et albos] et albos et varios PL22 | 99  Ezechiel et Daniel] Ezechielem et Danielem PL22 | 100  potest] possit PL22 | 101  ipse] iste PL22 | 102  philohistoricus] φιλοΐστωρ PL22 | 103  atque] et PL22 | 104  excitat] suscitat PL22 | 105  epitome] ἑπιτομὴ PL22 | 106  artantur] coarctantur PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,9 
prol.|  Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum epistole et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere : Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni temporeat  . Ceterum illud Socraticum impletur in nobis. Hoc tantum scio quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Mattheus, Marcus, Lucas et Iohannes, quadriga Domini et verum cherub107  quod interpretatur scientie multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintille emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt et quasi rota in rotam108  volvuntur et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit. Paulus apostolus ad septem scribit Ecclesias. Octava enim ad Hebreos a109  plerisque extra numerum ponitur. Timotheum instruit ac Titum et110  Philemonem pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem videntur sonare historiam et nascentis Ecclesie infantiam texere sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius Laus est in Evangelioau  animadvertemus pariter omnia verba illius, anime languentis esse medicinam. Iacobus, Petrus, Iohannes, Iudas111  , septem epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas et breves pariter et longas : breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum cecutiat lectione. Apocalypsis Iohannis {t. 1 : Erfurt, f. 2vb ; facsim., p. 4b} [Rusch, f.  2vb ] tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et112  pro merito voluminis. Laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentie.

at  Ps. 118, 20.
au  2Cor. 8, 18.
107  cherub] Cherubim PL22 | 108  rotam] rota PL22 | 109  a] om. PL22 | 110  et] om. PL22 | 111  Iudas] + Apostoli PL22 | 112  et] om. PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,10 
prol.|  Oro te, frater carissime, inter hec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihilque aliud113  querere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni celestis habitaculum ? Nolo ut114  offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum que vel vitio interpretum115  , vel de industria sic prolate116  sunt ut rusticam contionem facilius instruerent et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter sentiret117  indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hec me nosse pollicear, et eorum fructus capere in terra, quorum radices in celo fixe sunt. Sed velle fateor sedenti me prefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur querens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in celo.
113  nihilque aliud] nihil PL22 | 114  ut] om. PL22 | 115  interpretum PL22 ] interpertum cacogr . Rusch | 116  prolate] prolata PL22 | 117  sentiret] audiret PL22 |
Numérotation du verset Ep53. Prol.,11.1 
prol.|  Obvius118  te manibus excipiam et ut inepte aliquid ac de Hermagore tumiditate effundam119  , quidquid quesieris, tecum scire conabor.
118  Obvius] Obviis CSEL54 PL22 119  effundam] effutiam PL22
Numérotation du verset Ep53. Prol.,11.2 X
prol.|  Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitie, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola preferebat. Festina, queso te, et herenti120  in salo navicule funem magis precide quam solve. Nemo renuntiaturus seculo bene potest vendere que contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa Antiquum121  dictum est. Avaro deest tam122  quod habet quam quod non habet. « Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget ». Sic vivamus quasi123  nihil habentes et omnia possidentes. Victus atque124  vestitus, divitie Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam vende, si non habes proiice. Tollenti tunicam et pallium relinquendum est. Nisi scilicet tu semper recrastinans et diem de die trahens125  , caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui se126  obtulit. Apostoli tantum navem et retia reliquerunt. Vidua duo era misit in127  gazophylacium, et prefertur Cresi divitiis. Facile contemnit omnia qui se semper cogitat esse moriturum.
120  herenti] herentis PL22 | 121  Antiquum Cor3 (A.)] Antiqua ΩJ | 122  deest tam ΩJ] inv. Cor3 (antiq.) | 123  quasi] tamquam PL22 | 124  atque] et PL22 | 125  diem de die trahens ΩJ] et diem die trahens Cor3 (al.) | 126  se] seipsum PL22 | 127  in] ad PL22 |
prol.|  Epistola sancti Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum explicit.128 
128  Epistola... explicit] om. ΩJ




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ep53. Prol.), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 14/06/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber01.xml&chapitre=01_Prol.)