initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<02. Hieronymi prologus in Pentateucho**>

<02.1> Prefatio sancti Hieronymi presbyteri in Pentateuchum incipit


1 Fons : Hieronymus, Prologus in Pentateucho, ed. Weber, p. 3-4.
marg.| marg.|+ Prologus : id est prelocutio.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : Lux94 P345| prologus] Incipiunt glose divinorum voluminum idest de prologo libri Genesis praem. Lux94, Glose divinorum librorum in prologo Genesis P345| id est] quasi P345
marg.| marg.|+ Prologus : praefatio.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : P345
marg.| marg.|+ Proemium : initium dicendi.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : Lux94 P345
marg.| marg.|+ Presagium : prescientia.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : Lux94 P345
marg.| marg.|+ Presagus : prescius.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : P345
prol.| prol.| Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui quodam presagio futurorum cum Daniele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebreo sermone Pentateuchum
marg.| marg.|+ id est quinque librorum.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : Lux94
marg.| marg.|+ Penta  : quinque, teuchos   :volumen, inde  pentateuchum : quinque librorum volumen.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : P345
prol.| prol.| vestrorum auribus traderem. Periculosum opus certe et10  obtrectatorum meorum11  latratibus patens, qui me asserunt in Septuaginta interpretum suggillationem
vestrorum] nostrorum Weber | 10  et] om. Weber | 11  meorum] om. Cor3 (a.non habent) Weber |
marg.| marg.|+ sugillatione : suffocatione.| 12  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

12  Codd. : P345
prol.| prol.| nova pro veteribus cudere et13  ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego sepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculo14  Dei offerre que possim, nec opes alterius aliorum paupertate fedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antique translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et veru, omne opus distinguens, dum aut illucescere facit que minus ante fuerant aut superflua queque iugulat et confodit, et maxime15  Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit16  . In quibus multa de Veteri Testamento legimus que in nostris codicibus non habentur, ut est illud :"Ex Egypto vocavi filium meum" et :"Quoniam Nazareus vocabitur" et :"Videbunt in quem compunxerunt", et :"Flumina de ventre eius fluent aque vive" et :"Que nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit17  que preparavit Deus diligentibus se" et multa alia que proprium syntagma18  desiderant.
13  et] om. Weber | 14  tabernaculo] –tum Weber | 15  et maxime] maximeque Weber | 16  promulgavit] om. Weber | 17  ascendit] ascenderunt Weber | 18  syntagma] CYMATMA Cor3, CINTAYMA P ΩM συνταγμα Weber |
marg.| marg.|+ sigtama : dogma vel constitutum vel compositio vel constructio.| 19  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

19  Codd. : Lux94 P345| vel compositio vel constructio P345] om. Lux94
prol.| prol.| Interrogemus ergo eos ubi hec scripta sunt20  , et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee, secundum in Isaia, tertium in Zacharia, quartum in Proverbiis, quintum eque in Isaia; quod multi ignorantes apocryphorum
20  sunt] sint Weber
marg.| marg.|+ apocryphum : dubium vel absconditum| 21  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

21  Codd. : Lux94 P345
prol.| prol.| deliramenta sectantur et hiberas
marg.| marg.|+ hispanas|22  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

22  Codd. : Lux94 P345
prol.| prol.| nenias
marg.| marg.|+ vanitates vel mendacia| 23  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

23  Codd. : Lux94 P345| vel mendacia P345] om. Lux 94
prol.| prol.| libris autenticis
marg.| marg.|+ authenticus : auctoritate plenus.| 24  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

24  Codd. : Lux94
prol.| prol.| preferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius Dei cultor, etiam apud Hebreos duplicem divinitatem deprehenderet. Quod maxime25  idcirco faciebant26  , quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandrie mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristeus eiusdem Ptolomei hyperaspistes27 
25  Quod maxime] quos maximi Weber | 26  faciebant] faciebat Weber | 27  hyperaspistes] υπερασπιστης Weber |
marg.| marg.|+protector fidelis : yperas protector, pistis : fides| 28  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

28  Codd. : P345 ; om. Lux94
prol.| prol.| et multo post tempore Iosephus nihil tale retulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem. Ibi spiritus ventura predicit, hic eruditio et verborum copia ea que intelligit transfert. Nisi forte putandus est Tullius Economicum
marg.| marg.|+ echonomicus : dispensatorius| 29  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

29  Codd. : Lux94 P345| Echonomicus Lux94] Oechonomicus P345
prol.| prol.| Xenofontis
marg.| marg.|+ Xenofons : proprium nomen auctoris.| 30  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

30  Codd. : Lux94 P345
prol.| prol.| et Platonis Pythagoram31  {t. 1 : Erfurt, f. 3rb ; facsim., p. 5b} [Rusch, f.  3rb ] et Demosthenis pro Thesifonte32 
31  Phytagoram] Protagoram Weber 32  Thesifonte] Ctesifonte Weber
marg.| marg.|+ Prothesifons : proprium nomen auctoris vel libri.| 33  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

33  Codd. : Lux94 P345| Prothesifons] Protesifons P345
prol.| prol.| afflatus rhetorico spiritu transtulisse, aut aliter de eisdem34  libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hi35  scriptum esse mentiti sint. Quid igitur ? Damnamus veteres ? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Audi igitur, emule, obtrectator ausculta : non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos prefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritalia charismata
34  eisdem] hisdem Weber 35  hii] hi Weber
marg.| marg.|+ carismata : dona| 36  ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

36  Codd. : Lux94
marg.| prol.| positos lego, in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris ? Quid imperitorum animos contra me concitas ? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebreos, diversarum urbium magistros consule : quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam greca, greca quam hebraica37   marg.| Verum hec contra invidos. Nunc te deprecor38  , Desideri carissime, ut quia me39  tantum opus40  subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem41  .
37  hebraica] hebrea Weber | 38  deprecor] precor Weber | 39  quia me] qui Weber | 40  opus] + me Weber | 41  sermonem] + Explicit prologus ΩJ Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (ProlPent. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber02.xml&chapitre=02_Prol.1)