initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 1

Numérotation du verset Gn. 1,1 
[en préparation] {t. 1 : Erfurt, f. 4vb ; facsim., p. 9a} [Rusch, f.  4vb ] In principio creavit Deus celum et terram
marg.|  IN  PRINCIPIO  CREAVIT  DEUS  CELUM. Non dixit :   in principio dixit Deus fiat celum et terram sed dixit   fiat lux et facta est lux quoniam universaliter nomine celi et terre comprehendendum erat quidquid fecit Deus. Deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur :   dixit deus fiat id est per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritalis vel corporalis non erat dicendum :   dixit deus fiat . Incongruum enim erat a Deo dici   fiat quia formam verbi non imitatur imperfectio nisi cum generis sui conversione ad creatorem. Fit perfecta creatura ut cum dicitur   dixit deus fiat intelligamus eum ad se imperfectionem creature revocare. Cum ergo dicitur :   in principio fecit deus celum et terram , commemoratio filii fit quia principium est. Sed cum dicitur :   dixit deus fiat commemoratur quia verbum est. Per principium notat exordium creature existentis ab illo, per verbum perfectionem creature ab illo ad ipsum revocate ut formetur imitando formam verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem verbum Dei cui est esse quod vivere immo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritalis habet informem vitam cui non est hoc esse quod vivere nec vivere quod beate vivere quia aversa a sapientia Dei stulte et misere vivit.
marg.|  IN  PRINCIPIO  CREAVIT  DEUS  CELUM  ET  TERRAM. Creationem mundi insinuans scriptura : primo verbo eternitatem et omnipotentiam Dei ostendit. Quem enim in principio temporum mundum creasse : eundem ante tempora eternaliter significat extitisse et quem in condicionis initio celum et terram creasse narrat tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat cui voluisse facere est. Bene ergo dicitur :   in principio creavit deus celum et terram. Utrumque scilicet simul : quamvis utriusque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens : « Initio tu Domine terram fundasti » etc.
marg.|  IN  PRINCIPIO  CREAVIT  DEUS  CELUM  ET  TERRAM. Celum non visibile firmamentum sed empireum id est igneum vel intellectuale quod non ab ardore sed a splendore dicitur quod statim repletum est angelis. Unde in Iob : « Ubi eras cum me laudarent astra matutina » etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine celi aerem intelligimus. Nomine terrae ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti id est aque in sequentibus fit mentio.
marg.|   In principio . ALCUINUS. Filio quo humanato patuit qui essent celestes qui terreni.
marg.|  CELUM. Creatura spiritalis ab exordio perfecta et beata. Terra corporalis materies adhuc imperfecta.
marg.|  CELUM. Informem materiam spiritalis vite sicut in se potest existere non conversa ad creatorem in quo formatur. Terram corporalem sine omni qualitate : que apparet in materia formata.
marg.|  Scriptura ait qui fecisti mundum de materia informi. Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus : angelicam creaturam et materiam informem quamvis Salomon dicat : Qui vivit in eternum creavit omnia simul. Secundum Origenem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum et angelos et animam de nihilo fecit Deus hominem et creaturas coeteras de aliquo.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Septem sunt celi quorum he sunt nomina : aer, ether, olympus, spatium et igneum firmamentum celum angelorum et Trinitatis. Hieronymus HIERONYMUS autem dicit celum Trinitatis primum. Secundum angelorum. Tertium firmamentum.
marg.|  Mystice. In principio creavit Deus celum et terram  : eos scilicet qui celestis imaginem portaverunt et terram id est eos qui postea superbiendo terram id est terreni hominis imaginem portantes se fecerunt deformes. Terra erat inanis quia deposuerat formam bonam et vacua boni operis fructu et tenebrae erant veri scilicet luminis privatio super faciem abyssi corda scilicet superborum.

a Ps. 101, 26.
b Iob. 38, 7.

1 In] Ambrosius praem. T21
Numérotation du verset Gn. 1,2 
marg.|  TERRA  AUTEM  ERAT  INANIS  ET  VACUA. Beda VenerabilisBE<DA>. Quod vel quale celum in principio cum terra factum est ostendit. Hoc enim de terra subdit : quod de celo intelligi voluit. Hoc enim superius celum quod a volubilitate mundi secretum est mox ut creatum est sanctis angelis est impletum quos in principio cum celo et terra conditos testatur Dominus dicens : ubi eras cum me laudarent astra matutina et {t. 1 : Erfurt, f. 5rb ; facsim., p. 9b} [Rusch, f.  5rb ] iubilarent omnes filii Dei. Astra matitutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De celo enim in quo posita sunt luminaria quomodo vel quando factum sit ? Postea dicit.
marg.|  Sed terra inanis et vacua  : inutilis scilicet et infructuosa et incomposita. Omnia enim elementa commixta et confusa et totum hoc aeris spatium aquis plenum non quales nunc sunt sed sicut nebule tenues erant quales adhuc supercelestes sunt.
et tenebrae erant super faciem abyssi
marg.|  ET  TENEBRAE  ERANT  SUPER  FACIEM  ABYSSI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia scilicet non erat lux qua si esset etiam superesset et super funderetur quod sit in creatura spiritali cum convertitur ad incommutabile lumen quod Deus est.
marg.|  BE< DA>.  TENEBRE  ERANT  SUPER  FACIEM  ABYSSI. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deus prius creasse tenebras quam lucem quia nullas in aqua vel aere fecit tenebras sed distincto ordine providentiae prius aquas cum celo creavit et terra : has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum celo duo elementa mundi creata sunt quibus alia duo inserta sunt. Aqua scilicet et terra quibus insunt ignis et aer. Aque autem totam superficiem terrae tanta altitudine tegebant ut ad illos usque locos pertingerent : ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia quia omnia que videmus vel ex istis sumpserunt exordium vel ex nihilo et priusquam in lucem venirent non erat unde formam haberent.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Historice. ET  SPIRITUS  DOMINI  FEREBATUR  SUPER  AQUAS. Sive totam corporalem materiam aquam appellavit ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia que ex humida natura per species varias in terra formari videmus. Sive spiritalem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur quia subiacebat bonae voluntati creatoris quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam :   spiritus domini ferebatur super aquas . Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiae quam per abundantiam beneficentie Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum cui superferretur non loco sed omnia superante potentia.
et spiritus Dei ferebatur super aquas
marg.|  ET  SPIRITUS  DOMINI  FEREBATUR  SUPER  AQUAS. Hieronymus HIERONYMUS. In Hebreo habetur merephet id est incubabat vel fovebat more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici ut putant multi sed de Spiritu sancto qui et ipse est omnium vivificator. Si autem vivificator et conditor si conditor et Deus. Emitte enim (ait) spiritum tuum et creabuntur.
marg.|  ET  SPIRITUS. In quo subsistentes requiesceremus flatu eius vivificati et unda baptismi abluti.
marg.|  ET  SPIRITUS  DEI  FEREBATUR  SUPER  AQUAS. Sicut Deus scilicet et conditor preerat fluitanti et confuse materiei ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur : Deus Pater scilicet. Principium Filius. Spiritus Dei Spiritus sanctus.
marg.|  ET  SPIRITUS. Isidorus HispalensisISIDORUS. Mystice. Corda scilicet fluctuantia que mentis quietem amiserant quia eis spiritus non innitebatur sed superferebatur quasi potens namque a confusione in melius revocare. Deinde per totum huius scripture textum sex quasdam operosas etates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur et eas habere similitudinem sex dierum quibus ea facta sunt qua Deus fecisse scriptura memoratur.
marg.|  Primordium enim generis humani quo ista luce frui cepit comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hec etas tamquam infantia est totius seculi quod tamquam unum hominem pro portione magnitudinis suae cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem infantiam agit primam etatem que tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem diluvium quasi vespera huius diei est quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.
Numérotation du verset Gn. 1,3 
Dixitque Deus fiat lux et facta est lux.
marg.|  DIXIT. ALCUINUS. Perfecit posuit ut celeritatem vel facilitatem operis Dei ostenderet.
marg.|   Dixit Deus fiat lux  : Lux primo die facta spiritalis vel corporalis intelligitur.
marg.|  Si spiritalis non illa patri coeterna per quam facta sunt omnia. Sed de qua dicitur prior omnium creata est sapientia id est intellectualis et angelica vita que informiter fluctuat nisi ad creatorem conversa que potest esse prima creatura et celum dicta cum dicitur : In principio creavit Deus celum et terram. Sed ad creatorem conversa cum dicitur : Fiat lux et facta est lux. In qua luce spiritali forte {t. 1 : Erfurt, f. 5va ; facsim., p. 10a} [Rusch, f.  5va ] divisio lucis a tenebris distinctio rei intelligitur iam formate ab informi. Appellatio diei et noctis significatio distributionis qua significatur nihil Deum inordinatum relinquere nec profectus creaturarum sine supplemento universi decoris esse. Vespera in triduo antequam fierent luminaria consummati operis terminus. Mane futuri inchoatio. Si autem primo die corporalis lux facta est congrue mundi ornatus a luce inchoatur unde cetera que creanda erant videbantur. Si autem queritur ubi est facta cum abyssus omnem terre altitudinem tegeretur patet quia in illis partibus quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere cum etiam nautarum operatione sepius illustrentur qui in profundo mersi misso ex oreoleo aquas sibi illustrant que tunc multo rariores quam sint modo fuere in principio quia nondum congregate in uno loco.
marg.|  DIXITQUE  DEUS  FIAT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Historice non temporaliter. Si enim temporaliter et mutabiliter. Si mutabiliter et per subiectam creaturam. Si per subiectam creaturam non est lux prima creatura. Sed forsitan quia iam dictum erat :   in principio fecit deus celum etc. poterat per celestem creaturam vox ista temporaliter fieri fiat lux. Quod si ita ista corporalis lux facta est per subiectam creaturam quam ante fecerat dicente Domino fiat lux. Quomodo per spiritalis creature occultum motum dici potuit divinitus. Non enim corporaliter sonuit vox Dei sicut illa. « Tu es filius meus » etc. Qua enim lingua sonaretur cum linguas diversitas nondum esset nec lingua erat una et sola que loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Bene ergo accipitur vox Dei verbum quod in sono vocis intelligitur. Ad naturam enim verbi per quod omnia facta sunt hoc ipsum pertinere dicitur. Eternum ergo est quod   dixit Deus : fiat lux quia verbum Dei Patri coeternum cum enim audimus et dixit Deus Fiat intelligimus in verbo esse ut fieret. Cum vero addit et factum est ita intelligimus factam creaturam non excessisse prefixos in verbo terminos generis sui. Cum vero dicitur vidit Deus quod esset bonum intelligimus in benignitate spiritus eius non quasi cognitum postquam factum est placuisse sed in eadem bonitate placuisse ut factum maneret in qua placuit ut fieret. Ideo enim diligit Deus creaturam suam ut sit et ut maneat.
marg.|  FIAT  LUX. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Historice. Ea condicione scilicet qua cuncta subsistunt in temporaliter in Dei sapientia priusquam in se ipsis.   Et facta est lux , id est angelica et celestis substantia in se temporaliter sicut erat in sapientia quantum ad eius incommutabilitatem eternaliter. Vel notatur huius creature informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore conditoris. Formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi.
marg.|  FIAT  LUX. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si corporalis lux facta est que nam illa est quam cum sol occiderit videre non possumus quia nec luna erat nec erant stelle. Sed forsitan in ea parte celi est in qua sol non solis lux sed sic ei iuncta ut discerni non possit vel forte in ea parte lucem Deus fecerat in qua hominem facturus erat ut cum ab illa parte lux discessisset vespera diceretur. Sed qua re factus est sol in potestatem diei si lux illa faciendo diei sufficiebatur. Sed forte lux prior superiores tantum partes illustrabat et ad illuminationem inferiorum solem fieri oportebat. Potest quoque dici auctum esse fulgorem diei sole addito. Emissionem vero contractionemque illius lucis si noctem et diem intelligimus quem causa reddetur. Nondum enim erant animalia quibus hec vicissitudo exhiberetur.
Numérotation du verset Gn. 1,4 
marg.|  ET  VIDIT  DEUS  LUCEM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non quasi incognitam lucem laudavit sed iam factam dignam laude declaravit. Sed quia non totas mundi tenebras luce expulit recte subditur et divisit lucem ac tenebras divisit enim non solum qualitatis sed et locorum distantia diffundendo lucem in superiori parte inferiori in tenebris remanente. Appellavitque lucem diem etc. Nulla lingua hec appellatio facta est quia apud Deum purus intellectus est sine strepitu linguae. Sed appellavit id est appellari fecit quia sic distinxit ut discerni possent et nominari.
et divisit lucem ac tenebras
marg.|  ET  DIVISIT  LUCEM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc factum est ex quo lux facta est. Sed non potuit ab homine simul dici sicut a Deo fieri. Discretio autem lucis a tenebris distinctio est inter perfectum cuiusque rei statum et quem habet ex se defectum. Diem quippe in specie rei condite intelligimus noctem vero in eius rei privatione vel defectu qui rebus temporaliter conditis ex se inest etiam si desit effectus. Vespera in omnibus perfecte condicionis terminus est. Mane exordium incipientis. Omnis enim creatura certis initiis et terminis continetur. Nondum enim erant solares dies ut ortus solis dies occasus vespera diceretur {t. 1 : Erfurt, f. 5vb ; facsim., p. 10b} [Rusch, f.  5vb ] quod quarta die factum est cum luminaria primum in firmamento ordinata sunt.
marg.|  STRABO. Lucem et tenebras fecit Deus. Unde benedicite lux et tenebre domino cum omnis creatura ad benedicendum invitatur.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. aliter. Habet quisque in operibus et recta vita distinctos sex dies post quos requiem speret. Primo die lucem fidei quando primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est.
Numérotation du verset Gn. 1,5 
Appellavitque lucem diem et tenebras noctem. {t. 1 : Erfurt, f. 5vb ; facsim., p. 10b} [Rusch, f. 5vb ] Factumque est vespere et mane dies unus.
marg.|   dixit quoque deus fiat firmamentum in medio aquarum factumque est vespere . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Occidente luce paulatim et post spatium diurne longitudinis inferiores partes subeunte factum est vespere sicut nunc usitato circuitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte et alium diem inchoante et dies expletus est unus viginti quattuor horarum.
marg.|  Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit que post creata sidera aliqua luce claruit decebat etiam ut dies a luce inciperent et in mane sequentis diei tenderent ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur.
marg.|  FACTUMQUE  VESPERE etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Nequaquam in hac vita per exercitationem iustitie peccatum deseritur ut in ipsa inconcusse maneatur quia si culpam rectitudo eliminat cogitationis nostre foribus assidens ut sibi aperiatur pulsat. Unde ait Moyses :   facta est lux, et paulo post :   factum est vespere . Creator enim humanae culpe prescius tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen nanque rectitudinis sequitur umbra temptationis. Sed quia electorum lux temptatione non extinguitur non nox sed vespera facta memoratur quia temptatio lumen iustitie abscondit non interimit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Notandum quod cetere creature que infra lucem sunt spiritalem sine eius cognitione non sunt (Iohannes ). Idem dies ubique repetitur ut eius repetitione tot fiant dies quotiens distinguuntur genera rerum creatarum perfectione senarii terminanda ita scilicet ut vespera primi diei sit sui cognitio non se scilicet esse quod Deus est. Mane autem post hanc vesperam quo clauditur primus dies et inchoatur secundus conversio eius ut quod creata est ad laudem referat creatoris et cognitionem creature percipiat de verbo Dei que post ipsam fit id est firmamenti quod prius per verbum in eius cognitione fit post in natura ipsius firmamenti deinde fit vespera huius lucis cum firmamentum non iam in verbo Dei sicut ante in firmamenti natura cognoscitur que cognitio quia minor est vespera vocatur. Post fit mane quo clauditur secundus et incipit tertius. In quo similiter mane conversio lucis est, id est huius diei, ad laudandum Deum qui fecit firmamentum et ad percipiendum de verbo eius cognitionem creature post firmamentum faciende et sic usque ad mane post vesperam sexte dici. Multum enim interest inter cognitionem rei in Verbo Dei et cognitionem eius in natura ut illud scilicet ad diem pertineat hoc ad vesperam.

Io. 1, 3 : « Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est ».
Iohannes] coniec., Iô. Rusch
Numérotation du verset Gn. 1,6 
Dixit quoque Deus : fiat firmamentum in medio aquarum
marg.|  FIAT  FIRMAMENTUM etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Angelice virtutes que in Dei amore perstiterunt hoc in retributione acceperunt ut in contempolatione conditoris perenni felicitate maneant et in hoc quod condite sunt eternaliter subsistant. Unde apud Moysen celum factum dicitur et idem postea firmamentum vocatur quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita et post ne umquam cadere possit mirabilius confirmata.
marg.|  FIAT  FIRMAMENTUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur utrum illud celum nunc fiat quod excedit aeris spatia an ipse aer vocetur firmamentum. Asserunt enim aquas super celum sidereum esse non posse cum earum pondus exigat hoc ut supra terram fluant vel ferantur vaporaliter in aere. Nec quisquam dicat fieri hoc omnipotentia Dei. Quomodo enim Deus naturas rerum fecerit queritur ? non quod ex eis ad miraculum potente operetur. Qui vero negant aquas super celum esse posse non tantum locis sed et qualitatibus distinguunt elementa pro quibus sortiantur propria loca ut sit aqua super terram aer super aquam celum super aerem. Unde colligitur quod si aer super celum maneret pondere suo caderet et sic aquam super celum esse non posse. Unde quidam conantur demonstrare aquas esse super celos aerem hic celum et firmamentum accipientes propter hoc tantum quia intervallum eius dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas que sunt in terris.
marg.|  FIAT  FIRMAMENTUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Historice. Notandum quod firmamentum non propter stationem sed propter firmitatem et intrangressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum appellatum est. Sive celum intelligamus aereum sive {t. 1 : Erfurt, f.6ra ; facsim., p. 11a} [Rusch, f. 6ra ] quod excidit spatia nubilosi aeris qui exaltatione [suite en préparatation]
Numérotation du verset Gn. 1,7 
et fecit Deus firmamentum divisitque aquas que erant sub firmamento ab his que erant super firmamentum et factum est ita
Numérotation du verset Gn. 1,8 
vocavitque Deus firmamentum celum {t. 1 : Erfurt, f. 6rb ; facsim., p. 11b} [Rusch, f. 6rb ] et factum est vespere et mane dies secundus
Numérotation du verset Gn. 1,9 
dixit vero Deus congregentur aque que sub celo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
Numérotation du verset Gn. 1,10 
et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
Numérotation du verset Gn. 1,11 
et ait : germinet {t. 1 : Erfurt, f. 6va ; facsim., p. 12a} [Rusch, f. 6va ] terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semetipso sit super terram et factum est ita
Numérotation du verset Gn. 1,12 
et protulit terra herbam virentem et afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem {t. 1 : Erfurt, f. 6vb ; facsim., p. 12b} [Rusch, f. 6vb ] suam et vidit Deus quod esset bonum
Numérotation du verset Gn. 1,13 
factumque est vespere et mane dies tertius
Numérotation du verset Gn. 1,14 
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento celi ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
Numérotation du verset Gn. 1,15 
ut luceant in firmamento {t. 1 : Erfurt, f. 7ra ; facsim., p. 13a} [Rusch, f. 7ra ] celi et illuminent terram et factum est ita
Numérotation du verset Gn. 1,16 
fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti et stellas
Numérotation du verset Gn. 1,17 
et posuit eas in firmamento celi ut lucerent super terram
Numérotation du verset Gn. 1,18 
et preessent diei ac nocti {t. 1 : Erfurt, f. 7rb ; facsim., p. 13b} [Rusch, f. 7rb ] ut dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

ut] et Weber
Numérotation du verset Gn. 1,19 
et factum est vespere et mane dies quartus
Numérotation du verset Gn. 1,20 
Dixit etiam Deus producant aque reptile anime viventis {t. 1 : Erfurt, f. 7va ; facsim., p. 14a} [Rusch, f. 7va ] et volatile super terram sub firmamento celi.
Numérotation du verset Gn. 1,21 
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aque in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,22 
Benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete {t. 1 : Erfurt, f. 7vb ; facsim., p. 14b} [Rusch, f. 7vb ] aquas maris avesque multiplicentur super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,23 
Et factum est vespere et mane dies quintus
Numérotation du verset Gn. 1,24 
dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terre secundum species suas factumque est ita
Numérotation du verset Gn. 1,25 
et fecit Deus {t. 1 : Erfurt, f. 8ra ; facsim., p. 15a} [Rusch, f. 8ra ] bestias terre iuxta species suas et iumenta et omne reptile terre in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
Numérotation du verset Gn. 1,26 
et ait : faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et presit piscibus maris {t. 1 : Erfurt, f. 8rb ; facsim., p. 15b} [Rusch, f. 8rb ] et volatilibus celi et bestiis terre universeque creature omnique reptili quod movetur in terra

terre universeque creature ΛH ΩS Rusch ] universeque terre Weber
Numérotation du verset Gn. 1,27 
et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam {t. 1 : Erfurt, f. 8va ; facsim., p. 16a} [Rusch, f. 8va ] creavit eos
Numérotation du verset Gn. 1,28 
benedixitque illis Deus et ait : crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus que moventur super terram
Numérotation du verset Gn. 1,29 
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna que habent in semetipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
Numérotation du verset Gn. 1,30 
et {t. 1 : Erfurt, f. 8vb ; facsim., p. 16b} [Rusch, f. 8vb ] cunctis animantibus terre omnique volucri terre et universis que moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita

terre Rusch tantum] celi Weber
Numérotation du verset Gn. 1,31 
viditque Deus cuncta que fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_1)