initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 11

Numérotation du verset Gn. 11,1 
Erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
Numérotation du verset Gn. 11,2 
cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
Numérotation du verset Gn. 11,3 
dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Numérotation du verset Gn. 11,4 
et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrim cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
Numérotation du verset Gn. 11,5 
descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim quam {t. 1 : Erfurt, f. 21ra; facsim., p. 43a} [Rusch, f.  21ra] edificaverant filii Adam

edificaverant] edificabant Weber
Numérotation du verset Gn. 11,6 
et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus ceperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant
Numérotation du verset Gn. 11,7 
venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
Numérotation du verset Gn. 11,8 
atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt edificare civitatem
Numérotation du verset Gn. 11,9 
et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universe terre et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Numérotation du verset Gn. 11,10 
He generationes Sem : Sem centum erat annorum quando genuit Arphaxat biennio post diluvium.
Numérotation du verset Gn. 11,11 
Vixitque Sem postquam genuit Arphaxat quingentos annos et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,12 
Porro Arphaxat vixit triginta quinque annis et genuit Sale.

annis] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,13 
Vixitque Arphaxat postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,14 
Sale quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Numérotation du verset Gn. 11,15 
Vixitque Sale postquam genuit Heber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,16 
Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phalech.

Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,17 
Et vixit Heber postquam genuit Phalech quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.

Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,18 
{t. 1 : Erfurt, f. 21rb ; facsim., p. 43b} [Rusch, f.  21rb ] Vixit quoque Phalech triginta annis et genuit Reu.

Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,19 
Vixitque Phalech postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias.

Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,20 
vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
Numérotation du verset Gn. 11,21 
vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias
Numérotation du verset Gn. 11,22 
vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nachor

Nachor] Nahor hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 11,23 
vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias
Numérotation du verset Gn. 11,24 
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
Numérotation du verset Gn. 11,25 
vixitque Nachor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias
Numérotation du verset Gn. 11,26 
vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nachor et Aram

Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,27 
He sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram et Nachor et Aram porro Aram genuit Loth

Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,28 
mortuusque est Aram10  ante Thare patrem suum in terra nativitatis sue in Ur Chaldeorum.

10  Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,29 
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nachor Melcha filia Aram11  patris Melche et patris Iesche.

11  Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,30 
Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
Numérotation du verset Gn. 11,31 
tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aram12  filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram {t. 1 : Erfurt, f. 21va ; facsim., p. 44a} [Rusch, f.  21va ] filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Aran13 
interl.|  vel Charram

Cf. Tob. 11, 1 ; Idt. 5, 9 ; Act. 7, 2-4.

12  Aram Rusch ] Aran Weber 13  Aran Rusch ] Haran Weber
et habitaverunt ibi
Numérotation du verset Gn. 11,32 
et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Aran14 

14  Aran Rusch ] Haran Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_11)