initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Gn. 19,1 
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos surrexit obviam eis. Adoravitque pronus in terra

1 eos Rusch] om. Weber 2 surrezit Rusch]+ et ivit Weber
Numérotation du verset Gn. 19,2 
et dixit : Obsecro domini declinate in domum pueri vestri {t.   1   : Erfurt, f.   26vb   ; facsim., p.   54b} [Rusch, f.   26vb   ] et manete ibi, lavate pedes vestros et mane proficiscimini viam vestram. Qui dixerunt : Minime sed in platea manebimus.

viam Rusch] in parem. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,3 
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum. Ingressisque domum eius, fecit convivium, coxit azyma et comederunt.

eius Rusch] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 19,4 
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
Numérotation du verset Gn. 19,5 
Vocaveruntque Loth et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? Educ illos huc ut cognoscamus eos.
Numérotation du verset Gn. 19,6 
Egressus ad eos Loth, post tergum accludens ostium, ait :
Numérotation du verset Gn. 19,7 
Nolite, queso, fratres mei ; nolite malum hoc facere.
Numérotation du verset Gn. 19,8 
Habeo duas filias que necdum cognoverunt virum ; educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

umbra culminis Rusch] umbraculum tegminis Weber
Numérotation du verset Gn. 19,9 
At illi dixerunt : Recede illuc, et rursus, Ingressus es, inquiunt, ut advena. Numquid ut iudices ? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus . Vimque faciebant Loth vehementissime. Iamque prope erat ut refringerent fores

iamque Rusch] iam Weber
Numérotation du verset Gn. 19,10 
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium.
Numérotation du verset Gn. 19,11 
Et eos qui erant foris percusserunt {t.   1   : Erfurt, f.   27ra   ; facsim., p.   55a} [Rusch, f.   27ra   ] cecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent.
Numérotation du verset Gn. 19,12 
Dixerunt autem ad Loth : Habes tuorum quempiam generum aut filios aut filias ? Omnes qui tui sunt educ de urbe hac.

habes Rusch] + hic Weber
Numérotation du verset Gn. 19,13 
Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos.
Numérotation du verset Gn. 19,14 
Egressus itaque Loth et locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit : Surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

et Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,15 
Cumque esset mane, cogebant eum dicentes : Surge10   , tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.

dicentes Rusch] angeli praem. Weber 10  surge Rusch] + et Weber
Numérotation du verset Gn. 19,16 
Dissimulante illo apprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi.
Numérotation du verset Gn. 19,17 
Eduxeruntque11  eum et posuerunt12  extra civitatem. Ibi locuti sunt13  ad eum dicentes14   : Salva animam tuam. Noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul {t.   1   : Erfurt, f.   27rb   ; facsim., p.   55b} [Rusch, f.   27rb   ] pereas.

11  eduxeruntque Rusch] et eduxerunt Weber | 12  et posuerunt Rusch] posueruntque Weber | 13  locuti sunt Rusch] locutus est Weber | 14  dicentes Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,18 
Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi,
Numérotation du verset Gn. 19,19 
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti gloriam et15  misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte apprehendat me malum et moriar.

15  gloriam et Rusch] om. Webe
Numérotation du verset Gn. 19,20 
Est civitas hic16  iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea, numquid non modica est et vivet anima mea.

16  hic Rusch] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 19,21 
Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Numérotation du verset Gn. 19,22 
Festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Numérotation du verset Gn. 19,23 
Sol egressus est super terram et Loth ingressus est Segor17  .

17  Segor Rusch] in praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,24 
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de celo
Numérotation du verset Gn. 19,25 
et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terre virentia.
Numérotation du verset Gn. 19,26 
Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
Numérotation du verset Gn. 19,27 
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
Numérotation du verset Gn. 19,28 
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam {t.   1   : Erfurt, f.   27va   ; facsim., p.   56a} [Rusch, f.   27va   ] terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Numérotation du verset Gn. 19,29 
Cum enim subverteret Dominus18  civitates regionis illius, recordatus est Abrahe et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat.

18  Dominus Rusch] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 19,30 
Ascenditque Loth de Segor et mansit in monte due quoque filie eius cum eo. Timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et due filie eius cum eo19  .

19  cum eo Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,31 
Dixitque maior ad minorem : Pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ad nos ingredi20  iuxta morem universe terre.

20  ad nos – ingredi Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,32 
Veni, inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen.
Numérotation du verset Gn. 19,33 
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum eo21  at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit.

21  eo Rusch] patre Weber
Numérotation du verset Gn. 19,34 
Altera quoque die dixit maior ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo. Demus ei bibere vinum etiam hac nocte {t.   1   : Erfurt, f.   27vb   ; facsim., p.   56b} [Rusch, f.   27vb   ] et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro.
Numérotation du verset Gn. 19,35 
Dederuntque etiam22  et illa nocte patri suo bibere23  vinum. Ingressaque minor filia, dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexit24  .

22  etiam Rusch] om. Weber | 23  suo bibere Rusch] om. Weber | 24  surrexit Rusch] surrexerit Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,36 
Conceperunt ergo due filie Loth de patre suo.
Numérotation du verset Gn. 19,37 
Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab. Ipse est pater Moabitarum usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 19,38 
Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon, id est filius populi mei. Ipse est pater Ammonitarum25  usque hodie.

25  Ammonitarum Rusch Edmaior.] Amonitarum ΩM Ed1455 , Ammanitarum cum aliquis codd. Amiatinus Cava Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_19)