initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 24

Numérotation du verset Gn. 24,1 
Erat Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei.

1 erat Rusch] + autem Weber
Numérotation du verset Gn. 24,2 
Dixitque ad servum seniorem {t.   1   : Erfurt, f.   30vb   ; facsim., p.   62b} [Rusch, f.   30vb   ] domus sue qui preerat omnibus que habebat : Pone manum tuam subter femur meum
Numérotation du verset Gn. 24,3 
ut adiurem te per Deum celi et terre ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito

per Rusch] + Dominum Weber
Numérotation du verset Gn. 24,4 
sed ad terram cognationemque meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.

cognationesque Rusch] et ad cognationem
Numérotation du verset Gn. 24,5 
Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es?

numquid Rusch] num Weber
Numérotation du verset Gn. 24,6 
Dixit Abraham : Cave nequando reducas illuc filium meum.
Numérotation du verset Gn. 24,7 
Dominus celi, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis mee, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens : Semini tuo dabo terram hanc, ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo.

Dominus Rusch] + Deus Weber mihi Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,8 
Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento. Filium tantum meum ne reducas illuc.
Numérotation du verset Gn. 24,9 
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc.
Numérotation du verset Gn. 24,10 
Tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum. Profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nachor.
Numérotation du verset Gn. 24,11 
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum {t.   1   : Erfurt, f.   31ra   ; facsim., p.   63a} [Rusch, f.   31ra   ] aque vespere, eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, oravit Dominum dicens:

oravit Dominum dicens Rusch] dixit Weber
Numérotation du verset Gn. 24,12 
Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham.

mihi odie Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,13 
Ecce ego sto prope fontem aque et filie habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam,

prope Rusch] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,14 
igitur puella cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit : Bibe quin et camelis tuis potum tribuam10  , ipsa est quam preparasti servo tuo Isaac et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo Abraham11  .

10  potum tribuam Rusch] dabo potum11  Abraham Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,15 
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melche, uxoris Nahor, fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua12 

12  sua Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,16 
Puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam aqua13  ac revertebatur.

13  aqua Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,17 
Occurritque ei servus et ait : Pauxillum aque mihi ad sorbendum prebe14  de hydria tua.

14  aque – m. a. s. p. Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,18 
Que respondit : Bibe, domine mi. Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum.
Numérotation du verset Gn. 24,19 
Cumque ille bibisset, adiecit : Quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant.
Numérotation du verset Gn. 24,20 
Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret {t.   1   : Erfurt, f.   31rb   ; facsim., p.   63b} [Rusch, f.   31rb   ] aquam et haustam omnibus, camelis dedit.
Numérotation du verset Gn. 24,21 
Ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.
Numérotation du verset Gn. 24,22 
Postquam autem15  biberunt cameli. Protulit vir inaures aureas appendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

15  autem Rusch] ergo Weber
Numérotation du verset Gn. 24,23 
dixitque ad eam: Cuius es filia indica mihi. Est in domo patris tui locus ad manendum?
Numérotation du verset Gn. 24,24 
Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Melche, quem peperit Nahor, quem peperit ei Melcha16  .

16  quem peperit ei Melcha Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,25 
Et addidit dicens : Palearum quoque et feni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum.
Numérotation du verset Gn. 24,26 
Inclinavit se homo et adoravit Dominum
Numérotation du verset Gn. 24,27 
dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me17  perduxit in domum fratris domini mei.

17  itinere me Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,28 
Cucurrit itaque puella et nuntiabat18  in domo19  matris sue omnia que audierat.

18  nuntiabat Rusch] nuntiavit Weber 19  domo Rusch] domum Weber
Numérotation du verset Gn. 24,29 
Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinans20  egressus est ad hominem ubi erat fons.

20  festinans Rusch] festinus Weber
Numérotation du verset Gn. 24,30 
Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis sue et audisset cuncta verba referentis, hec locutus est : Mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et prope21  fontem aque

21  prope Rusch] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,31 
dixitque ad eum : Ingredere benedicte Domini, cur foris stas ? preparavi domum et locum camelis tuis22  .

22  tuis Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,32 
Introduxitque23  eum in24  hospitium ac {t.   1   : Erfurt, f.   31va   ; facsim., p.   64a} [Rusch, f.   31va   ] destravit camelos deditque paleas et fenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui cum eo venerant25  .

23  intriduxitque Rusch] et introduxit Weber | 24  in Rusch] om. Weber | 25  cum eo - venerant Rusch] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,33 
Et appositus est in conspectu eius panis. Qui ait : Non comedam donec loquar sermones meos. Respondit ei : Loquere.
Numérotation du verset Gn. 24,34 
At ille : Servus, inquit, Abraham sum
Numérotation du verset Gn. 24,35 
et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est. Et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Numérotation du verset Gn. 24,36 
Et peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo in senectute sua deditque ei26  omnia que habuerat.

26  ei Rusch] illi Weber
Numérotation du verset Gn. 24,37 
Et adiuravit me dominus meus dicens : Non accipies filio meo uxorem27  de filiabus Chananeorum in quorum terra habito

27  filio meo – uxorem Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,38 
sed perges ad domum patris mei28  et de cognatione mea accipies filio meo uxorem29  .

28  perges – a. d. p. m. Rusch] inv. Weber 29  filio meo - uxorem Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,39 
Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ?
Numérotation du verset Gn. 24,40 
Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam. Accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei.
Numérotation du verset Gn. 24,41 
Innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi.
Numérotation du verset Gn. 24,42 
Veni ergo hodie ad fontem aque30  et dixi : Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam in qua nunc ambulo,

30  aque Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,43 
ecce sto iuxta fontem aque et virgo que egredietur {t.   1   : Erfurt, f.   31vb   ; facsim., p.   64b} [Rusch, f.   31vb   ] ad hauriendam aquam audierit a me : Da mihi paululum31  aque ad bibendum ex hydria tua,

31  paululum Rusch] pauxillum Weber
Numérotation du verset Gn. 24,44 
et dixerit mihi : Et tu bibe et camelis tuis hauriam, ipsa est mulier quam preparavit Dominus filio domini mei.
Numérotation du verset Gn. 24,45 
Cum32  hec tacitus mecum33  volverem, apparuit Rebecca, veniens cum hydria quam portabat in scapula. Descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam : Da mihi paululum bibere.

32  cum Rusch] dum Weber 33  tacitus mecum Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,46 
Que festinans34  deposuit hydriam de humero et dixit mihi : Et tu bibe et camelis tuis potum tribuam. Bibi et adaquavit camelos.

34  festinans Rusch] festina Weber
Numérotation du verset Gn. 24,47 
Interrogavique eam et dixi : Cuius es filia ? Que respondit : Filia Bathuelis sum, filii Nahor, quem peperit illi Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus eius35  .

35  eius Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,48 
Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxit36  me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.

36  perduxit Rusch] perduxisset Weber
Numérotation du verset Gn. 24,49 
Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet37   : hoc dicite mihi38  ut vadam ad dexteram sive ad sinistram.

37  placet Rusch] + et Weber 38  mihi Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,50 
Responderunt Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo non, possumus extra placitum eius quicquam aliud loqui tecum39  .

39  loqui tecum Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,51 
En Rebecca coram te est. Tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini {t.   1   : Erfurt, f.   32ra   ; facsim., p.   65a} [Rusch, f.   32ra   ] tui sicut locutus est Dominus.
Numérotation du verset Gn. 24,52 
Quod cum audisset puer Abraham procidens40  adoravit in terra Dominum.

40  procidens ΩS Ed1455 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,53 
Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebecce pro munere. Fratribus quoque eius et matri dona obtulit.
Numérotation du verset Gn. 24,54 
Initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer : Dimittite me ut vadam ad dominum meum.
Numérotation du verset Gn. 24,55 
Responderunt frater41  eius et mater : Maneatpuella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur.

41  frater Rusch] fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 24,56 
Nolite, ait, me retinere quia Dominus direxit viam meam. Dimitte42  me ut pergam ad dominum meum.

42  dimitte Rusch] dimittite Weber
Numérotation du verset Gn. 24,57 
Et dixerunt : Vocemus puellam et queramus eius43  voluntatem.

43  eius Rusch] ipsius Rusch
Numérotation du verset Gn. 24,58 
Cumque vocata venisset, sciscitati sunt : Visne cum homine isto ire44   ? Que ait : Vadam.

44  c. h. isto – ire Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,59 
Dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham {t.   1   : Erfurt, f.   32rb   ; facsim., p.   65b} [Rusch, f.   32rb   ] et comites eius
Numérotation du verset Gn. 24,60 
imprecantes prospera sorori sue atque dicentes : Soror nostra es, crescas in mille millia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 24,61 
Igitur Rebecca et puelle illius ascensis camelis, secute sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum.
Numérotation du verset Gn. 24,62 
Eo autem45  tempore deambulabat Isaac46  per viam que ducit ad puteum, cuius nomen est Viventis et videntis. Habitabat enim in terra australi

45  autem Rusch] om. Weber 46  deambulabat Isaac Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,63 
et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinato47  iam die, cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul.

47  inclinato Rusch] inclinata Weber
Numérotation du verset Gn. 24,64 
Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo
Numérotation du verset Gn. 24,65 
et ait ad puerum : {t.   1   : Erfurt, f.   32va   ; facsim., p.   66a} [Rusch, f.   32va   ] quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixit ei : Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium operuit se.
Numérotation du verset Gn. 24,66 
Servus autem cuncta que gesserat narravit Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,67 
Qui introduxit eam in tabernaculum Sarre matris sue et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_24)