initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 28

Numérotation du verset Gn. 28,1 
Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum precepitque ei dicens : Noli accipere coniugem de genere Chanaan

1 eum Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 28,2 
sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syrie ad domum Bathuel {t.   1   : Erfurt, f.   36rb   ; facsim., p.   73b} [Rusch, f.   36rb   ] patrem matris tue et accipe inde tibi uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

inde tibi Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 28,3 
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum.
Numérotation du verset Gn. 28,4 
Et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tue quam pollicitus est avo tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,5 
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syrie ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebecce matris sue.
Numérotation du verset Gn. 28,6 
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syrie ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem precepisset ei dicens : Non accipies coniugem de filiabus Chanaan,
Numérotation du verset Gn. 28,7 
quodque obediens Iacob parentibus isset in Syriam
Numérotation du verset Gn. 28,8 
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
Numérotation du verset Gn. 28,9 
ivit ad Ismaelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Melech filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
Numérotation du verset Gn. 28,10 
Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Aran.
Numérotation du verset Gn. 28,11 
Cumque venisset ad quemdam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
Numérotation du verset Gn. 28,12 
Viditque in somnis scalam stantem super terram {t.   1   : Erfurt, f.   36va   ; facsim., p.   74a} [Rusch, f.   36va   ] et cacumen eius tangens celum. Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam.

eius Rusch] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 28,13 
Et Dominum innixum scale dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,14 
Eritque semen tuum quasi pulvis terre : dilataberis ad orientem et occidentem, septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cuncte tribus terre.

semen Rusch] germen Weber orientem et occidentem Rusch] occidentem et orientem Weber
Numérotation du verset Gn. 28,15 
Et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc, nec dimittam nisi complevero universa que dixi.
Numérotation du verset Gn. 28,16 
Cumque evigilasset Iacob de somno ait : Vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam.
Numérotation du verset Gn. 28,17 
Pavensque quam terribilis est, inquit, locus iste. Non est hic aliud nisi domus Dei et porta celi.

est inquit Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 28,18 
Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundensque oleum desuper.

Iacob Rusch] om. Weber fundensque Rusch] fundens Weber
Numérotation du verset Gn. 28,19 
Appellavitque nomen urbis Bethel que prius Luza vocabatur.
Numérotation du verset Gn. 28,20 
Vovit etiam votum dicens : Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum {t.   1   : Erfurt, f.   36vb   ; facsim., p.   74b} [Rusch, f.   36vb   ] et vestem ad induendum,
Numérotation du verset Gn. 28,21 
reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
Numérotation du verset Gn. 28,22 
et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei. Cunctorumque que dederis mihi decimas offeram tibi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_28)