initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 29

Numérotation du verset Gn. 29,1 
Profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
Numérotation du verset Gn. 29,2 
et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
Numérotation du verset Gn. 29,3 
morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
Numérotation du verset Gn. 29,4 
Dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Aran

Aran] Haran Weber
Numérotation du verset Gn. 29,5 
quos interrogans numquid ait : nostis Laban filium Nachor dixerunt novimus
Numérotation du verset Gn. 29,6 
sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo

Rachel Rusch ] Rahel hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 29,7 
dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
Numérotation du verset Gn. 29,8 
qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur {t. 1 : Erfurt, f. 37ra ; facsim., p. 75a} [Rusch, f.  37ra ] et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
Numérotation du verset Gn. 29,9 
adhuc loquebantur et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
Numérotation du verset Gn. 29,10 
quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
Numérotation du verset Gn. 29,11 
et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
Numérotation du verset Gn. 29,12 
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebecce at illa festinans nuntiavit patri suo
Numérotation du verset Gn. 29,13 
qui cum audisset venisse Iacob filium sororis sue cucurrit obviam complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis {t. 1 : Erfurt, f. 37rb ; facsim., p. 75b} [Rusch, f.  37rb ] autem causis itineris
Numérotation du verset Gn. 29,14 
respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
Numérotation du verset Gn. 29,15 
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
Numérotation du verset Gn. 29,16 
habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rachel
Numérotation du verset Gn. 29,17 
sed Lia lippis erat oculis Rachel decora facie et venusto aspectu
Numérotation du verset Gn. 29,18 
quam diligens Iacob ait : serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis
Numérotation du verset Gn. 29,19 
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
Numérotation du verset Gn. 29,20 
servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis et videbantur illi pauci dies pre amoris {t. 1 : Erfurt, f. 37va ; facsim., p. 76a} [Rusch, f.  37va ] magnitudine
Numérotation du verset Gn. 29,21 
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
Numérotation du verset Gn. 29,22 
qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
Numérotation du verset Gn. 29,23 
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
Numérotation du verset Gn. 29,24 
dans ancillam filie Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Numérotation du verset Gn. 29,25 
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rachel servivi tibi quare imposuisti mihi
Numérotation du verset Gn. 29,26 
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
Numérotation du verset Gn. 29,27 
imple hebdomadem dierum huius copule et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
Numérotation du verset Gn. 29,28 
acquievit placito et hebdomade transacta Rachel duxit uxorem
Numérotation du verset Gn. 29,29 
cui pater servam Balam dederat
Numérotation du verset Gn. 29,30 
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori pretulit serviens apud eum septem annis aliis
Numérotation du verset Gn. 29,31 
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
Numérotation du verset Gn. 29,32 
que conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
Numérotation du verset Gn. 29,33 
rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Simeon
Numérotation du verset Gn. 29,34 
concepitque tertio et genuit alium filium dixitque {t. 1 : Erfurt, f. 37vb ; facsim., p. 76b} [Rusch, f.  37vb ] nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi

concepitaue] concepit Weber alium filium] alium Weber
Numérotation du verset Gn. 29,35 
quarto concepit et peperit filium et ait : modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_29)