initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 30

Numérotation du verset Gn. 30,1 
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo : Da mihi liberos alioquin moriar.
Numérotation du verset Gn. 30,2 
Cui iratus respondit Iacob : Num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui ?
Numérotation du verset Gn. 30,3 
At illa : Habeo, inquit, famulam Balam. Ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex illa filios.

illa Rusch] ea Weber
Numérotation du verset Gn. 30,4 
Deditque illi Balam in coniugium, que
Numérotation du verset Gn. 30,5 
ingresso ad se viro, concepit et peperit filium.
Numérotation du verset Gn. 30,6 
Dixitque Rachel : Iudicavit me Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen illius Dan.

me Rusch] mihi Weber
Numérotation du verset Gn. 30,7 
Rursumque Bala concipiens peperit alterum
Numérotation du verset Gn. 30,8 
pro quo ait Rachel : Comparavit me Dominus cum sorore mea et invalui. Vocavitque eum Neptalim.

Dominus Rusch] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 30,9 
Sentiens Lia quod parere desisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Numérotation du verset Gn. 30,10 
Qua post conceptum edente filium,
Numérotation du verset Gn. 30,11 
dixit : Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius Gad.
Numérotation du verset Gn. 30,12 
Peperit quoque Zelpha alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,13 
Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea ; beatam quippe me dicent omnes mulieres. {t.   1   : Erfurt, f.   38ra   ; facsim., p.   77a} [Rusch, f.   38ra   ] Propterea appellavit eum Aser.

omnes Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,14 
Egressus autem Ruben tempore messis triticee in agro reperit mandragoras quas matri Lie detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

quas Rusch] quos Weber
Numérotation du verset Gn. 30,15 
Illa respondit : Parumne tibi videtur quod preripueris maritum mihi ? Nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? At illa : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

at illa Rusch] ait Rachel Weber
Numérotation du verset Gn. 30,16 
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia et ait : Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivit cum ea nocte illa

Iacob - de agro Rusch] inv. Weber | eius Rusch]om. Weber | ait Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,17 
et exaudivit Deus preces eius. Concepitque et peperit filium quintum
Numérotation du verset Gn. 30,18 
et ait : Dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius10  Isachar.

10  eius Rusch] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,19 
Rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Numérotation du verset Gn. 30,20 
et ait : Dotavit11  me Deus dote bona. Etiam hac vice mecum erit maritus meus {t.   1   : Erfurt, f.   38rb   ; facsim., p.   77b} [Rusch, f.   38rb   ] eo quod genuerim ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.

11  dotavit Rusch] ditavit Weber
Numérotation du verset Gn. 30,21 
Post quem peperit filiam nomine Dinam.
Numérotation du verset Gn. 30,22 
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam et aperuit vulvam eius12  ,

12  eius Rusch] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,23 
que concepit et peperit filium dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
Numérotation du verset Gn. 30,24 
Et vocavit nomen illius Ioseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,25 
Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam meam13  et ad terram meam.

13  meam Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,26 
Da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam. Tu vero14  nosti servitutem qua servivi tibi.

14  vero Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,27 
Ait ei Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo. Experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te.
Numérotation du verset Gn. 30,28 
Constitue mercedem tuam quam dem tibi.
Numérotation du verset Gn. 30,29 
At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua :
Numérotation du verset Gn. 30,30 
modicum habuisti antequam venirem ad te15  et nunc dives effectus es. {t.   1   : Erfurt, f.   38va   ; facsim., p.   78a} [Rusch, f.   38va   ] Benedixitque tibi Deus16  ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam17  domui mee.

15  ad te Rusch] om. Weber | 16  Deus Rusch] Dominus Weber | 17  provideam Rusch] + etiam Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,31 
Dixitque Laban : Quid dabo tibi ? At ille ait : Nihil volo sed si feceris quod postulo. Iterum pascam et custodiam pecora tua.
Numérotation du verset Gn. 30,32 
Gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque fulfum18  et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea.

18  fulfum Rusch] furvum
Numérotation du verset Gn. 30,33 
Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te et omnia que non fuerint varia et maculosa et fulfa19  tam in ovibus quam in capris furti me argues20  .

19  fulfa Rusch] furva Weber 20  argues Rusch] arguent Weber
Numérotation du verset Gn. 30,34 
Dixit Laban : Gratum habeo quod petis.
Numérotation du verset Gn. 30,35 
Et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos. Cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 30,36 
Et posuit spatium itineris dierum trium inter se et generum21  qui pascebat {t.   1   : Erfurt, f.   38vb   ; facsim., p.   78b} [Rusch, f.   38vb   ] reliquos greges eius.

21  dierum trium – inter se et generum Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,37 
Tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas. Detractisque corticibus, in his que spoliata fuerant candor apparuit. Illa vero que integra fuerant22  viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius.

22  fuerant Rusch] erant Weber
Numérotation du verset Gn. 30,38 
Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,39 
Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa.
Numérotation du verset Gn. 30,40 
Divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum. Erant autem alba queque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus.
Numérotation du verset Gn. 30,41 
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione {t.   1   : Erfurt, f.   39ra   ; facsim., p.   79a} [Rusch, f.   39ra   ] conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,42 
Quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas. Factaque sunt ea que erant serotina Laban et que primi temporis Iacob.
Numérotation du verset Gn. 30,43 
Ditatusque23  homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

23  ditatusque Rusch] + est Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_30)