initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 32

Numérotation du verset Gn. 32,1 
Iacob autem abiit itinere quo ceperat. Fueruntque ei obviam angeli Dei,

1 autem Rusch] quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 32,2 
quos cum vidisset ait : Castra Dei sunt hec. Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est Castra.
Numérotation du verset Gn. 32,3 
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom.
Numérotation du verset Gn. 32,4 
Precepitque eis dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hec dicit frater tuus Iacob : Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 32,5 
Habeo boves et asinos et oves et ancillas et servos. Mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

et Rusch] om. Weber et ancillas et servos Rusch] et servos atque ancillas Weber
Numérotation du verset Gn. 32,6 
Reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris.
Numérotation du verset Gn. 32,7 
Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Numérotation du verset Gn. 32,8 
dicens : Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma que reliqua est salvabitur.
Numérotation du verset Gn. 32,9 
Dixitque Iacob : Deus patris mei {t.   1   : Erfurt, f.   40va   ; facsim., p.   82a} [Rusch, f.   40va   ] Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tue et benefaciam tibi,
Numérotation du verset Gn. 32,10 
minor sum cunctis miserationibus tuis et veritate tua quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.

tuis Rusch] om. Weber tua Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,11 
Erue me de manu fratris mei Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

fratris mei Rusch] + de manu Weber
Numérotation du verset Gn. 32,12 
Tu locutus es ut benefaceres mihi et dilatares semen meum sicut arenam maris que pre multitudine numerari non potest.

ut Rusch] quod Weber benefaceres mihi Rusch] bene mihi faceres Weber
Numérotation du verset Gn. 32,13 
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his que habebat munera Esau fratri suo
Numérotation du verset Gn. 32,14 
capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,

et Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,15 
camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Numérotation du verset Gn. 32,16 
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis : Antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem.
Numérotation du verset Gn. 32,17 
Et precepit priori dicens : Si obviam10  habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te : Cuius es et quo vadis et cuius sunt ista que sequeris ?

10  obviam Rusch] obvium Weber
Numérotation du verset Gn. 32,18 
Respondebis : Servi tui Iacob, munera misit domino suo11  {t.   1   : Erfurt, f.   40vb   ; facsim., p.   82b} [Rusch, f.   40vb   ] Esau. Ipse quoque post nos venit.

11  suo] meo Weber
Numérotation du verset Gn. 32,19 
Similiter dedit mandata12  secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens : Iisdem13  verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum

12  dedit mandata Rusch] inv. Weber 13  iisdem Rusch] hisdem Weber
Numérotation du verset Gn. 32,20 
et addetis : Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus que precedunt et postea videbo illum14  . Forsitan propitiabitur mihi.

14  illum Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,21 
Precesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
Numérotation du verset Gn. 32,22 
Cumque mane15  surrexisset, tulit duas uxores16  et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc.

15  mane Rusch] mature Weber 16  uxores Rusch] + suas Weber
Numérotation du verset Gn. 32,23 
Transductisque omnibus que ad se pertinebant,
Numérotation du verset Gn. 32,24 
remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane,
Numérotation du verset Gn. 32,25 
qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit.
Numérotation du verset Gn. 32,26 
Dixitque ad eum : Dimitte me. Iam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te nisi benedixeris mihi.
Numérotation du verset Gn. 32,27 
Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Iacob.
Numérotation du verset Gn. 32,28 
At ille : Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum sed Israel, quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prevalebis.
Numérotation du verset Gn. 32,29 
Interrogavit eum Iacob : Dic mihi quo appellaris nomine. Respondit : {t.   1   : Erfurt, f.   41ra   ; facsim., p.   83a} [Rusch, f.   41ra   ] Cur queris nomen meum, quod est Mirabile 17  ? Et benedixit ei in eodem loco.

17  quod est Mirabile Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 32,30 
Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens : Vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea.
Numérotation du verset Gn. 32,31 
Ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuel. Ipse vero claudicabat pede.
Numérotation du verset Gn. 32,32 
Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in presentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstupuerit18  .

18  obstupuerit Rusch] obstipuerit Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 32), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_32)