|
<03. Genesis*>Capitulum 34
Numérotation du verset
Gn. 34,1
Egressa est autem Dina filia Lie ut videret mulieres regionis illius ;
Numérotation du verset
Gn. 34,2
Quam cum vidisset Sichem, filius Emor Evei princeps terre illius, adamavit eam1
et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem.
1
eam
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,3
Et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit.
Numérotation du verset
Gn. 34,4
Et pergens ad Emor patrem suum : Accipe mihi, inquit, puellam hanc coniugem.
Numérotation du verset
Gn. 34,5
Quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis2
siluit donec redirent.
2
pecorum occupatis
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,6
Egresso autem Emor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob
Numérotation du verset
Gn. 34,7
ecce filii eius veniebant de agro. Auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fedam rem esset operatus in Israel et violata filia Iacob rem illicitam perpetrasset.
Numérotation du verset
Gn. 34,8
Locutus est itaque Emor ad eos: Sichem filii mei adhesit
{t.
1
: Erfurt, f.
41vb
; facsim., p.
84b}
[Rusch, f.
41vb
] anima filie vestre. Date eam illi uxorem
Numérotation du verset
Gn. 34,9
et iungamus vicissim conubia : filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
Numérotation du verset
Gn. 34,10
et habitate nobiscum. Terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini et possidete eam.
Numérotation du verset
Gn. 34,11
Sed et Sichem ad patrem et3
fratres eius ait : Inveniam gratiam coram vobis et quecumque statueritis dabo.
3
et
Rusch
] + ad
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,12
Augete dotem munera postulate, libens tribuam quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Numérotation du verset
Gn. 34,13
Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sevientes ob stuprum sororis :
Numérotation du verset
Gn. 34,14
Non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod illicitum et nefarium est apud nos.
Numérotation du verset
Gn. 34,15
Sed in hoc valebimus federari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omnis4
masculini sexus
4
omnis
Rusch
] omne
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,16
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
Numérotation du verset
Gn. 34,17
Si5
autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus.
5
si
Rusch
] sin
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,18
Placuit oblatio eorum Emor et Sichem filio eius
Numérotation du verset
Gn. 34,19
nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret. Amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
Numérotation du verset
Gn. 34,20
Ingressique portam urbis, locuti sunt populo :
Numérotation du verset
Gn. 34,21
Viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum. Negotientur in terra
{t.
1
: Erfurt, f.
42ra
; facsim., p.
85a}
[Rusch, f.
42ra
] et exerceant eam que spatiosa et lata indiget cultoribus6
. Filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
6
indiget cultoribus
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,22
Unum est quod differtur tantum bonum, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
Numérotation du verset
Gn. 34,23
et substantia eorum et pecora et cuncta que possident nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus et habitantes simul unum efficiamus7
populum.
7
efficiamus
Rusch
] efficiemus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,24
Assensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus.
Numérotation du verset
Gn. 34,25
Et ecce die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob8
Simeon et Levi fratres Dine gladiis, ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis.
8
filii Iacob
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,26
Emor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Numérotation du verset
Gn. 34,27
Quibus egressis irruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Numérotation du verset
Gn. 34,28
Oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes que in domibus et in agris erant,
Numérotation du verset
Gn. 34,29
parvulos quoque et uxores eorum duxerunt9
captivas.
9
duxerunt
Rusch Edmaior.
] duxere
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,30
Quibus perpetratis10
audacter Iacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Pherezeis habitatoribus terre huius. Nos pauci sumus, illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea.
10
perpetratis
Rusch
] patratis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,31
Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 34), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_34) |