initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 40

Numérotation du verset Gn. 40,1 
his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Egypti et pistor domino suo
Numérotation du verset Gn. 40,2 
iratusque pharao contra eos nam alter pincernis preerat alter pistoribus
Numérotation du verset Gn. 40,3 
misit eos in carcerem {t. 1 : Erfurt, f. 46rb ; facsim., p. 93b} [Rusch, f. 46rb ] principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
Numérotation du verset Gn. 40,4 
at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
Numérotation du verset Gn. 40,5 
videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
Numérotation du verset Gn. 40,6 
ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
Numérotation du verset Gn. 40,7 
sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
Numérotation du verset Gn. 40,8 
qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis
Numérotation du verset Gn. 40,9 
narravit prior prepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem
Numérotation du verset Gn. 40,10 
in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere
Numérotation du verset Gn. 40,11 
calicemque pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 40,12 
Respondit Ioseph : Hec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt
Numérotation du verset Gn. 40,13 
post quos recordabitur pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras
Numérotation du verset Gn. 40,14 
tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras pharaoni et educat me de isto carcere
Numérotation du verset Gn. 40,15 
quia furto sublatus sum de terra {t. 1 : Erfurt, f. 46va ; facsim., p. 94a} [Rusch, f. 46va ] Hebreorum et hic innocens in lacum missus sum
Numérotation du verset Gn. 40,16 
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait : et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farine super caput meum
Numérotation du verset Gn. 40,17 
et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
Numérotation du verset Gn. 40,18 
respondit Ioseph hec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt
Numérotation du verset Gn. 40,19 
post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
Numérotation du verset Gn. 40,20 
exin dies tertius natalicius pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis
Numérotation du verset Gn. 40,21 
restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
Numérotation du verset Gn. 40,22 
alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
Numérotation du verset Gn. 40,23 
et tamen succedentibus prosperis prepositus pincernarum oblitus est interpretis sui




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 40), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_40)