initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 41

Numérotation du verset Gn. 41,1 
post duos annos vidit pharao somnium putabat se stare super fluvium
Numérotation du verset Gn. 41,2 
de quo ascendebant septem boves pulchre et crasse nimis et pascebantur in locis palustribus
Numérotation du verset Gn. 41,3 
alie quoque septem emergebant de flumine fede confecteque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
Numérotation du verset Gn. 41,4 
devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo {t. 1 : Erfurt, f. 46vb ; facsim., p. 94b} [Rusch, f. 46vb ] corporum erat expergefactus pharao
Numérotation du verset Gn. 41,5 
rursum dormivit et vidit aliud somnium septem spice pullulabant in culmo uno plene atque formose

aliud] alterum Weber
Numérotation du verset Gn. 41,6 
alie quoque totidem spice tenues et percusse uredine oriebantur
Numérotation du verset Gn. 41,7 
devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
Numérotation du verset Gn. 41,8 
et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Egypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
Numérotation du verset Gn. 41,9 
tunc demum reminiscens pincernarum magister ait : confiteor peccatum meum
Numérotation du verset Gn. 41,10 
iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
Numérotation du verset Gn. 41,11 
ubi una nocte uterque vidimus somnium presagum futurorum
Numérotation du verset Gn. 41,12 
erat ibi puer Hebreus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
Numérotation du verset Gn. 41,13 
audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
Numérotation du verset Gn. 41,14 
protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
Numérotation du verset Gn. 41,15 
cui ille ait : vidi somnia nec est qui edisserat que audivi te prudentissime conicere
Numérotation du verset Gn. 41,16 
respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera pharaoni
Numérotation du verset Gn. 41,17 
narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
Numérotation du verset Gn. 41,18 
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus que in pastu paludis virecta carpebant
Numérotation du verset Gn. 41,19 
et ecce has sequebantur alie septem boves {t. 1 : Erfurt, f. 47ra ; facsim., p. 95a} [Rusch, f. 47ra ] in tantum deformes et macilente ut numquam tales in terra Egypti viderim
Numérotation du verset Gn. 41,20 
que devoratis et consumptis prioribus
Numérotation du verset Gn. 41,21 
nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
Numérotation du verset Gn. 41,22 
vidi somnium septem spice pullulabant in culmo uno plene atque pulcherrime
Numérotation du verset Gn. 41,23 
alie quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur stipula
Numérotation du verset Gn. 41,24 
que priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
Numérotation du verset Gn. 41,25 
respondit Ioseph somnium regis unum est que facturus est Deus ostendit pharaoni
Numérotation du verset Gn. 41,26 
septem boves pulchre et septem spice plene septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii comprehendunt
Numérotation du verset Gn. 41,27 
septem quoque boves tenues atque macilente que ascenderunt post eas et septem spice tenues et vento urente percusse septem anni sunt venture famis
Numérotation du verset Gn. 41,28 
qui hoc ordine complebuntur
Numérotation du verset Gn. 41,29 
ecce septem anni venient fertilitatis magne in universa terra Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,30 
quos sequentur septem anni alii tante sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
Numérotation du verset Gn. 41,31 
et ubertatis magnitudinem perditura inopie magnitudo
Numérotation du verset Gn. 41,32 
quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
Numérotation du verset Gn. 41,33 
nunc ergo provideat rex virum sapientem {t. 1 : Erfurt, f. 47rb ; facsim., p. 95b} [Rusch, f. 47rb ] et industrium et preficiat eum terre Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,34 
qui constituat prepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
Numérotation du verset Gn. 41,35 
qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
Numérotation du verset Gn. 41,36 
et paretur future septem annorum fami que pressura est Egyptum et non consumetur terra inopia
Numérotation du verset Gn. 41,37 
placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius
Numérotation du verset Gn. 41,38 
locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
Numérotation du verset Gn. 41,39 
dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia que locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
Numérotation du verset Gn. 41,40 
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obediet uno tantum regni solio te precedam
Numérotation du verset Gn. 41,41 
dicens quoque rursum pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,42 
tulit annulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
Numérotation du verset Gn. 41,43 
fecitque ascendere super currum suum secundum clamante precone ut omnes coram eo genuflecterent et prepositum esse scirent universe terre Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,44 
dixit quoque rex ad Ioseph ego sum pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum {t. 1 : Erfurt, f. 47va ; facsim., p. 96a} [Rusch, f. 47va ] aut pedem in omni terra Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,45 
vertitque nomen illius et vocavit eum lingua egyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,46 
triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis pharaonis circuivit omnes regiones Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,47 
venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redacte segetes congregate sunt in horrea Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,48 
omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
Numérotation du verset Gn. 41,49 
tantaque fuit multitudo tritici ut arene maris coequaretur et copia mensuram excederet
Numérotation du verset Gn. 41,50 
nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
Numérotation du verset Gn. 41,51 
vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
Numérotation du verset Gn. 41,52 
nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis mee
Numérotation du verset Gn. 41,53 
igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Egypto
Numérotation du verset Gn. 41,54 
ceperunt venire septem anni inopie quos predixerat Ioseph et in universo orbe fames prevaluit in cuncta autem terra Egypti erat panis
Numérotation du verset Gn. 41,55 
qua esuriente clamavit populus ad pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph {t. 1 : Erfurt, f. 47vb ; facsim., p. 96b} [Rusch, f. 47vb ] et quicquid vobis dixerit facite
Numérotation du verset Gn. 41,56 
crescebat autem quotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Egyptiis nam et illos oppresserat fames
Numérotation du verset Gn. 41,57 
omnesque provincie veniebant in Egyptum ut emerent escas et malum inopie temperarent




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 41), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_41)