|
<03. Genesis*>Capitulum 43
Numérotation du verset
Gn. 43,1
Interim fames vehementer omnem terram1
premebat.
1 vehementer - omnem terram
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,2
Consumptisque cibis quos ex Egypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos : Revertimini et emite pauxillum escarum.
Numérotation du verset
Gn. 43,3
Respondit Iudas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi2
dicens : Non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
2
attestatione iurisiurandi
Rusch
] testificatione iurandi
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,4
Si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus necessaria tibi3
,
3
necessaria tibi
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,5
si autem non vis, non ibimus. Vir enim ut sepe diximus denuntiavit
{t. 1
: Erfurt, f. 48vb ; facsim., p. 98b}
[Rusch, f. 48vb ] nobis dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
Numérotation du verset
Gn. 43,6
Dixit eis Israel : In meam hoc fecistis miseriam. Ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem ?
Numérotation du verset
Gn. 43,7
At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem, si pater viveret, si haberemus fratrem, et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite vobiscum fratrem vestrum ?
Numérotation du verset
Gn. 43,8
Iudas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri.
Numérotation du verset
Gn. 43,9
Ego suscipio puerum, de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero4
eum tibi, ero peccati in te, reus omni tempore.
4
reddidero
Rusch
] tradidero
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,10
Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus.
Numérotation du verset
Gn. 43,11
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis. Sumite de optimis terre frugibus5
in vasis vestris et deferte viro munera : modicum resine et mellis et storacis et stactes et Asoraterebinthi6
et amigdalarum.
5
frugibus
Rusch
] fructibus
Weber
6
Asoratherebinthi
Weber
] Therebinthi
Rusch
Numérotation du verset
Gn. 43,12
Pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate, ne forte errore factum sit.
Numérotation du verset
Gn. 43,13
Sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
Numérotation du verset
Gn. 43,14
Deus autem meus omnipotens faciat eum vobis7
placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
7
eum vobis
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,15
{t. 1
: Erfurt, f. 49ra ; facsim., p. 99a}
[Rusch, f. 49ra ] Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin. Descenderuntque in Egyptum et steterunt coram Ioseph.
Numérotation du verset
Gn. 43,16
Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, precepit dispensatori domus sue dicens : Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam hodie8
mecum sunt comesturi9
meridie.
8
hodie
Rusch
]
om. Weber
9
comesturi
Rusch
] comesuri
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,17
Fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxerunt10
viros domum.
10
introduxerunt
Rusch
] introduxit
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,18
Ibique exterriti dixerunt mutuo : Propter pecuniam quam retulimus prius in saccis nostris introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros.
Numérotation du verset
Gn. 43,19
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
Numérotation du verset
Gn. 43,20
locuti sunt : Oramus domine ut audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas,
Numérotation du verset
Gn. 43,21
quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum, quam nunc eodem pondere reportamus.
Numérotation du verset
Gn. 43,22
Sed et aliud attulimus argentum ut emamus que necessaria sunt. Non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsupiis nostris.
Numérotation du verset
Gn. 43,23
At ille respondit : Pax vobiscum. Nolite timere : Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris. Nam pecuniam quam dedistis11
probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
11
dedistis
Rusch
] + mihi
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,24
Et introductis domum attulit aquam et laverunt pedes suos, deditque pabula
{t. 1
: Erfurt, f. 49rb ; facsim., p. 99b}
[Rusch, f. 49rb ] asinis eorum.
Numérotation du verset
Gn. 43,25
Illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie, audierant enim quod ibi essent comesuri12
panem.
12
essent comensuri
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,26
Igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera et13
tenentes in manibus adoraverunt proni in terram14
.
13
et - t. i. m.
Rusch
]
inv. Weber
14
terram
Rusch
] terra
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,27
At ille clementer resalutatis eis, interrogavit eos15
dicens : Salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi ? Adhuc vivit ?
15
eos
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,28
Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati adoraverunt eum.
Numérotation du verset
Gn. 43,29
Attollens autem oculos, Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait : Iste est frater vester minimus16
de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui fili mi.
16
minimus
Rusch
] parvulus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,30
Festinavitque in domum17
quia commota sunt18
viscera sua19
super fratre suo et erumpebant lacrime et introiens cubiculum flevit.
17
in domum
Rusch
]
om. Weber
|
18
sunt
Rusch
] furant
Weber
|
19
sua
Rusch
] eius
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 43,31
Rursumque20
, lota facie, egressus continuit se et ait : Ponite panes.
20
rursumque
Rusch
] rursusque
Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,32
Quibus appositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Egyptiis quoque qui vescebantur21
seorsum. Illicitum enim est22
Egyptiis comedere cum Hebreis et profanum putant huiuscemodi convivium.
21
vescebantur
Rusch
] + simul
Weber
22
enim est
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 43,33
Sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta etatem suam et mirabantur nimis.
Numérotation du verset
Gn. 43,34
Sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 43), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_43) |