initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 49va ; facsim., p. 100a} [Rusch, f. 49va ] precepit autem Ioseph dispensatori domus sue dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
Numérotation du verset Gn. 44,2 
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
Numérotation du verset Gn. 44,3 
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
Numérotation du verset Gn. 44,4 
iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et apprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
Numérotation du verset Gn. 44,5 
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
Numérotation du verset Gn. 44,6 
fecit ille ut iusserat et apprehensis per ordinem locutus est
Numérotation du verset Gn. 44,7 
qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
Numérotation du verset Gn. 44,8 
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
Numérotation du verset Gn. 44,9 
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod queris moriatur et nos servi erimus domini nostri
Numérotation du verset Gn. 44,10 
qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
Numérotation du verset Gn. 44,11 
itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
Numérotation du verset Gn. 44,12 
quos scrutatus incipiens a maiore {t. 1 : Erfurt, f. 49vb ; facsim., p. 100b} [Rusch, f. 49vb ] usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
Numérotation du verset Gn. 44,13 
at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
Numérotation du verset Gn. 44,14 
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
Numérotation du verset Gn. 44,15 
quibus ille ait : cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
Numérotation du verset Gn. 44,16 
cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
Numérotation du verset Gn. 44,17 
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
Numérotation du verset Gn. 44,18 
accedens propius Iudas confidenter ait : oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post pharaonem
Numérotation du verset Gn. 44,19 
dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
Numérotation du verset Gn. 44,20 
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
Numérotation du verset Gn. 44,21 
dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
Numérotation du verset Gn. 44,22 
suggessimus domino meo non potest {t. 1 : Erfurt, f. 50ra ; facsim., p. 101a} [Rusch, f. 50ra ] puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
Numérotation du verset Gn. 44,23 
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
Numérotation du verset Gn. 44,24 
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia que locutus est dominus meus
Numérotation du verset Gn. 44,25 
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
Numérotation du verset Gn. 44,26 
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
Numérotation du verset Gn. 44,27 
atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
Numérotation du verset Gn. 44,28 
egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non comparet
Numérotation du verset Gn. 44,29 
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum merore ad inferos
Numérotation du verset Gn. 44,30 
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
Numérotation du verset Gn. 44,31 
videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
Numérotation du verset Gn. 44,32 
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
Numérotation du verset Gn. 44,33 
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
Numérotation du verset Gn. 44,34 
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis que oppressura est patrem meum testis assistam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 44), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_44)