initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 45

Numérotation du verset Gn. 45,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 50rb ; facsim., p. 101b} [Rusch, f. 50rb ] non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus unde precepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutue

1 astentibus] adstantibus Weber
Numérotation du verset Gn. 45,2 
elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Egyptii omnisque domus pharaonis
Numérotation du verset Gn. 45,3 
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
Numérotation du verset Gn. 45,4 
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait : Ioseph frater vester quem vendidistis in Egypto
Numérotation du verset Gn. 45,5 
nolite pavere nec durum vobis esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Egyptum

durum vobis] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 45,6 
biennium est quod fames esse cepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
Numérotation du verset Gn. 45,7 
premisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis
Numérotation du verset Gn. 45,8 
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universe domus eius ac principem in omni terra Egypti
Numérotation du verset Gn. 45,9 
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universe terre Egypti descende ad me ne moreris
Numérotation du verset Gn. 45,10 
et habitabis in terra Gessen {t. 1 : Erfurt, f. 50va ; facsim., p. 102a} [Rusch, f. 50va ] erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tue et armenta tua et universa que possides

habitabis] habita Weber
Numérotation du verset Gn. 45,11 
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia que possides
Numérotation du verset Gn. 45,12 
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos
Numérotation du verset Gn. 45,13 
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta que vidistis in Egypto festinate et adducite eum ad me
Numérotation du verset Gn. 45,14 
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
Numérotation du verset Gn. 45,15 
osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post que ausi sunt loqui ad eum
Numérotation du verset Gn. 45,16 
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est pharao atque omnis familia eius
Numérotation du verset Gn. 45,17 
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan
Numérotation du verset Gn. 45,18 
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Egypti ut comedatis medullam terre
Numérotation du verset Gn. 45,19 
precipe etiam ut tollant plaustra de terra Egypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes
Numérotation du verset Gn. 45,20 
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Egypti vestre erunt
Numérotation du verset Gn. 45,21 
fecerunt filii Israel ut eis mandatum fuerat quibus dedit {t. 1 : Erfurt, f. 50vb ; facsim., p. 102b} [Rusch, f. 50vb ] Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere
Numérotation du verset Gn. 45,22 
singulisque quoque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis

quoque] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 45,23 
tantundem pecunie et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Egypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
Numérotation du verset Gn. 45,24 
dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait : ne irascamini in via
Numérotation du verset Gn. 45,25 
qui ascendentes ex Egypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
Numérotation du verset Gn. 45,26 
et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Egypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis
Numérotation du verset Gn. 45,27 
illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa que miserat revixit spiritus eius
Numérotation du verset Gn. 45,28 
et ait : sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 45), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_45)