initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 47

Numérotation du verset Gn. 47,1 
Ingressus ergo Ioseph nuntiavit pharaoni dicens : Pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta que possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
Numérotation du verset Gn. 47,2 
extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Numérotation du verset Gn. 47,3 
quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
Numérotation du verset Gn. 47,4 
ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
Numérotation du verset Gn. 47,5 
dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
Numérotation du verset Gn. 47,6 
terra Egypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
Numérotation du verset Gn. 47,7 
post hec introduxit Ioseph patrem suum ad {t. 1 : Erfurt, f. 51vb ; facsim., p. 104b} [Rusch, f. 51vb ] regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
Numérotation du verset Gn. 47,8 
et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vite tue
Numérotation du verset Gn. 47,9 
respondit dies peregrinationis vite mee centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
Numérotation du verset Gn. 47,10 
et benedicto rege egressus est foras
Numérotation du verset Gn. 47,11 
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Egypto in optimo loco terre solo Ramesses ut preceperat pharao
Numérotation du verset Gn. 47,12 
et alebat eos omnemque domum patris sui prebens cibaria singulis
Numérotation du verset Gn. 47,13 
in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Egypti et Chanaan
Numérotation du verset Gn. 47,14 
e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
Numérotation du verset Gn. 47,15 
cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Egyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
Numérotation du verset Gn. 47,16 
quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
Numérotation du verset Gn. 47,17 
que cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
Numérotation du verset Gn. 47,18 
veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
Numérotation du verset Gn. 47,19 
cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus {t. 1 : Erfurt, f. 52ra ; facsim., p. 105a} [Rusch, f. 52ra ] eme nos in servitutem regiam et prebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
Numérotation du verset Gn. 47,20 
emit igitur Ioseph omnem terram Egypti vendentibus singulis possessiones suas pre magnitudine famis subiecitque eam pharaoni
Numérotation du verset Gn. 47,21 
et cunctos populos eius a novissimis terminis Egypti usque ad extremos fines eius
Numérotation du verset Gn. 47,22 
preter terram sacerdotum que a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas
Numérotation du verset Gn. 47,23 
dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram pharao possidet accipite semina et serite agros
Numérotation du verset Gn. 47,24 
ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
Numérotation du verset Gn. 47,25 
qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et leti serviemus regi
Numérotation du verset Gn. 47,26 
ex eo tempore usque in presentem diem in universa terra {t. 1 : Erfurt, f. 52rb ; facsim., p. 105b} [Rusch, f. 52rb ] Egypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali que libera ab hac condicione fuit
Numérotation du verset Gn. 47,27 
habitavit ergo Israel in Egypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
Numérotation du verset Gn. 47,28 
et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vite illius centum quadraginta septem annorum
Numérotation du verset Gn. 47,29 
cumque appropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Egypto
Numérotation du verset Gn. 47,30 
sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulcro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
Numérotation du verset Gn. 47,31 
et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israel Deum conversus ad lectuli caput.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 47), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_47)