|
<03. Genesis>Capitulum 48
Numérotation du verset
Gn. 48,1
His ita transactis nuntiatum est Ioseph quod egrotaret {t. 1 : Erfurt, f. 52va ; facsim., p. 106a}
[Rusch, f. 52va ] pater eius qui assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
Numérotation du verset
Gn. 48,2
dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo
Numérotation du verset
Gn. 48,3
et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza que est in terra Chanaan benedixitque mihi
Numérotation du verset
Gn. 48,4
et ait : ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam
Numérotation du verset
Gn. 48,5
duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Egypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi
Numérotation du verset
Gn. 48,6
reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
Numérotation du verset
Gn. 48,7
mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephrate que alio nomine appellatur Bethleem
Numérotation du verset
Gn. 48,8
videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
Numérotation du verset
Gn. 48,9
respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
Numérotation du verset
Gn. 48,10
oculi enim Israel caligabant pre nimia senectute et clare videre non poterat applicitosque ad se deosculatus et circumplexus
Numérotation du verset
Gn. 48,11
dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum
Numérotation du verset
Gn. 48,12
cumque tulisset eos {t. 1 : Erfurt, f. 52vb ; facsim., p. 106b}
[Rusch, f. 52vb ] Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
Numérotation du verset
Gn. 48,13
et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris applicuitque ambos ad eum
Numérotation du verset
Gn. 48,14
qui extendens manum dexteram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus
Numérotation du verset
Gn. 48,15
benedixitque Ioseph filio suo et ait : Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in presentem diem
Numérotation du verset
Gn. 48,16
angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
Numérotation du verset
Gn. 48,17
videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et apprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
Numérotation du verset
Gn. 48,18
dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
Numérotation du verset
Gn. 48,19
qui renuens ait : scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes
Numérotation du verset
Gn. 48,20
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
Numérotation du verset
Gn. 48,21
et {t. 1 : Erfurt, f. 53ra ; facsim., p. 107a}
[Rusch, f. 53ra ] ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
Numérotation du verset
Gn. 48,22
do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 48), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_48) |