initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 50

Numérotation du verset Gn. 50,1 
Quod cernens Ioseph ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Numérotation du verset Gn. 50,2 
Precepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent eum.

eum Rusch] patrem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,3 
Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies. Iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Egyptus septuaginta diebus.
Numérotation du verset Gn. 50,4 
Expletoque planctus tempore, locutus est Ioseph ad pharaonis familiam : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis

expletoque Rusch] et expleto Weber pharaonis familiam Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,5 
eo quod pater meus adiuraverit me dicens : En morior. In sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me. Ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar.
Numérotation du verset Gn. 50,6 
Dixitque ei pharao : Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
Numérotation du verset Gn. 50,7 
Quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus pharaonis, cunctique maiores natu terre Egypti,
Numérotation du verset Gn. 50,8 
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis que dereliquerant in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 50,9 
Habuitque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica.

habuitque Rusch] habuit quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 50,10 
{t. 1   : Erfurt, f. 54vb ; facsim., p. 110b} [Rusch, f. 54vb ] Veneruntque ad aream Atad que sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Numérotation du verset Gn. 50,11 
Quod cum audissent habitatores terre Chanaan dixerunt : Planctus magnus est iste Egyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Egypti.

audissent Rusch] vidissent Weber
Numérotation du verset Gn. 50,12 
Fecerunt ergo filii Iacob sicut preceperat eis
Numérotation du verset Gn. 50,13 
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Etheo contra faciem Mambre.

Etheo Rusch] Hettheo Weber
Numérotation du verset Gn. 50,14 
Reversusque est Ioseph in Egyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre.
Numérotation du verset Gn. 50,15 
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit iniurie quam passus est et reddat nobis malum quod fecimus.

malum Rusch] + omne Weber
Numérotation du verset Gn. 50,16 
Mandaverunt ei dicentes: Pater tuus precepit nobis antequam moreretur

dicentes Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,17 
ut hec tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitie quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus ut servo Dei patri tuo dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.

servo Dei patri tuo Rusch] servis Dei patris tui Weber
Numérotation du verset Gn. 50,18 
Veneruntque ad eum fratres sui et proni adorantes10  in terram dixerunt : Servi tui sumus.

10  adorantes Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,19 
{t. 1   : Erfurt, f. 55ra ; facsim., p. 111a} [Rusch, f. 55ra ] Quibus ille respondit : Nolite timere. Num Dei possumus resistere volunati11   ?

11  resistere voluntati Rusch] rennuere voluntatem Weber
Numérotation du verset Gn. 50,20 
Vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut in presentiarum12  cernitis et salvos faceret multos populos.

12  in presentiarum Rusch] inpresentiarum Weber
Numérotation du verset Gn. 50,21 
Nolite timere13   : ego pascam vos et parvulos vestros. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.

13  timere Rusch] metuere Weber
Numérotation du verset Gn. 50,22 
Et habitavit in Egypto cum omni domo patris sui. Vixitque centum decem annis et vidit filios Ephraim14  usque ad tertiam generationem. Filii {t. 1   : Erfurt, f. 55rb ; facsim., p. 111b} [Rusch, f. 55rb ] quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Ioseph.

14  filios Ephraim Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,23 
Quibus transactis locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos15  faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob.

15  vos Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 50,24 
Cumque adiurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos. Asportate vobiscum ossa mea de loco isto.
Numérotation du verset Gn. 50,25 
Mortuus est, expletis centum decem vite sue annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Egypto16  .

16  Egypto Rusch Edmaior.] + Explicit Liber Bresith id est Genesis Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 50), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_50)