initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 6

Numérotation du verset Gn. 6,1 
cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
Numérotation du verset Gn. 6,2 
videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchre acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
Numérotation du verset Gn. 6,3 
dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in eternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
Numérotation du verset Gn. 6,4 
Gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illeque genuerunt isti sunt potentes a seculo viri famosi
Numérotation du verset Gn. 6,5 
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
Numérotation du verset Gn. 6,6 
penituit eum quod hominem fecisset in terra et precavens in futurum {t. 1 : Erfurt, f. 17rb; facsim., p. 35b} [Rusch, f.  17rb] et tactus dolore cordis intrinsecus

et precavens in futurum Π Σ B M Φ P ΨDFM Ω Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. Clementina... Weber
Numérotation du verset Gn. 6,7 
delebo inquit hominem quem creavi a facie terre ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres celi penitet enim me fecisse eos
Numérotation du verset Gn. 6,8 
Noe vero invenit gratiam coram Domino
Numérotation du verset Gn. 6,9 
he generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
Numérotation du verset Gn. 6,10 
et genuit tres filios Sem Cham et Iaphet
Numérotation du verset Gn. 6,11 
corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
Numérotation du verset Gn. 6,12 
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
Numérotation du verset Gn. 6,13 
dixit ad Noe finis universe carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
Numérotation du verset Gn. 6,14 
fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in ea facies et bitumine linies intrinsecus {t. 1 : Erfurt, f. 17va; facsim., p. 36a} [Rusch, f.  17va] et extrinsecus

ea Rusch tantum ] arca ΛH ΣO Ω Ed1455 Weber
Numérotation du verset Gn. 6,15 
et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arce quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
Numérotation du verset Gn. 6,16 
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arce pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
Numérotation du verset Gn. 6,17 
ecce ego adducam aquas diluvii super {t. 1 : Erfurt, f. 17vb; facsim., p. 36b} [Rusch, f.  17vb] terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vite est subter celum universa que in terra sunt consumentur

aquas diluvii] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 6,18 
ponamque fedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
Numérotation du verset Gn. 6,19 
et ex cunctis animantibus universe carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
Numérotation du verset Gn. 6,20 
de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex {t. 1 : Erfurt, f. 18ra; facsim., p. 37a} [Rusch, f.  18ra] omni reptili terre secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
Numérotation du verset Gn. 6,21 
tolles igitur tecum ex omnibus escis que mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
Numérotation du verset Gn. 6,22 
fecit ergo Noe omnia que preceperat illi Deus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_6)