initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Gn. 7,1 
Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua arcam, te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
Numérotation du verset Gn. 7,2 
Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, masculum et feminam. De animantibus vero non mundis duo et duo masculum et feminam.

tolles Rusch] tolle Weber minor | et Rusch] om. Weber | et Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,3 
Sed et de volatilibus celi septena et septena, masculum et feminam, ut salvent semen suum super faciem universe terre.

et Rusch] om. Weber | salvent Rusch] salvetur Weber | suum Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,4 
Adhuc enim et post dies septem {t. 1 : Erfurt, f. 18rb; facsim., p. 37b} [Rusch, f.  18rb] ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre.
Numérotation du verset Gn. 7,5 
Fecit ergo Noe omnia que mandaverat ei Dominus.
Numérotation du verset Gn. 7,6 
Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aque inundaverunt super terram
Numérotation du verset Gn. 7,7 
et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Numérotation du verset Gn. 7,8 
De animantibus quoque mundis et immundis et de volucribus celi et ex omni quod movetur super terram

celi Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,9 
duo et duo ingressa sunt in arcam ad Noe, masculus et femina, sicut preceperat Deus Noe.

in arca - ad Noe Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,10 
Cumque transissent septem dies aque diluvii inundaverunt super terram.
Numérotation du verset Gn. 7,11 
Anno sexcentesimo vite Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magne et cataracte celi aperte sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,12 
{t. 1 : Erfurt, f. 18va; facsim., p. 38a} [Rusch, f.  18va] Et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Numérotation du verset Gn. 7,13 
In articulo illius diei ingressus est Noe et Sem et Cham et Iaphet filii eius in arcam10  et uxor eius11  et12  uxores filiorum eius cum eis13  .

illius diei Rusch] inv. Weber | 10  in arcam Rusch] om. Weber | 11  eius Rusch] illius Weber | 12  et Rusch] + tres Weber | 13  eis Rusch] + in arcam Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,14 
Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo14  et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum, universe aves omnesque volucres

14  genere suo Rusch] genus suum Weber
Numérotation du verset Gn. 7,15 
ingresse sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vite.
Numérotation du verset Gn. 7,16 
Et que ingressa sunt masculus et femina15  introierunt sicut preceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris.

15  femina Rusch] + ex omni carne Weber
Numérotation du verset Gn. 7,17 
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Numérotation du verset Gn. 7,18 
Vehementer enim16  inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terre, porro ferebatur arca17  super aquas

16  enim Rusch] om. Weber 17  ferebatur arca Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,19 
et aque prevaluerunt super terram nimis18  . Opertique sunt omnes montes excelsi sub universo celo.

18  super terram - nimis Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,20 
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat.
Numérotation du verset Gn. 7,21 
Consumptaque est omnis caro que movebatur super terram : {t. 1 : Erfurt, f. 18vb; facsim., p. 38b} [Rusch, f.  18vb] volucrum, animantium, bestiarum omniumque, reptilium que reptant super terram, universi homines
Numérotation du verset Gn. 7,22 
et cuncta in quibus spiraculum vite est in terra mortua sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,23 
Et delevit omnem substantiam que erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres celi et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
Numérotation du verset Gn. 7,24 
Obtinueruntque aque terras centum quinquaginta diebus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_7)