initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 
Recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum que erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et imminute sunt aque
Numérotation du verset Gn. 8,2 
et clausi sunt fontes abyssi et cataracte celi et prohibite sunt pluvie de celo
Numérotation du verset Gn. 8,3 
reverseque aque de terra euntes et redeuntes et ceperunt minui post centum quinquaginta dies
Numérotation du verset Gn. 8,4 
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armenie
Numérotation du verset Gn. 8,5 
at vero aque ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
Numérotation du verset Gn. 8,6 
{t. 1 : Erfurt, f. 19ra; facsim., p. 39a} [Rusch, f.  19ra] cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arce quam fecerat dimisit corvum
Numérotation du verset Gn. 8,7 
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aque super terram
Numérotation du verset Gn. 8,8 
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aque super faciem terre
Numérotation du verset Gn. 8,9 
que cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aque enim erant super universam terram extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
Numérotation du verset Gn. 8,10 
Expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
Numérotation du verset Gn. 8,11 
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olive virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram
Numérotation du verset Gn. 8,12 
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam que non est reversa ultra ad eum
Numérotation du verset Gn. 8,13 
igitur sexcentesimo primo anno primo mense prima die mensis imminute sunt aque super terram et aperiens Noe tectum arce aspexit viditque quod exsiccata {t. 1 : Erfurt, f. 19rb; facsim., p. 39b} [Rusch, f.  19rb] esset superficies terre
Numérotation du verset Gn. 8,14 
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
Numérotation du verset Gn. 8,15 
locutus est autem Deus ad Noe dicens
Numérotation du verset Gn. 8,16 
egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
Numérotation du verset Gn. 8,17 
cuncta animantia que sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus que reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
Numérotation du verset Gn. 8,18 
egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
Numérotation du verset Gn. 8,19 
sed et omnia animantia iumenta et reptilia que repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
Numérotation du verset Gn. 8,20 
Edificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
Numérotation du verset Gn. 8,21 
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum : nequaquam ultra maledicam terre propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua non igitur ultra {t. 1 : Erfurt, f. 19va; facsim., p. 40a} [Rusch, f.  19va] percutiam omnem animantem sicut feci
Numérotation du verset Gn. 8,22 
cunctis diebus terre sementis et messis frigus et estus estas et hiems nox et dies non requiescent




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_8)