initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

<03.1> <*Prothemata in Genesim*>

Numérotation du verset Gn. Prol.1,1 
prol.|  1. {t. 1 : Erfurt, f. 3va ; facsim., p. 6a} [Rusch, f.  3va ] Cum omnes divinos libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum qui de paucis verbis eruuntur et sanitate catholice fidei muniuntur, potissimum id diligamus quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus ; si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripture non impedit et cum sana fide concordat ; si autem Scripture circumstantia tractari et discuti non potest, saltem id solum quod fides exigit sana vel prescribit. Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere, aliud a pietatis regula errare, si utrumque vitetur, perfecte10  se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etiam11  si voluntas scriptoris incerta sit, sane fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. 12 

a Fons : Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, lib. 6, p. 128. 26 sqq. << Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, 1, 21, 41, CSEL 28.1, p. 31. Cf. infra Glossa ordinaria (Gn.), Prothemata § 24.

1 Prothemata in Genesim] scrips., Prologue sur les livres saints To86a ( CGM ), Glossa ordinaria incipit Rusch | 2 Cum omnes] Et cum CSEL | 3 fidei Rusch CSEL] om. To86a | 4 potissimum id] inv. To86a Didascalicon CSEL | 5 autem] + et T21 Didascalicon CSEL | 6 Scripture… circumstantia] om. hom. To86a | tractari] pertractari Didascalicon CSEL | et] ac Didascalicon CSEL | 7 exigit vel sana T21 Rusch ] sana Didascalicon CSEL | 8 Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere] om. To86a | 9 a] autem praem. CSEL, enim T21 * | 10 vitetur perfecte] perfecte vitet T21 | 11 etiamsi] etsi Didascalicon |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,2 
prol.|  2. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. 13  In rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua in Scriptura etiam divina14  legimus que possunt salva fide aliis parere sententiis, in nullam earum nos precipiti affirmatione ita proiciamus ut si forte diligentius exquisita veritas eam labefactaverit, corruamus non pro sententia divinarum Scripturarum sed pro nostra dimicantes, ita ut eam velimus Scripturarum esse que nostra est, cum potius eam que Scripturarum est nostram esse velle debeamus.15 

13  Augustinus] om. T21 To86a 14  Scriptura etiam divina]Scripturis etiam divinis T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,3 
prol.| 3. Notandum quia16  hec Scriptura ita allegoricis verbis texitur ut allegoricum sensum contineat et historicam17  fidem rerum gestarum non amittat. Dicitur autem Genesis a suo principio, secundum morem Hebreorum qui ex principiis maxime nomina libris imponunt, sicut Mattheus18  evangelicam19  suam historiam"librum generationis" appellat, cum multa utraque Scriptura20  in sequentibus contineat in quibus nulla generationis mentio fiat. Introducit quippe hec historia primum hominem futuri formam, utpote de terra virgine conditum per quem generandi terreni erant in vitam transitoriam21  , sicut evangelium secundum novum hominem inducit de matre virgine genitum qui filios generaret in vitam eternam. In hac ergo Scriptura figure sunt futurorum; in evangelio vero manifestatio completorum.22 

16  quia] quod T21 | 17  historicam] historia T21 | 18  Mt. 1, 1 : « Liber generationis Iesu Christi... ». | 19  evangelicam] evangelista T21 | 20  m. - u. S.] inv. T21 | 21  transitoriam] eternam T21 | 22  Codd. : T21 § 3, Rusch ; non contuli  : Do17/1 ; To86a |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,4 
prol.|  4. Liber iste more Hebreorum a principio Genesis appellatur quia in eo23  de celi et terre generatione agitur, licet alia multa sequantur, sicut evangelium Matthei « liber generationis Iesu Christi ». Inducit enim Moyses primum hominem formam futuri de terra virgine conditum qui generaret terrenos in vitam transitoriam, sic et24  evangelium secundum hominem, scilicet Christum de matre virgine genitum, qui regeneraret25  celestes in vitam eternam. Hic ergo figura in evangelio veritas.26 

Mt. 1, 1.

23  in eo] om. T21 | 24  et] om. T21 | 25  regeneraret] generaret T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,5 
prol.|  5. Hieronymus HIERONYMUS. In principio creavit Deus celum et terram . Plerique autumant sicut Tertullianus et Hilarius in hebreo haberi : In Filio fecit Deus celum et terram. Septuaginta vero et Symmachus et Theodotion : « In principio » transtulerunt. Et in Hebreo dictum27  est bresith quod Aquila interpretatur in capitulo. Magis igitur secundum28  sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi potest qui in ipsa fronte Geneseos (que caput omnium librorum est) et in principio Iohannis celi et terre conditor approbatur29  . Unde : « In capite libri scriptum est de me », id est in principio Geneseos : In principio scilicet creavit Deus celum et terram ; et in principio Iohannis 30  « Omnia per ipsum facta sunt » etc. Apud Hebreos quoque hic liber bresith appellatur31  , qui voluminibus ex librorum principiis nomina imponunt.32 

Gn. 1, 1.
Gn. 1, 1 « בְּרֵאשִׁ֖ית בָּרָ֣א אֱלֹהִ֑ים אֵ֥ת הַשָּׁמַ֖יִם וְאֵ֥ת הָאָֽרֶץ »
Cf. Io. 1, 3.10.
Ps. 39, 8.
Io. 1, 3.
Hieronymus, Liber quaestionum hebraicarum in Genesim, CCSL 72, p. 3.18 sqq. : « Plerique aestimant, sicut in altercatione quoque iasonis et papisci scriptum est et Tertullianus in libro contra Praxeam disputat nec non Hilarius in expos3itione cuiusdam psalmi affirmat, in hebraeo haberi in filio fecit deus caelum et terram : quod falsum esse rei ipsius ueritas comprobat. nam et Septuaginta interpretes et Symmachus et Theodotion in principio transtulerunt et in hebraeo scriptum est bresith, quod aquila interpretatur in capitulo, et non baben, quod appellatur in filio. magis itaque secundum sensum quam secundum uerbi translationem de christo accipi potest : qui tam in ipsa fronte geneseos, quae caput librorum omnium est, quam etiam in principio Iohannis euangelistae caeli et terrae conditor approbatur. unde et in psalterio de se ipso ait in capitulo libri scriptum est de me, id est in principio geneseos, et in euangelio omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. sed et hoc sciendum quod apud hebraeos liber hic bresith vocatur, hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina inponant ».

27  dictum] scriptum T21 | 28  secundum] + verbi T21 | 29  approbatur] appellatur T21 | 30  In principio... Iohannis] et T21 | 31  appellatur] vocatur T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,6 
prol.|  6. Quattuor sunt regule Sacre33  Scripture, id est historia que res gestas loquitur, allegoria34  in qua aliud ex alio intelligitur, tropologia, id est moralis locutio in qua de moribus ordinandis tractatur, anagoge, id est spiritalis intellectus per quem de summis et celestibus tractaturi ad superiora ducimur. His quattuor, quasi quibusdam rotis, tota divina Scriptura volvitur, verbi gratia : Hierusalem secundum historiam est civitas, allegoria35  Ecclesiam significat, secundum tropologiam - id est moralitatem36  - animam cuiuslibet fidelis que ad pacem eternam anhelat, secundum anagogen celestium omnium vitam qui revelata facie vident Deum. 37 

Cf. Guibertus de Novigento, Quo ordine sermo fieri debeat, CCCM 127 (R.B.C. Huygens, 1993), p. 47-63, lin. 198 sqq. : « Quattuor sunt regulae scripturarum, quibus quasi quibusdam rotis volvitur omnis sacra pagina, hoc est historia, quae res gestas loquitur, allegoria, in qua ex alio aliud intelligitur, tropologia, id est moralis locutio, in qua de moribus componendis ordinandis que tractatur, anagoge, spiritalis scilicet intellectus, per quem de summis et caelestibus tractaturi ad superiora ducimur. Verbi gratia, Ierusalem secundum historiam civitas est quaedam, secundum allegoriam sanctam Ecclesiam significans; secundum tropologiam, id est moralitatem, animam fidelis cuiuslibet qui ad visionem pacis aeternae anelat, secundum anagogen caelestium civium vitam, qui deum deorum facie revelata in Sion vident, signat ». Nota bene : Sententia Bedae « super principium Genesis » tribuitur in Summa fratris Alexandri, intr., q. 1, a. 3, n. 6, t. 1, p. 10a ; ex qua Thomas de Aquino, Quodlibet 7, q. 6, a. 2, ed. Leonina, t. 25, p. 30.47-52 : « Beba dicit in principio Genesis ». Cf. Beda Venerabilis, De tabernaculo, 1, CCSL 119A, p. 25.777-811 ; Beda Venerabilis, In Cantica canticorum, 3, 4, 11, CCSL 119B, p. 260.617-625. [MM2016]

33  Sacra] om. T21 | 34  allegoria] Allogo Rusch | 35  allegoria] all<egori>a T21 , alleg. Rusch | 36  moralitatem] moraliter T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,7 
prol.|  7. Divina Scriptura aliquando eterna intimantur ut est : « In principio erat Verbum ». Aliquando facta narrantur ut : « In principio creavit Deus celum » etc. ; aliquando futura narrantur ut38   : « Cum venerit Filius hominis in sua maiestate sedebit39   ». Aliquando que agenda sunt precipiuntur, ut40  « Diliges proximum tuum sicut teipsum ». Et est bipertita divina Scriptura quia {t. 1 : Erfurt, f. 3vb ; facsim., p. 6b} [Rusch, f.  3vb ] alia sunt que secundum figuram41  dicuntur, ut est « Audivit Adam vocem Domini deambulantis in paradiso », alia secundum rerum gestarum fidem, ut est quod populus exiens de Egypto per mare pedibus ambulavit, alia sunt que utroque dicta sunt modo, ut est transitus maris Rubri et miracula que Dominus in evangelio fecit.42 

Io. 1, 1.
Mt. 25, 31.
Mt. 19, 19 ; 22, 39 ; Mc. 12, 31 ; Gal. 5, 14, etc.
Gn. 3, 8.
Cf. Ex. 4, 21-22.
Cf. Ex. 14 et passim.

38  Cum venerit... ut] om. hom. T21 | 39  sua maiestate sedebit] se<de> m<aiestatis> s<ue> T21 | 40  ut] om. T21 | 41  figuram] + tantum T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,8 
prol.|  8. Tribus modis significat hec Scriptura generationem seculi esse factam. Aut enim sola voluntate aliquid dicitur factum, ut : « In principio creavit Deus celum et terram », aut voluntate simul et voce preceptiva ut : « Fiat lux », sive deliberativa ut : « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram », aut voluntate voce et diffinitione ut : « Crescite et multiplicamini et replete terram » et « Germinet terra herbam virentem et facientem 43  semen » etc. Et ea que sola voluntare et voce dicuntur novitate facta sunt. Que vero per diffinitionem hec sunt similia illis que noviter facta sunt, et hec sunt que post septimum diem usque in finem operatur Deus, et ex illa diffinitione proveniunt.44 

Gn. 1, 1.
Gn. 1, 3.
Gn. 1, 26.
Gn. 1, 28.
Gn. 1, 11.

44  Codd. : Rusch , om. T21 To86a
43  facientem] fe. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,9 
prol.|  9. Quidam tria principia posuerunt : Deum, exemplar, materiam ; et ea increata et sine initio, Deumque non tamquam creatorem materie45  sed quasi artificem, ad exemplar de preiacenti materia mundum fecisse. Alii duo principia putaverunt materiam et speciem et cum46  his tertium quod operatorium dicitur mundumque semper fuisse et futurum esse. His et huiusmodi erroribus obvians Moyses in uno spiritu, in uno principio temporis, mundum a47  creatore Deo factum narrat tanta velocitate ut48  effectu sensum temporis preveniret, ut49  videlicet Deum cognoscens50  initium universorum eternum intelligere dedit et omnipotentem ex tanta celeritate operis ut nec dum primum nascentis mundi momentum transactum dicatur quando mundus creatus dicitur his verbis : In principio creavit Deus celum et terram.51 

45  Deumque... materia] dixerunt Deumque non tamquam creatorem manere super rasuram T21 | 46  cum] in T21 | 47  a] in T21 | 48  ut] + voluntas T21 , + vel velocitas add. marg. T21 | 49  ut] om. T21 | 50  cognoscens] + esse T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,10 
prol.|  10. STRABO. In principio creavit Deus celum et terram. Moyses in uno principio temporis a Deo creatore mundum factum refert ut sensum temporis preveniret effectu voluntatis, ut Deum sciamus52  temporis initium et ipsum esse initium omnium. Plato enim tria initia vel53  principia estimabat Deum exemplar : et materiam, et ipsa increata sine principio, et Deum quasi artificem non creatorem ; Aristoteles duo : materiam et54  speciem et55  tertium operatorium dictum ;mundum vero semper esse et fuisse. Contra hec ergo et huiusmodi dicitur : In principio 56  etc.57 

52  sciamus] + esse ante T21 | 53  initia vel] om. T21 | 54  et] om. T21 | 55  et] om. T21 | 56  principio] + Deus creavit T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,11 
prol.|  11. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. 58  Sicut Paulus per revelationem didicit evangelium, ita Moyses, docente Spiritu Sancto59  , conditi mundi exordium60  .61 

ut laud. Salomo III Ranschwag de S. Gallo, In Gn., prol. ( BL63077 )

58  Augustinus] om. BL63077 Do17/1 T21 | 59  docente - S. s.] inv. BL63077 | 60  exordium] + non seculari sapientia Egyptiorum qua eruditus fuerat ad plenum. Intendit autem in hoc libro de inferiori mundo in quo homo factus est ad instructionem humani generis facere sermonem et quia visibili mundo preficiendus erat homo, primo ei regnum paratum describitur, deinde rector inducitur cui ceterarum creatura<rum> opulentia obsequatur ut sicut illa homini ita homo subiciatur creatori et expertus in mundo transitoria, ardentius tendat ad eterna BL63077 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,12 
prol.|  12. Beda VenerabilisBEDA. 62  Moyses in hoc libro de inferiori mundo ad instructionem hominis agit et, quia homo preponendus erat mundo visibili, primum regnum paratum describit, postea rectorem inducit cui serviat plenitudo regni. Dicit ergo : In principio creavit Deus celum et terram. Celi et terre nomine quidquid Deus fecit simul factum esse materialiter potest intelligi, sed informiter sive spiritale sive corporale sit. Deinde prosequitur quomodo Deus singulorum formas fecerit et operum distinctiones et quia nondum distincte forme addit de terra - Terra autem erat inanis et vacua - his scilicet que de ipsa erant processura. Et tenebre erant super faciem abyssi. Per abyssum cetera elementa possunt intelligi que adhuc confusa et incerta erant, quas formas essent habitura.63 

Numérotation du verset Gn. Prol.1,13 
prol.|  13. Quattuor64  modis operatur Deus. « Primo in verbo ; secundo in materia65  , unde : « Qui vivit in eternum creavit omnia simul » ; tertio per opera sex dierum varias distinxit creaturas ; quarto ex primordialibus seminibus non incognite oriuntur nature sed note66  sepius ne pereant reformantur.67 

Sir. (Eccli.) 18, 6

64  Quattuor] praem. Alb’ T21 | 65  materia] + informi T21 | 66  note] nocte ! T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,14 
prol.|  14. Isidorus HispalensisISIDORUS. et Beda VenerabilisBEDA. Mystice68  . Primordia generis humani quibus in ista luce frui cepit bene comparantur primo diei quo Deus lucem fecit, et hec etas tamquam infantia deputanda69  est ipsius universi seculi, quod tamquam unus homo etatem agit infantiam. Hec protenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera huius diei fit in diluvio quia et infantia nostra tamquam oblivionis diluvio deletur.70 

68  Isidorus… Mystice Rusch ] Ysidorus Do17/1 T21 ; om. To86a 69  deputanda] putanda T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,15 
prol.|  15. Incipit mane secundi diei a temporibus Noe tamquam pueritia et tenditur hec etas usque ad Abraham aliis71  generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est firmamentum inter aquam et aquam quia et arca, in qua erat Noe cum filiis72  , firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat et superiores quibus compluebatur. Hec etas73  diluvio non deletur quia et pueritia nostra {t. 1 : Erfurt, f. 4ra ; facsim., p. 7a} [Rusch, f.  4ra ] non oblivione tergitur de memoria. Meminimus enim nos pueros fuisse ; infantes non neminimus. Huius vespera est confusio linguarum in eis qui turrim faciebant, et fit mane ab Abraham. Sed nec ista etas secunda generavit populum Domini74  quia nec pueritia apta est ad generandum.75 

71  aliis] om. T21 | 72  filiis] + suis T21 | 73  etas] + in T21 | 74  Domini] Dei T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,16 
prol.|  16. Incipit mane diei tertii ab Abraham et succedit tertia etas similis adolescentie. Et bene comparatur diei tertio in76  quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus quorum77  error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis78  quasi ventis omnibus mobilis (quod bene significatur maris nomine) fidelis populus pulsatur ab hac ergo gentium vanitate et huius seculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham tamquam terra cum apparuit arida id est sitiens imbrem divinorum mandatorum. Qui populus unum Deum colendo tamquam irrigata terra ut fructus utiles posset afferresanctas Scripturas et prophetias accepit. Hec enim etas iam potuit generare Filium Deo79  quia et tertia etas id est adolescentia iam filios habere potest. Et ideo ad Abraham dictum est :"Patrem multarum gentium posui te ut augeam80  nimis valde et ponam te in gentes et reges ex te erunt81  et ponam testamentum meum inter me et semen tuum post te generationes eorum in testamentum eternum ut sim tibi Deus et semini tuo post te et dabo tibi et semini tuo post te82  terram in qua habitas omnem terram Chanaan in possessionem eternam et ero illis Deus". Hec etas porrigitur ab83  Abraham usque ad David quattuordecim generationibus. Huius vespera est in peccatis populi quibus divina mandata preteribant usque ad malitiam pessimi Saulis.84 

Cf. Gn. 17, 4-8.

76  in] om. T21 | 77  quorum] quarum T21 | 78  doctrinis] + vel disciplinis T21 | 79  Deo] Dei T21 | 80  ut augeam] om. T21 | 81  ex te erunt] exteterunt T21 | 82  et dabo... post te] om. hom. T21 | 83  ab] ad T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,17 
prol.|  17. Deinde mystice fit mane quarte diei85  regnum scilicet86  David. Hec etas similis est inventuti et revera inter omnes etates regnat inventus et ipsa est ipsum firmamentum omnium etatum87  . Ideo bene88  comparatur quarto diei in89  quo facta sunt sidera celi in firmamento. Quid enim evidentius significat regis eminentiam90  quam splendor solis et plebis91  obtemperantiam92  lune splendor ostendit tamquam Synagogam ipsam et stelle principes eius et omnia fundata in stabilitate regni tamquam in firmamento huius quasi vespera est in peccatis regum quibus illa gens meruit captivari.93 

85  mystice diei] inv. Do17/1 T21 | 86  scilicet] om. Do17/1 T21 | 87  etatum] + et T21 | 88  Ideo bene] Et praem. Do17/1, Et ideo T21 | 89  in] om. Do17/1 T21 | 90  eminentiam] excellentiam Do17/1 T21 | 91  plebis] temporis Do17/1 T21 | 92  obtemperantiam] obtinentiam Do17/1 T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,18 
prol.|  18. Fit deinde94  mane quinte diei transmigratio in Babylonem cum in captivitate95  populus leniter in peregrino otio est collocatus. Et porrigitur hec etas usque ad adventum Christi Iesu Domini nostri, id est quinta etas secundum quam est declinatio a inventute in senectutem, nondum quidem senectus, sed iam nec96  inventus quia senioris etas est quam greci presbyten vocant. Nam senex apud eos non senex sed geron dicitur. Et97  revera sic ista etas a regni robore inclinata et fracta est98  in populo Iudeorum quemadmodum homo a inventute fit senior. Et bene comparatur illi99  diei quinto quo facta sunt animalia in aquis et volatilia celi ; postquam celi100  homines101  inter gentes tamquam in aquis ceperunt vivere et habere incertam sedem et instabilem sicut aves volantes. Sed102  plane ibi erant certe, id est magni homines qui magis damnabantur fluctibus seculi quam servirent103  in illa captivitate. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore104  depravati sunt. Ubi sane animadvertendum quod benedixit Deus illa animalia dicens : « Crescite et multiplicamini et replete aquas maris et volatilia multiplicentur super terram ». Quia revera gens Iudeorum, ex quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est. Huius diei, hoc est huius etatis, quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Iudeorum, quia sic excecati sunt ut Deum et Dominum nostrum Iesum Christum non possunt105  cognoscere.106 

Gn. 1, 22 volatilia] avesque Weber.

94  deinde] om. T21 | 95  captivitate] - tem T21 | 96  sed iam nec] nec iam T21 | 97  Et] om. T21 | 98  inclinata et fracta - est] inv. T21 | 99  illi] om. T21 | 100  celi] om. T21 | 101  homines] quasi T21 | 102  Sed] om. T21 | 103  servirent] serviant T21 | 104  terrore] errore T21 | 105  possunt] possent T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,19 
prol.|  19. Mystice. Mane sexte diei fit predicatio evangelii per Iesum et, finito die quinto, id est quinta etate, incipit sexta scilicet senectus veteris hominis in qua homo minus potens est et quasi ad extremum vite tendit. Et hoc etiam apparet quia illud carnale regnum iam est vehementer attritum quando et templum Dei deiectum est et sacrificia cessaverunt. Et nunc ea gens quantum ad regni vires attinet quasi extremam vitam trahit. In ista tamen etate tamquam in senectute veteris hominis homo novus nascitur qui iam spiritaliter vivit. Sexta enim etate sive die dictum est : « Producat terra animam viventem ». Nam quinta die non dictum erat : Producant aque animam viventem sed reptilia animarum vivarum. Quomodo enim corpora sunt reptilia sic tunc adhuc etiam corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari gentium {t. 1 : Erfurt, f. 4rb ; facsim., p. 7b} [Rusch, f.  4rb ] populus ille serviebat. Istam vero animam vivam dicit quia vitam iam incipiunt eternam desiderare. Serpentes ergo et pecora que terra producit gentes significa<n>t iam stabiliter credituras evangelio de quibus dicitur et illud quod Petro demonstratum est in Actibus Apostolorum :"Macta et manduca" ; et cum ille immunda diceret, responsum est illi : « Quod Deus mundavit tu commune ne dixeris »aa  . Tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei sicut in ista etate sexta nascitur in carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam : Et homo est et quis cognoscet eum. Et quemadmodum in illa die masculus et femina coniuncti sunt sic et in ista Christus et Ecclesia. Et preponitur homo illa die pecoribus serpentibus et volatilibus celi sic et in ista etate Christus regit animas sibi obtemperantes que ad Ecclesiam eius partim de populo Iudeorum et partim ex gentibus venerunt ut ab eo domite mansuescerent homines scilicet vel carnali concupiscentie dediti sicut pecora vel tenebrosa curiositate obscurati quasi serpentes vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illa die pascitur homo et animalia que cum ipso sunt herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus, sic in ista etate homo quicumque bonus est minister Christi et eum bene quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritaliter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis et lege Dei partim ad concupiscendum fecunditatem rationum atque sermonum tamquam herbis seminalibus, partim ad utilitatem morum et conversationis humane tamquam lignis fructiferis partim ad vigorem fidei, spei et caritatis in vitam eternam tamquam herbis virentibus que nullo estu tribulationum possunt arescere, sed spiritalis sic pascitur istis alimentis ut multa intelligat carnalis autem, id est parvulus in Christo tamquam pecus Dei, ut multa credat que intelligere nondum potest, tamen eosdem cibos omnes habent. Huius autem etatis vespera est, de qua Dominus aitab   : Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram. Post illam vesperam fiet mane cum ipse Dominus in claritate venturus est. Tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis hi quibus dictum estac   : « Estote perfecti sicut Pater vester qui in celis est ». Tales enim faciunt opera bona valde. Post talia enim opera speranda est requies in die septimo que vesperam non habet. Nullo ergo modo potest dici quemadmodum fecerit Deus celum et terram et omnem creaturam quam condidit, sed ista expositio per ordinem dierum sic indicat quasi historiam rerum factarum ut predicationem futurorum maxime observet. Si autem aliquem monet quod in istis etatibus seculi duas etates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem consequentes singule quattuordecim generationibus contexuntur. Sexta vero ista nullo generationum numero diffinita sit ? facile est videre etiam in unoquoque homine duas primas etates infantiam et pueritiam corporis sensibus inherere qui sensus corporis quinque sunt : visus, auditus, gustus, olfactus et tactus. Quinarius autem numerus duplicatus (quoniam duplex est sexus humanus unde generationes tales existunt : masculinus et femininus) denarium numerum facit. Iam vero ab adolescentia et deinceps ubi ratio incipit in homine prevalere accedit quinque sensibus cognitio et ratio quibus vita regitur et administratur ut iam septenarius numerus esse incipiat qui similiter duplicatus quattuordecim generationibus eminet et apparet. Quas habent tres etates consequentes, adolescentis scilicet invenis et senioris. Senectutis vero etas, sicut in nobis, nullo statuto annorum tempore diffinitur sed post illas quinque, quantumquisque vixerit, senectuti deputatur ; sic in ista etate seculi non apparent generationes diffinite, ut occultus sit ultimus dies quem utiliter Dominus latere oportere demonstrat.107 

Gn. 1, 24 : « Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita ».
Cf. Act. 11, 7 : « Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca ».
aa  Act. 11, 9.
ab  Lc. 18, 8 : « Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? »
ac  Mt. 5, 48 : « Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est ».

Numérotation du verset Gn. Prol.1,20 
prol.|  20. Mystice igitur perfecti sunt celi etc. Quia108  post illorum quasi sex dierum id est109  opera bona valde, speret homo quietem perpetuam et intelliget110  quid sit. Requievit Deus septima die ab omni opere suo quia et ipse in nobis hec bona operatur qui ut operamur111  iubet. Et recte ipse requiescere dicitur quia post hec omnia opera nostra requiem nobis prestabit. Quomodo112  enim recte paterfamilias dicitur edificare domum cum, ut edificent operarii sui iubet, et requiescere cum113  post perfectionem fabrice illis quibus imperabat {t. 1 : Erfurt, f. 4va ; facsim., p. 8a} [Rusch, f.  4va ] permittit ut vacent et iocundo otio perfruantur.114 

108  etc. quia] om. T21 | 109  id est] om. T21 | 110  intelliget] -gat T21 | 111  operamur] operaremur T21 | 112  Quomodo] quando T21 | 113  ut edificent... cum] om. hom. T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,21 
prol.|  21. Isidorus HispalensisISIDORUS. Moraliter. Habet unusquisque nostrum in nostris operibus et recta vita tamquam distinctos istos sex dies post quos debeat quietem sperare. Primo die lucem fidei quando primum visibilibus credit propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tamquam firmamentum discipline quod discernit inter carnalia et spiritalia opera, sicut firmamentum115  inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus preparat et erigit. Separata enim116  labe et fluctibus temptationum117  carnalium tamquam aridam terram118  habet mentem videlicet tamquam119  a perturbationibus maris, ut iam possit dicere."Mente servio legi Dei120  , carne autem servio legi peccati"ad  .121 

ad  Cf. Rm. 7, 25 : « Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem, legi peccati ».

115  firmamentum] om. T21 | 116  et erigit separata enim] separata T21 | 117  temptationum] cogitationum pr. m. T21 , + vel temptationum al. m. interl. T21 | 118  terram] om. T21 | 119  videlicet tamquam] om. T21 | 120  lege Dei] le. e. d. T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,22 
prol.|  22. Isidorus HispalensisISIDORUS. 122  Mystice. In principio fecit Deus celum et terram. Spirituales qui celestia meditantur ; et terram id est carnales terrarum hominem imitantes. Terra autem erat inanis et vacua ; hoc est caro nostra antequam doctrine accipiat formam. Tenebre erant super faciem a<byssi> quia peccati obscuritas et ignorantie cecitas regebat corda nostra. Spiritus Domini ferebatur super aquas, hoc est super cor tenebrosum et fluidum ut in spiritu subsistentes requiesceremus et flatu eius vivificaremur, cuius unda abluimur. Dixit quoque Deus : Fiat lux, id est appareat illuminatio fidei. Primo enim die lucem fidei dedit quia prima est in conversione fides, unde primum mandatum est :"Dominus Deus tuus unus est"ae  , propter hanc fidem Christus visibiliter apparuit presentie sue gratia dividens lucem id est filios Dei qui et lucis a tenebris, id est peccatoribus, hos appellavit diem illos noctem. Undeaf   :"Fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino".123 

ae  Dt. 6, 4 : « Audi, Israel : Dominus Deus noster, Dominus unus est ».
af  Eph. 5, 8 : « Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate ».

123  Codd. : To86a § 19 (non contuli) ; Rusch
122  Isidorus To86a ] Idem Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,23 
prol.|  23. Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia, de quibus dicitur : « Celum sicut liber plicabitur »ag  . Hoc firmamentum discernit aquas, id est populum angelorum quibus non est necesse ut in lectione audiant verbum Dei. Sed illud firmamentum posuit in sublime, super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant, qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores.124 

ag  Celum sicut liber plicabitur] sententia ex Is. 34, 4 : « Et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu », ut ref. v. g. Firmicus Maternus (pseudo) [408/410 circa], Consultationes Zacchei christiani et Apollonii philosophi [CPL 0103], lib. 3, c. 10 (Oratio Apollonii), § 4, Sources Chrétiennes, 401-402, ed. I.-L. Feiertag - W. Steinmann, 1994, t. 2, p. 236.19 : « ... ut cum te leuaueris confringere terram, cum sicut liber plicabitur caelum terribili que incendio cuncta soluentur... » ; Germanus Parisiensis (pseudo), Epistolae de ordine sacrae oblationis et de diversis charismatibus Ecclesiae (Expositio brevis antiquae liturgiae Gallicanae), ep. 1, c. 18, p. 348.189 : « Nomina autem defunctorum ideo hora illa recitantur qua palleo tolletur, quia tunc erit resurrectio mortuorum, quando adveniente Christo caelum sicut liber plicabitur ». < Parall . > Glossa ordinaria (Gn.) Prothemata § 19 ; Glossa ordinaria (Ps. 93, 12) marg. < Non habet > Vetus latina database.

124  Codd. : To86a (non contuli) § 20 ; Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,24 
prol.|  24. Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet concupiscentiarum et temptationum fluctibus sese quatientes ; et segregavit ab eis aridam, id est fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero coercuit ne iniquitatis sue fluctibus aridam, id est animam sitientem Deum, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam, ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti. Producat lignum forte et fructiferum, id est beneficum eripiendo oppressum et prebendo ei protectionis umbraculum.ah  125 

ah  Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Gn.), c. 1, 8-9, PL 83, 210 : «Segregavitque ab eis aridam, populum scilicet fontem fidei sitientem, fixit que dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent; liceat que ei germinare bonorum operum fructus secundum genus suum, diligendo proximum in subsidiis necessitatum carnalium; habeatque in se semen secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiatur ad subveniendum indigentibus. Producat et lignum forte robore, et fructiferum, id est, beneficium ad eripiendum eum qui iniuriam patitur de manu potentis, et praebendum protectionis umbraculum valido robore iusti iudicii ».

125  Codd. : To86a (non contuli) § 21 ; Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,25 
prol.|  25. Die quarta micuerunt luminaria in firmamento celi, id est legis doctores Scripture sancte inherentes, et inferioribus lumen sapientie demonstrantes. Prodiit quoque siderum turba, id est virorum doctorum scilicet et legisperitorum numerositas qui in huius vite nocte fulgentes dividant Scripture sensibilia et intelligibilia quasi inter lucem perfectorum et tenebras peccatorum, facientes signa virtutum et miraculorum que sunt in tempora et annos quia propriis temporibus vivunt et transeunt."Verbum autem Domini in eternum manet"ai  . Bene autem terra germinavit primo et postea facta sunt luminaria quia post bona opera venit illuminatio qua videtur species superne veritatis.126 

ai  Is. 40, 8 (Φ multique codd.) ; Weber : « Verbum autem Dei nostri stabit in aeternum ».

126  Codd. : To86a (non contuli) § 22 ; Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,26 
prol.|  26. Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est homines in vitam revocati per sacramentum baptismi facta sunt volatilia, id est anime volantes ad superna.127 

127  Codd. : To86a (non contuli) § 23 ; Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,27 
prol.|  27. Sexta die produxit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit secundum genus suum, id est vitam imitando sanctorum. Undeaj   : « Imitatores mei estote » etc. Secundum genus nostrum vivimus quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est homines ferocitate superbientes et pecora, id est simpliciter viventes et serpentes astutos, scilicet et bonum a malo discernentes et quasi reptando scrutantes terrena per que intelligant celestia. Post hec fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem, scilicet virum, scilicet perfectum qui ipsam veritatem contemplando operatur iustitiam. Hic accipit potestatem piscium maris et volatilium celi pecorum ferarum atque repentium quia {t. 1 : Erfurt, f. 4vb ; facsim., p. 8b} [Rusch, f.  4vb ] spiritalis similis Deo factus omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur. Masculum et feminam creavit eos quia sicut viro mulier sic spiritali et perfecto viro minus perfectus obedire debet. Dicitur enim eisak   : Crescite et multiplicamini et replete terram. In spiritalibus scilicet donis, ut ratio dominetur carni quasi insensato animanti et perturbationibus eius. Per herbam seminalem et lignum fructuosum in escam hominibus datum intelligimus oblationes sanctorum. Unde Paulusal   : « Seminavimus spiritalia vobis ; magnum est si carnalia vestra metamus ».128 

aj  1Cor. 4, 16 ; 1Cor. 11, 1 ; Eph. 5, 1 ; Phil. 3, 17.
ak  Gn. 1, 28.
al  1Cor. 9, 11 : « Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? »

128  Codd. : To86a (non contuli) § 24 ; Rusch
Numérotation du verset Gn. Prol.1,28 
prol.|  28. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum in divina Scriptura de paucis verbis plures intellectus veri et catholici habentur, illum diligamus maxime quem constat scriptorem sensisse, vel quem non impedit circumstantia Scripture si convenit cum sana fide aut saltem quem sana fides prescribit.am  129 

am  Cf. Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, 1, 21, 41, CSEL 28, 1, p. 31.13-22 : « Et cum diuinos libros legimus in tanta multitudine uerorum intellectuum, qui de paucis uerbis eruuntur et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum adparuerit eum sensisse, quem legimus; si autem hoc latet, id certe, quod circumstantia scripturae non inpedit et cum sana fide concordat; si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum, quod fides sana praescribit. aliud est enim, quid potissimum scriptor senserit, non dinoscere, aliud autem a regula pietatis errare. si utrumque uitetur, perfecte se habet fructus legentis; si uero utrumque uitari non potest, etiam si uoluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam ». < Parall . > Glossa ordinaria (Gn.) Prothemata § 1.

Numérotation du verset Gn. Prol.1,29 
prol.|  29. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si qua obscura legimus que possunt sane variis exponi sententiis nullam precipitanter affirmemus ne forte velimus eam esse Scripture sententiam que nostra est cum potius Scripture sententiam debeamus facere nostram.130 

Numérotation du verset Gn. Prol.1,30 
prol.|  30. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In narratione rerum gestarum non omnia secundum figuralem tantum intellectum accipimus131  sed quedam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda132  sunt. Querendum ergo est quomodo preter allegoricam significationem dictum sit. : In principio creavit Deus celum et terram. In principio scilicet temporis vel quia primo facta sunt ; vel in principio id est133  Filio Dei qui aitan  Ego « principium qui et loquor vobis ». Celum et terram spiritalem corporalemque creaturam intelligunt, vel corporalem tantum per celum superiorem, per terram inferiorem, vel utriusque informis materia dicta est celum et terra. Spiritualis enim vita sicut in se est, non conversa ad creatorem informis est. Conversa vero ad eum formatur. Corporalis autem per privationem omnis corporee qualitatis que apparet in formata materia. Vel134  celum est creatura spiritalis que ab exordio quo facta est et perfecta et beata semper est. Terra vero corporalis materies adhuc imperfecta quia terra inquit erat invisibilis et incomposita etc. Ubi videtur informitatem significare corporalis substantie. Utriusque tamen informitas hic significari potest : Corporalis in eo quod dictum est. Terra autem135  erat invisibilis et incomposita. Spiritualis autem in hoc. Tenebre erant super faciem abyssi ut abyssum tenebrosam naturam vite informem intelligamus nisi ad creatorem convertatur in quo solo formatur et illuminatur ne sit tenebre vel abyssus.136 

an  Cf. Io. 8, 25 : « Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Iesus : Principium, qui et loquor vobis ».

131  accipimus] accipiuntur T21 | 132  defendenda] deferenda T21 | 133  est] + in T21 | 134  Vel] et T21 | 135  autem] om. T21 |
Numérotation du verset Gn. Prol.1,31 
prol.|  31. Querendum est quomodo Deus cuncta simul condidit dum idem Moyses ex dierum mutatione variante distincte creata describit. Sed rerum simul materia137  creata est, simul vero formata per species non est. Et quod simul extitit per substantiam materie non simul apparuit per speciem forme. Cum enim simul factum celum terraque dicitur, simul spritualia et corporalia, et quidquid de terra producitur, simul facta indicantur. Sol, luna et sidera quarto die in celo facta perhibentur, sed quod quarto die processit in specie, primo die in celi substantia extitit per condicionem. Primo die terra creata dicitur, tertio arbusta condita et cuncta terre virentia describuntur. Sed quod die tertio in speciem prodiit prima die in ipsa terre substantia conditum fuit. Hinc Moyses distincte per omnes vel singulos dies omnia condita retulit, et tamen omnia simul creata subiunxit dicensao   : « Iste sunt generationes celi et terre quando create sunt in die quando Deus fecit celum et terram et omne virgultum agri antequam orietur in terra omnemque herbam regionis ». Qui enim diversis diebus creatum celum, terram, virgultum herbamque narraverat, hic uno die facta manifestat ut ostenderet quod omnis creatura simul per substantiam extitit que non simul per speciem processit. Undeap   :"Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam"."Ad imaginem creavit illum, masculum et feminam f<ecit> eos". Femina nondum facta iam homo masculus et femina perhibetur sed quia ex Adam latere erat processura in illo iam computatur per substantiam a quo fuerat producenda per formam. In minimis quoque licet hec considerare, herba enim cum prodit et formatur, nondum in illa fructus necdum fructus fui semen ostenditur. Inest tamen ei fructus et semen quia simul sunt in radice substantie que non simul prodeunt per temporis incrementa.138 

ao  Gn. 2, 4-5.
ap  Gn. 1, 26-27 : « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [...] . Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. ».

137  materia] + vel substantia marg. al. m. T21
Numérotation du verset Gn. Prol.1,32 
prol.|  32. Beda VenerabilisBE<DA>. Septem sunt celi quorum hec sunt139  nomina : aer, ether, olympum, spatium, et igneum firmamentum, celum angelorum et Trinitatis. Hieronymus autem dicit celum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum.140 

139  quorum hec sunt] om. To86a
Numérotation du verset Gn. Prol.1,33 
prol.|  33. STRABO. In principio creavit Deus celum et terram. Celum non visibile firmamentum sed empyreum id est igneum vel intellectuale quod si ab arbore sed a splendore igneum dicitur quod statim repletum est angelis. Undeaq  « Cum me laudarent astra matutina » etc. Et nota hic tria commemorari elementa nomine celi aerem colligimus, nomine terre ipsam et ignem qui in ea latet, quarti id est aque in sequentibus fit mentio.141 

aq  Iob. 38, 7.





Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_Prol.1)