initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Ex. 10,1 
Et dixit Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem ego enim induravi
interl.| interl.| patienter sustinui||

1 Pharaonem] Pharao Weber
cor eius et servorum illius ut faciam signa mea hec in eo
Numérotation du verset Ex. 10,2 
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Egyptios et signa fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus
marg.| marg.| EGO  ENIM  INDURAVI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In eodem libro. Hic ita dixit tamquam opus habeat Deus cuiusquam malicia, sed sic intelligendum est ac si diceret : Ego patiens fui super eum et servos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos : quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur : Ingravavi cor eius.||
marg.| marg.| Plage Egyptiorum eruditio est filiorum Israel, ne similiter indurentur, et similia patiantur : multato pestilente sapientior erit parvulus.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Possunt decem plage, quibus Egyptus per Israelitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hec in figura nostri facta sunt. Christianus et Israeliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Egyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Egyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Moysi, hic decem edicta contra Christum. Diverse ibi plage Egyptiorum, diverse hic calamitates Romanorum.||
marg.| marg.| Ibi, primum sanguis de puteis et fluminibus manat : hic, prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus.||
marg.| marg.| Ibi, secunda plaga, rane in penetralibus, inedia pene habitatores extinxit : hic, sub Domiciano, satellites effrenati iussu cruenti principis et inopia pene omnes Romanos cives dispersit.||
marg.| marg.| Ibi, tertia plaga cyniphes, muscule sevissime, que media estate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur. Hic, tertia plaga sub Traiano Iudeos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti grassati sunt. Preterea multe urbes iisdem temporibus corruerunt terre motu.||
marg.| marg.| Ibi, quarta plaga, musce canine, alumne putredinis, vermium matres ; hic, sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Ytaliam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna disparsum, morte dissolutum putredini et vermibus dedit.||
marg.| marg.| Ibi, quinta plaga, pecorum et iumentorum. Hic, sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adiumenta reipublice, {t. 1 : Erfurt, f. 64va ; facsim., p. 130a} [Rusch, f.  64va ] id est plebes provinciarum et legiones militum, comminute sunt.||
marg.| marg.| Ibi, sexta plaga, vesice turgentes ulceraque manantia : hic, plaga que post Maximi persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro, ira et perfidia non per vulgi cedem, sed per vulnera morientium principum et potentum exaltata est.||
marg.| marg.| Ibi, septima plaga coacta in aere grando, que hominibus et iumentis fuit exitio : hic, sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spacia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci.||
marg.| marg.| Ibi, octava correctio, excitate undique locuste : hic, excitate undique gentes Romanum orbem cedibus et incendiis vastaverunt.||
marg.| marg.| Ibi, nona plaga, tenebre tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes : hic, Aureliano persecutore decernenti, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset ; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus.||
marg.| marg.| Ibi, decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio. Hic, omnium perditio idolorum que primitus facta in primis amabant. Ibi, rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit : hic quoque, hec omnia fecit, et etiam credidit.||
marg.| marg.| IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Egyptiorum vasa pretiosa Hebreis tradita sunt : hic Ecclesie Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt.||
marg.| marg.| IDEM. Egyptiis post decem plagas dimissos Hebreos persequentibus maris irruit interitus : nos quoque peregrinantes, persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem iudicii, Christo duce et iudice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis eterni submergentur.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Octavum preceptum : Falsum testimonium non dices. Octava plaga : locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo, et consumit mentiendo. Unde : Si mordetis et consumitis, videte ne ab invicem consumamini.||

Gal. 5, 15.

signa] + mea Weber fecerim – in eis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,3 
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei : Hec dicit Dominus Deus Hebreorum {t. 1 : Erfurt, f. 64va ; facsim., p. 130a} [Rusch, f.  64va ] : Usquequo non vis subici mihi ? Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

ei] ad eum Weber
Numérotation du verset Ex. 10,4 
Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos
interl.| interl.| nota locutionem||
interl.| interl.| contra hominum inconstantiam||
Numérotation du verset Ex. 10,5 
que operiet superficiem terre nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini. Corrodet enim omnia ligna que germinant in agris
marg.| marg.| ECCE  EGO  INDUCAM etc. Origenes ORIGENES. Puto per hoc genus plage dissidentis semper a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum : homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt.||
marg.| marg.|  STRABO. Locusta, que longiora retro crura habet, vocatur locusta quasi ‘longa hasta’, grece vero hastago. Per locustam, que regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis penis multati, semper in duritia sua manent, tamquam nullum habeant rectorem.||

operiet] operiat Weber
inducam] corr., indurabo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 10,6 
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Egyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in presentem diem avertitque se et egressus est a pharaone.
Numérotation du verset Ex. 10,7 
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? Dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Egyptus
Numérotation du verset Ex. 10,8 
revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
Numérotation du verset Ex. 10,9 
ait Moyses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini Dei nostri.

Dei] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,10 
Et respondit pharao : Sic Dominus sit vobiscum ; quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis

Pharao] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,11 
non fiat ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis {t. 1 : Erfurt, f. 64vb ; facsim., p. 130b} [Rusch, f.  64vb ] statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis

fiat] fiet Weber
Numérotation du verset Ex. 10,12 
dixit item10  Dominus ad Moysen extende manum tuam super terram Egypti ad locustam
marg.| marg.| AD LOCUSTAM. Locuste pro mobilitate levitatis accipiuntur tamquam vage et salientes anime pro voluptate seculi.||

10  item ΩM] autem Weber
ut ascendat11 
marg.| marg.| vel : descendat ||

11  ascendat Rusch Weber] descendat B Ed1455
super terram12  et devoret omnem herbam que residua fuit grandini

12  terram ΩM Ed1455 Rusch cum hebr. LXX] eam cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,13 
extendit Moyses virgam super terram Egypti
marg.| marg.| EXTENDIT  MOYSES  VIRGAM. Quedam prodigia fiunt per Moysen, quedam per Aaron, quedam vero per ipsum Dominum, ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat. In quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Moysi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus.||
et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens
interl.| interl.| calidus auster scilicet, ut putant||
interl.| interl.| suggestio diabolica||
levavit locustas
interl.| interl.| adulantium linguas||
interl.| interl.| dissidentem a se et discordantem humani generis inconstantiam||
marg.| marg.| VENTUS  URENS  LEVAVIT  LOCUSTAS. Gregorius Magnus GREGORIUS. Exhibite celitus Egypti plage, exigentibus meritis corporaliter illate sunt, sed que mala quotidie pravas mentes feriant, spiritaliter signaverunt ; quibus exteriorum percussione Egyptus afflicta commota mens dolensque perpenderet, que vastationis damna interius negligens toleraret. Per locustas enim que plus quam cetera minuta animantia frugibus nocent, lingue adulantium figurantur, que terrenorum hominum mentes, aliqua bona proferentes laudando corrumpunt. Fructus enim Egyptiorum opera cenodoxorum, que locuste exterminant, dum adulantes lingue ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. Herbam locuste comedunt, quando adulatores verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, cum vanis laudibus quorundam iam quasi fortium opera enervant.||
Numérotation du verset Ex. 10,14 
que ascenderunt super universam terram Egypti
interl.| interl.| cives mundi||
et sederunt in cunctis finibus Egyptiorum innumerabiles
interl.| interl.| adulantes enim sunt non digni numero||
quales ante illud tempus non fuerant nec postea future sunt
Numérotation du verset Ex. 10,15 
operueruntque universam superficiem terre vastantes omnia
interl.| interl.| opera||
devorata
interl.| interl.| favoribus elata||
est igitur herba
interl.| interl.| verba||
terre et quicquid pomorum
interl.| interl.| operum||
in arboribus
interl.| interl.| fortibus||
fuit que grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terre in cuncta Egypto
Numérotation du verset Ex. 10,16 
quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
Numérotation du verset Ex. 10,17 
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
Numérotation du verset Ex. 10,18 
egressusque est Moyses13  de conspectu pharaonis et oravit Dominum

13  Moyses] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,19 
qui flare fecit ventum ab {t. 1 : Erfurt, f. 65ra ; facsim., p. 131a} [Rusch, f.  65ra ] occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Egypti
Numérotation du verset Ex. 10,20 
et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel
marg.| marg.| NON  REMANSIT etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Beneficium Dei commemoravit Scriptura quo abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur. Sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.||
Numérotation du verset Ex. 10,21 
dixitque14  Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum et sint tenebre super terram Egypti
interl.| interl.| arguentes cecitatem mentis, vel ostendentes divine dispensationis et providentie obscurissimas esse rationes||

14  dixitque] dixit autem Weber
tam dense ut palpari queant
interl.| interl.| Yperbolice : tenebre enim palpari non possunt, sed magnitudinem tenebrarum significavit.||
marg.| marg.| EXTENDE  MANUM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tertio dicitur ad Moysen :  Extende manum tuam in celum , ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in celum. Quod ergo dictum est ad Moysen : Extende manum tuam super terram Egypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest, sed non converti.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Nona plaga tenebre sunt, ut mentis eorum cecitas arguatur, vel ut intelligant divine dispensationis et providentie obscurissimas esse rationes. « Posuit » enim Deus « tenebras latibulum suum », quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt.||
marg.| marg.|  STRABO. Per tenebras, insipientia Iudeorum ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pene devenirent. Unde etiam vel per tenebras arcanum divini iudicii significatur, quo iustos misericorditer salvat, impios iuste condemnat.||

Ps. 17, 12.
Numérotation du verset Ex. 10,22 
extendit Moyses manum in celum et facte sunt tenebre horribiles in universa terra Egypti tribus diebus
Numérotation du verset Ex. 10,23 
nemo vidit fratrem suum
interl.| interl.| Grecus habet : Et non vidit nemo fratrem suum.||
nec movit se de loco in quo erat
interl.| interl.| non quod penitus non moveretur, sed quia de loco in locum migrare non poterant||
ubicumque autem habitabant filii Israel lux erat
Numérotation du verset Ex. 10,24 
vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestre et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
marg.| marg.| OVES  TANTUM etc. Grecus habet : Preter oves et boves relinquite ; et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inferatur : ‘relinquite’ et subaudiatur ‘ista’, ut sit sensus : Ite preter oves et boves et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum.| ||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Nonum preceptum : Non concupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, dense tenebre. Est enim quedam mechia et in appetendo uxorem alienam, quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere dense sunt tenebre. Nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens. Qui hoc facit vere cecatur furore horribili.||

AUGUSTINUS  HIPPONENSIS, Locutionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), loc. 57,  CCSL 33, lin. 249 : « pharao dicit ad moysen et aaron: ite et seruite domino deo uestro; praeter oues et boues relinquite; sic enim habet graecus. ualde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur:"relinquite" et subaudiatur"ista", ut sit sensus: ite praeter oues et boues et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus scripturarum ».
Numérotation du verset Ex. 10,25 
ait Moyses hostias quoque et holocausta dabis nobis que offeramus Domino Deo nostro
Numérotation du verset Ex. 10,26 
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula
interl.| interl.| Quasi abductis pecoribus posset ungula remanere, sed sic intelligendum est : Nec ungulam relinquemus.||
que necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri presertim {t. 1 : Erfurt, f. 65rb ; facsim., p. 131b} [Rusch, f.  65rb ] cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
Numérotation du verset Ex. 10,27 
induravit autem Dominus cor pharaonis et noluit dimittere eos
Numérotation du verset Ex. 10,28 
dixitque pharao ad Moysen15  recede a me et16  cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris

15  Moysen] eum Weber 16  et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,29 
respondit Moyses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_10)