initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Ex. 11,1 
Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam pharaonem et post hec dimittet vos et exire compellet.

1 Pharaonem] + et Egyptum Weber
Numérotation du verset Ex. 11,2 
Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
marg.|  DICES  ERGO  OMNI etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non debet hinc quisque exemplum sumere nec sic proximum spoliare. Hoc enim Deus iussit qui noverat quid quemque oporteat pati, nec Israelite furtum fecerunt, sed Deo iubente ministerium prebuerunt. Sicut cum minister iudicis occidit quem iudex precipit. Sed si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit a iudice occidi debuisse. Sed si seorsum habitabant Iudei in terra Gesem, ubi nec plage fiebant, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima aurum, argentum, vestem ; presertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen sic positum est : Et mulier a vicina sua, et concellaria, vel concellanea secundum aliam litteram. Unde intelligendum est etiam in terra Gesem non solos Hebreos habitasse, sed aliquos Egyptios cohabitasse, ad quos potuerunt merito Hebreorum illa divina beneficia pervenire, ut eos diligerent, et quod petebant {t. 1 : Erfurt, f. 65rb ; facsim., p. 131b} [Rusch, f.  65rb ] facile commodarent : nec tamen Deus iudicavit illos ita alienos fuisse ab iniuriis et contritionibus quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur qui aliis plagis percussi non erant.
marg.|  UT  POSTULET  VIR etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Mentes usui vite carnalis inherentes evelsi ab infimis non possunt, nisi gradatim ducta predicatione proficiant. Hinc est quod in Egypto positis pio moderamine latenti concupiscentie condescenditur, et vicinorum vasis aureis et argenteis sublatis, discedere iubentur. Qui ad Sina montem ducti, accepta lege, mox audiunt : Non concupisces rem proximi tui. Hinc etiam in lege « oculum pro oculo, dentem pro dente » precipitur exigere. Quandoque tamen, revelante gratia, percussi maxillam alteram iubentur prebere. Quia enim in plus semper ira vindictam exigit quam iniuriam accipit, dum discunt mala non multiplicius reddere, quandoque discernerent ea et multiplicata sponte tolerare. Hinc rudem populum a quibusdam prohibuit, quedam in usu pristino servavit, et ipsa in melioris vite figuram. Bruta nanque animalia in Egypto idolis mactabant. Ideo animalium mactationem retinuit, sed idolorum cultum vetuit, ut dum de usu aliquid amitterent, in consolationem etiam aliquid haberent. Quod tamen mira dispensatione in figuram spiritus convertit. Sacrificia enim illorum animalium extinctionem nostre carnalis vite significant. Unde ergo imbecillitati populi rudis condescenditur, inde ei per umbratas allegoriarum species maior fortitudo spiritus nuntiatur.

Ex. 20, 17.
Ex. 21, 24.
Cf. Mt. 5, 39.
Numérotation du verset Ex. 11,3 
Dabit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis fuitque Moyses vir magnus valde in terra Egypti coram servis pharaonis et omni populo
marg.|  CORAM  EGYPTIIS. Qui scilicet habitabant cum Hebreis in terra Gessen et pro ipsis novem plagis lesi non erant, ideoque eos diligebant ; decima autem plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebrei ab eis.

Pharaonis] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 11,4 
et ait : Hec dicit Dominus media nocte egrediar in Egyptum
Numérotation du verset Ex. 11,5 
et morietur omne primogenitum in terra Egyptiorum a primogenito pharaonis qui sedet {t. 1 : Erfurt, f. 65va ; facsim., p. 132a} [Rusch, f.  65va ] in solio eius usque ad primogenitum ancille que est ad molam et omnia primogenita Egyptorum
interl.|  vel : iumentorum
marg.|  MORIETUR  OMNE  PRIMOGENITUM etc. OrigenesORIGENES. Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Egyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum que ascripta est in celis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerint. Delentur iterum primogenita Egyptiorum : sive eos principatus et potestates, et mundi huius rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in gladio crucis triumphavit ; sive autores et inventores falsarum religionum quas Christi veritas cum suis extinxit autoribus.
marg.|  Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Egyptiorum, quod in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit, cum separabit oves ab hedis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia.
marg.|  OrigenesORIGENES. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia {t. 1 : Erfurt, f. 65va ; facsim., p. 132a} [Rusch, f.  65va ] veritatis, in Egypto posita est. Cui si appropinquare cepit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam iuventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querele similem. Purgat etiam malignas cogitationes eius, et cinipharum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cinomie spiculis similes depellit, stulticiamque et intellectum pecudibus similem, per quam « homo, cum in honore esset, non intellexit », sed « comparatus est iumentis insipientibus » etc. Arguit ulcera peccatorum, arrogantie tumorem, et fervorem furoris extinguit. Adhibet post hec voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque coerceat, et simul ignem penitentie, ut dicat : « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? » Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus eius, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia « digitus Dei est », et parum agnitionis accepit : tunc precipue gestorum suorum tenebras videt, et errorum caliginem, et tunc merebitur ut extinguantur in ea primogenita Egypti. Omnis enim anima cum ad supplementum etatis venerit, et velut naturalis lex ceperit in ea iura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentie vel ire fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit : Butirum et mel manducabit ; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum, quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malicie, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit : « Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris ». Quia ergo hi primi anime motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Egyptiorum primitiva ponuntur, quia extinguuntur, si relique vite conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Egyptiorum delentur, nisi post hec omnia in infidelitate perdurans, noluit iungi Israelitice plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tamquam plumbum in aquam validissimam."Iniquitas enim, secundum Zachariam, sedet super talentum plumbi". Et ideo qui permanet in iniquitate, tamquam plumbum demergitur in profondum.

Ps. 48, 13. 24.
Lc. 24, 32.
Ps. 24, 7.
Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX) ut laud. Origenes, In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 6, par. 4, GCS 29, p. 195.16 ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).

Egyptorum] iumentorum Weber
Numérotation du verset Ex. 11,6 
eritque clamor magnus in universa terra Egypti qualis nec ante fuit nec postea futurus erat

erat] est Weber
Numérotation du verset Ex. 11,7 
apud autem omnes filios Israel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Egyptios et Israel
marg.|  APUD  AUTEM  OMNES etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In libro Locutionum. Elegantissima locutio est : per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum, ita commendans quanta in Hebreis quies futura esset, Egyptiis acerba orbitate clamantibus.

autem omnes] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 11,8 
descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post hec egrediemur
Numérotation du verset Ex. 11,9 
et exivit a pharaone iratus nimis
interl.|  non perturbatione mentis, sed pro duritia pharaoni, qui tactus tot penis non resipuit : stupebat et admirabatur
dixit autem Dominus ad Moysen non audiet vos pharao ut multa signa fiant in terra Egypti
marg.|  NON  AUDIET  VOS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tamquam opus fuerit pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur : que utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, et ipsa discretione ad pietatem informandum, sed hoc fuit Dei, malicia illius cordis bene utentis, non pharaonis patientia scilicet male utentis.
Numérotation du verset Ex. 11,10 
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et ostenta que scripta sunt coram pharaone et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel de terra sua

signa et] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_11)