initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Ex. 12,1 
Dixit quoque {t. 1 : Erfurt, f. 65vb ; facsim., p. 132b} [Rusch, f.  65vb ] Dominus ad Moysen et Aaron

1 Aaron] + in terra Egypti Weber
Numérotation du verset Ex. 12,2 
mensis iste vobis principium mensium primus
interl.|  maximus

mensium] mensuum Weber
erit in mensibus anni
marg.|  MENSIS  ISTE etc. Rabanus MaurusRABANUS. Hic est Aprilis, qui apud Hebreos Nisan, apud Macedones Sanctios dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus. Vel Aprilis a Venere, quasi Aphrodis. Venus enim grece Aphrodite dicitur. Hunc Hebrei primum habent. Quia quindecim Kalendarum eius prima dies seculi fuit ; quarta decima vero die, secunda ; tertia decima, tertia ; duodecima, quarta : qua sol et luna condita sunt, et tunc primum equinoctium fuit. Sol enim in oriente, luna in occidente, speram mundi ex equo dividebant.
marg.|  STRABO. Hic est Nisan, secundum Hebreos, in quo factus est mundus, cuius plenilunium post equinoctium vernale semper est attendendum, in quo populus Israel a servitute Egypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur.
marg.|  Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur, quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia choruscante impletur. Denarius enim, propter decalogum, legem significat. Quaternarius vero, quattuor evangelia.
Numérotation du verset Ex. 12,3 
loquimini ad universum cetum filiorum Israel et dicite eis decima die mensis huius tollat
interl.|  de grege
unusquisque agnum per familias et domos suas
interl.|  quia sola gens Iudea non sufficit
Numérotation du verset Ex. 12,4 
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum
interl.|  singulariter, quia cum unusquisque tolleret, omnes tamen eum significabant, qui singularis hostia futurus erat
assumet vicinum suum qui coniunctus est domui sue
interl.|  vicinum scilicet, singulare pro plurali : non enim unum sed quot sufficiunt vult intelligi.
interl.|  gentilem

coniunctus] iunctus Weber sue] eius Weber
iuxta numerum animarum
interl.|  a parte totum intelligendum est
interl.|  predestinatarum
que sufficere possunt ad esum agni
interl.|  Christi, cuius corpus manducamus et sanguinem bibimus
Numérotation du verset Ex. 12,5 
erit autem agnus
interl.|  qui tollit peccata mundi

Io. 1, 29.
absque macula
interl.|  « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ».

1Pt. 2, 22.
masculus
interl.|  fortis
anniculus
interl.|  unius anni, de quo dicitur : « Benedices corone anni benignitatis tue ».

Ps. 64, 12.
iuxta quem ritum tolletis et hedum
marg.|  AGNUS  PERFECTUS, masculus, anniculus erit vobis, alia littera. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Movere potest illa locutio, quasi   agnus possit esse non   masculus , nescientem qua necessitate ita sit translatum. Ovis enim transferri debuit, quia Grecus probaton habet, quod in Greco generis neutri est, et potuerunt omnia que sequuntur convenire. Acsi diceret : Pecus perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Potuit enim dici latine masculum pecus, quomodo dicitur mascula thura, neutro genere. Ovis enim masculus dici non posset, quia feminum tantum est. Item ovis mascula si diceretur, esset absurdius. Pecus vero si poneretur, etiam aliud intelligeretur; nec servaretur sacramentum, quod cum de ove loquatur, post dicit : ab agnis et hedis accipietis illud, in quo Christus significatur. Quare enim moveremur ovem vel agnum ab agnis vel hedis accipiendum, nisi ille significaretur cuius caro ex iustis et peccatoribus assumpta est ? Quamvis conentur Iudei intelligere etiam hedum accipiendum ad celebrandum Pascha, tamquam si diceretur : vel ab agnis agnum, vel ab hedis hedum, si illud desit, sumi oportere. Apparet tamen in Christo rebus completis, quid illo precepto figuratum sit.
marg.|  IUXTA  QUEM  RITUM etc. Quia de iustis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret : vel quia Christus Iudeis hedus erat dicentibus : « Hic homo peccator est », nobis autem   agnus absque macula . Vel quia « in similitudine carnis peccati » apparuit, et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet.
marg.|  STRABO. Decima die Aprilis Hierosolimam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Iudeis usque ad quartam decimam diem, id est usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cenavit, et post traditus est.

Io. 9, 24.
Rm. 8, 3.
Numérotation du verset Ex. 12,6 
et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius
interl.|  quartam decimam lunam, quia Iudei secundum cursum lune computant dies et menses
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel
interl.|  quia a Iudeis in fine seculorum pro nobis immolatus est
ad vesperam
interl.|  quia in fine seculorum Christus immolatur
Numérotation du verset Ex. 12,7 
et sument de sanguine
interl.|  Christi
ac ponent super utrumque postem
interl.|  oris et cordis
et in superliminaribus
interl.|  intentionibus
domorum
interl.|  mentium
in quibus comedent illum
marg.|  ET  SUMENT  DE  SANGUINE  AC  PONENT  SUPER  UTRUMQUE. Gregorius MagnusGREGORIUS. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, et ad imitationem intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sanguinem accipit, ut imitari passionem illius necdum velit, {t. 1 : Erfurt, f. 66ra ; facsim., p. 133a} [Rusch, f.  66ra ] in uno poste sanguinem posuit, qui etiam in superliminaribus domorum ponendus est. Domus enim mentes nostre sunt, in quibus per cogitationem habitamus. Superliminare vero intentio est, que preeminet actioni. Qui igitur intentionem cogitationis ad imitationem passionis Christi dirigit, in superliminaribus domus agni sanguinem ponit. Vel domus nostre corpora sunt, in quibus habitamus dum vivimus, et in superliminari domorum agni sanguinem ponimus, quia crucem passionis eius in fronte portamus.
Numérotation du verset Ex. 12,8 
interl.|  sacramentum Dominici corporis
nocte illa
interl.|  huius seculi, dum adhuc alterutrum conscientias non videmus
assas
interl.|  roboratas
igni
interl.|  passionis
et azymos panes
interl.|  bona opera
interl.|  sine corruptione vane glorie
cum lactucis agrestibus
interl.|  fletu et penitentia peccatorum
marg.|  EDENT  CARNES etc. Gregorius MagnusGREGORIUS.   Nocte agnum comedimus, quia modo in sacramento Dominicum corpus accipimus, quando adhuc invicem nostras conscientias non videmus ; que tamen   carnes assate sunt, quia scilicet qui carnes aqua coquit dissolvit. Ignis vero sine aqua excoquendo roborat. Carnes vero agni ignis coxit, quia eum vis passionis ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque ad incorruptionem roboravit. Sed sola Redemptoris sacramenta percepta ad veram solennitatem mentis non sufficiunt, nisi bona opera iungantur. Unde subdit :   Et azymos panes cum lactucis agrestibus .   Panes sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione vane glorie facit, qui mandata misericordie exhibet sine admixtione peccati, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensat. Unde increpando dicitur : Et sacrificate de fermento laudem. De fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat.
marg.|  CUM  LACTUCIS etc. Lactuce agrestes valde amare sunt ; carnes vero Agni   cum lactucis agrestibus sunt edende, ut dum corpus Redemptoris accipimus, pro peccatis flendo affligamur, ut amaritudo penitentie abstergat a mentis stomacho humorem perverse vite. Unde subditur : « Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua ». Ipsa verba historie historicum sensum excludunt. Nunquid in Egypto consueverunt comedere agnum crudum, ut lex dicat : « Non comedetis ex eo crudum quid » ? Et additur : « Nec coctum aqua ». Aqua humanam sapientiam signat. Unde : « Aque furtive dulciores sunt. » Carnes agni crude inconsiderata et sine reverentia cognitionis relicta illius divinitate humanitas. Omne quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec cocta aqua, quia Redemptor noster nec purus homo existimandus est, nec per humanam sapientiam qualiter Deus incarnari potuit cogitandus. Omnis enim qui purum hominem credit, carnem agni crudam comedit, quas coquere per divinitatis intelligentiam noluit. Qui incarnationis mysteria humana sapientia discutit, carnem agni aqua coquit, et mysterium dispensationis per dissolutam scientiam penetrare appetit. Assas ergo agni carnes comedat, ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.

Prv. 9, 17.
existimandus] coniec. , extimnandus cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 12,9 
non comedetis ex eo crudum quid
interl.|  purum hominem existimantes
nec coctum aqua
interl.|  humana sapientia
sed assum tantum igni
interl.|  Spiritus sancti
caput
interl.|  divinitatem
cum pedibus eius
interl.|  vestigiis humanitatis
et intestinis
interl.|  verborum et mandatorum mysteriis
vorabitis
interl.|  avide sumentes
Numérotation du verset Ex. 12,10 
nec remanebit ex eo quicquam
interl.|  indiscussum
usque mane
interl.|  resurrectionis
si quid
interl.|  Ossa scilicet, de quibus dicitur : « Os non comminuetis ex eo. »
interl.|  Ossa agni prohibentur frangi, quia non sunt fracta in cruce ossa Domini.

Io. 19, 36.
residuum
interl.|  quod non possit intelligi

residuum] residui Weber
fuerit igni comburetis
interl.|  Spiritu sancto reservabitis

igni] igne Weber
Numérotation du verset Ex. 12,11 
sic autem comedetis illum renes vestros
interl.|  carnis delectationem
accingetis
interl.|  prius
interl.|  cingulo continentie
et calciamenta
interl.|  exempla mortuorum patrum

et] om. Weber
habebitis in pedibus
interl.|  operibus
vestris tenentes
interl.|  post

vestris] om. Weber
baculum10 
interl.|  vel : baculos
interl.|  mandata Dei et mysteria Christi
interl.|  pastoralem custodiam

10  baculum] baculos Weber
in manibus et comedetis
interl.|  quia nescitis quam diu liceat
festinantes
interl.|  quia in itinere erant
est enim Phase id est transitus Domini
marg.|  CAPUT  CUM  PEDIBUS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Caput Christi Deus.   Caput ergo agni vorare est divinitatem illius fide percipere. Pedes vorare, vestigia humanitatis amando et imitando perquirere. Intestina, verborum Christi occulta et mystica mandata, que voramus, cum avide sumimus. In vorationis verbo pigricia nostra reprehenditur, qui verba eius atque mysteria nec per nos ipsos requirimus, et dicta ab aliis inviti audimus.   Non remanebit ex eo quicquam usque mane , quia eius dicta magna sunt discutienda sollicitudine, ut antequam dies resurrectionis appareat, in nocte presentis vite omnia mandata eius intelligendo penetrentur. Sed quia hoc valde difficile est, recte subditur :   Si quid residuum fuerit etc. Quod ex agno remanet igni comburimus {t. 1 : Erfurt, f. 66rb ; facsim., p. 133b} [Rusch, f.  66rb ] quando hoc quod mysterio incarnationis eius intelligere et penetrare non possumus potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit, sed igni tradat, id est Spiritui sancto relinquat. Quia ergo qualiter edendum sit pascha agnovimus, a qualibus debeat edi prosequamur :   Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis etc. In renibus carnis delectatio accipitur. Unde : « Ure renes meos et cor meum ». Et alibi de diabolo dicitur : Potestas eius in lumbis eius. Qui ergo pascha comedit, iure renes accingit, ut qui solennitatem resurrectionis et incorruptionis agit, corruptioni per vitia nulla subiaceat, voluptates domet, luxuriam refrenet. Hec quidem dura sunt, sed angusta est porta, que ducit ad vitam, et habemus multa exempla precedentium. Unde subdit :   Calciamenta habebitis in pedibus . Pedes opera sunt. Calciamenta sunt pelles mortuorum animalium. Calciamenta pedes muniunt. Animalia mortua, ex quorum pellibus nostri pedes muniuntur, antiqui patres sunt, qui nos ad eternam patriam precesserunt. Quorum dum exempla conspicimus, operis nostri pedes munimus. Calciamenta ergo in pedibus habere est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire.
marg.|  TENENTES  BACULUM etc. Gregorius MagnusGREGORIUS.   Baculus pastoralis custodia, et notandum quod prius precipiuntur renes accingere, post baculos tenere, quia illi debent pastoralem curam suscipere, qui iam in corpore suo sciunt fluxa luxurie domare, ut cum aliis fortia predicant, mollibus desideriis non succumbant.   Et comedetis festinanter  : mandata scilicet Dei, mysteria Redemptoris, gaudia patrie celestis, cum festinatione cognoscite, et precepta vite implete ; quia hodie bene licet agere scimus, utrum cras liceat ignoramus.   Festinanter ergo pascha comedite, id est ad solennitatem patrie celestis anhelate. Nemo in huius vite itinere torpeat, ne in patria locum perdat.
marg.|  PHASE. Hebreum ; pascha grecum, id est transitus, quia a filiis Israel ex Egypto migrantibus primum celebratum est : nobis quoque migrandum est de transitoriis ad eterna, de terrenis ad celestia.

1Cor. 11, 3.
Ps. 25, 2.
Cf. Iob. 40, 11.
Mt. 7, 13-14.
Numérotation du verset Ex. 12,12 
et transibo per terram Egypti nocte illa
interl.|  nota quia nocte percutiuntur primogenita Egyptiorum
percutiamque omne primogenitum in terra Egypti ab homine
interl.|  qui videtur rationalis
et in cunctis diis Egypti faciam iudicia ego Dominus
marg.|  IN  CUNCTIS  DIIS etc. Ferunt Hebrei quia omnia idola Egypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terre, vel fluminis Nili inundatione.
marg.|  Allegorice vero nobis egredientibus ex Egypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
Numérotation du verset Ex. 12,13 
erit autem sanguis
interl.|  quia sanguinis Christi memoria Christianos ab exterminatore conservat
vobis in signum in edibus
interl.|  mentibus vel corporibus
in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo
interl.|  non percutiam
vos nec erit11  vobis plaga
interl.|  eterna

11  erit] + in Weber
disperdens quando percussero terram Egypti
interl.|  cives huius seculi
Numérotation du verset Ex. 12,14 
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
marg.|  HABEBITIS  AUTEM  DIEM  HANC. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et facietis diem hanc in progenies vestras legittimum eternum vel eternalem, quod grece dicitur eomon. Non sic accipiendum est, tamquam possit istorum presentium dies ullus esse eternus ; sed illud eternum est, quod iste significat dies : velut cum dicimus Deum eternum, non istas duas sillabas eternas dicimus, sed quod significant. Quanquam diligenter scrutandum sit quomodo Scriptura soleat appellare eternum, ne forte ita dixerit solenniter eternum, quod nefas habeant pretermittere, aut sponte mutare. Aliud est enim quod precipitur quousque fiat, sicut preceptum est, ut septies muros Hiericho circumiret arca. Aliud, cum precipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus prefiniatur. Aut ergo sic appellavit eternum, quod non sponte audeant pretermittere. Aut non signa rerum, sed res que significantur.
Numérotation du verset Ex. 12,15 
septem diebus azyma comedetis in die primo
interl.|  qui dicitur Pascha : reliqui enim dies dicuntur azimorum
non erit fermentatum
interl.|  vel : fermentum
interl.|  malicie et nequitie
in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israel
interl.|  de cetu sanctorum Deum videntium
a die prima12  usque ad diem septimum.
interl.|  a principio scilicet vite usque ad finem
marg.|  SEPTEM  DIEBUS etc. Septenarius pro universitate ponitur, quia universum tempus per septem dies volvitur : septem diebus azima comedenda sunt {t. 1 : Erfurt, f. 66va ; facsim., p. 134a} [Rusch, f.  66va ], id est omni tempore presentis vite, simplicitas servanda, malicia cavenda.

12  a die prima] a primo die Weber
Numérotation du verset Ex. 12,16 
dies prima
interl.|  initium fidei
erit sancta atque sollemnis
interl.|  honore passionis et resurrectionis Christi
et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis
interl.|  servilis
interl.|  scilicet studiis sanctarum Scripturarum et bonorum operum que parant refectionem eternam

13  eo] eis Weber
que ad vescendum
interl.|  Pascha
pertinent
Numérotation du verset Ex. 12,17 
et observabitis azyma
interl.|  sinceritatis et veritatis
in eadem enim ipsa die educam
interl.|  ad terram viventium
exercitum vestrum
interl.|  exercitatos bonis operibus
de terra Egypti
interl.|  de mundo
et custodietis diem istum in generationibus
interl.|  vel : generationes
vestris14 
interl.|   vestras

14  generationibus vestris] generationes vestras Weber
ritu perpetuo
interl.|  quia eternam requiem significat
Numérotation du verset Ex. 12,18 
primo mense quarta decima15  mensis
interl.|  Quando Christus cum discipulis cenavit, corpus et sanguinem dedit.

15  decima] + die Weber
ad vesperam
interl.|  vel : vesperum
comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
marg.|  PRIMO  MENSE etc. Rabanus MaurusRABANUS. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, quod in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde : « Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus » etc. A vespera ergo quartidecimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azima iubemur comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vite simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus : Deponentes omnem maliciam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes etc.

Rm. 6, 3.
1Pt. 2, 1-2.
Numérotation du verset Ex. 12,19 
septem diebus
interl.|  tota presenti vita
fermentatum16 
interl.|  corruptio peccati

16  fermentatum] fermentum Weber
non inveniatur17  in domibus vestris qui comederit fermentatum
interl.|  dolo, errore doctrine

17  inveniatur] invenietur Weber
peribit
interl.|  in eternum
anima eius de cetu Israel
interl.|  sanctorum
tam de advenis
interl.|  qui extra Ecclesiam nutriti et in ipsa postea sunt recepti
quam de indigenis
interl.|  qui intra Ecclesiam nutriti
terre
interl.|  Ecclesie que a Deo compluitur et colitur, ut fructifiet
Numérotation du verset Ex. 12,20 
omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris
interl.|  Ecclesiis, vel diversibus ordinibus
edetis azyma
Numérotation du verset Ex. 12,21 
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel
marg.|  SENIORES . Nota quod non pueris, non iuvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia et in multo tempore prudentia.
et dixit ad eos : ite tollentes animal per familias
interl.|  Ecclesias, vel diversos gradus
vestras immolate Phase
Numérotation du verset Ex. 12,22 
fasciculumque hyssopi
interl.|  fidei scilicet, que comparatur grano sinapis, que humili devotione suscepta omnes anime affectus purgat
tingite sanguine qui est in limine
interl.|  intentionem mentis, vel frontem corporis
interl.|  quia sanguis iste est nobis ianua vite
et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem
interl.|  ut supra
marg.|  FASCICULUMQUE  HYSOPI etc. STRABO. Hysopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem. Et significat veram humilitatem, cuius exemplum Christus nobis in semetipso prebuit.   Fasciculum ergo   hysopi sanguine tingi mus, quando memores humilitatis Christi, eum imitari studemus.
marg.|  TINGITE  SANGUINE etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quem sanguinem dicat iuxta hostium, cum illius sanguinem velit intelligi, cuius immolatione Pascha fit. An precipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta hostium occidatur ? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est iuxta hostium,quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excipit, iuxta hostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.
nullus vestrum egrediatur
interl.|  Hoc postea observatum est : tunc enim non poterant, quia in transitu erant.
ostium domus sue
interl.|  Iuxta vel intra claustra mentis debemus conversari dum Pascha celebramus, ne foras sicut Dina vagemur, et cum diabolo fornicemur.
usque mane
interl.|  diem iudicii
Numérotation du verset Ex. 12,23 
transibit enim Dominus percutiens Egyptios cumque viderit sanguinem
interl.|  fidem passionis Christi et munitionem
in superliminari et in utroque poste
interl.|  mentis et corporis. Unde : « Signatum et super nos lumen vultus tui, Domine ».

Ps. 4, 7.
transcendet ostium domus18  et non sinet percussorem ingredi domos
interl.|  mentes vel corpora

18  domus] om. Weber
vestras et ledere
marg.|  ET  NON  SINET etc. STRABO. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri : quicumque enim fuit, precepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei.
Numérotation du verset Ex. 12,24 
custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in eternum
Numérotation du verset Ex. 12,25 
{t. 1 : Erfurt, f. 66vb ; facsim., p. 134b} [Rusch, f.  66vb ] cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cerimonias istas
Numérotation du verset Ex. 12,26 
et cum dixerint vobis filii vestri que est ista religio
Numérotation du verset Ex. 12,27 
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israel in Egypto
interl.|  mundo
percutiens
interl.|  corporaliter vel spiritaliter
Egyptios et domos nostras liberans
interl.|  ab exterminatore, vel a servitute Egypti
Incurvatusque
interl.|  humiliatus
populus adoravit
interl.|  gratias agens
Numérotation du verset Ex. 12,28 
et egressi
interl.|  a servitute
filii Israel fecerunt sicut Dominus preceperat19  Moysi et Aaron

19  Dominus preceperat] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 12,29 
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captive que erat in carcere
interl.|  ergastulo
et omne primogenitum iumentorum
marg.|  Decimum preceptum est : Non concupisces rem proximi tui etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio precepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur. Peius enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte preceptum suum habet : concupiscere autem rem proximi, etiamsi iusta successione queras, non licet. Qui enim volunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes querunt morientibus esse. Cum laudas rem relictam quasi iure possidentem, Deus damnat iniuste cupientem. Qui enim queris ab aliquo heres fieri, non vis ut habeat heredes : in quibus nihil carius primogenitis est. Iure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi iuris umbram perquiris, et que meliora sunt cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non precessit. Omnia opera bona sunt filii spiritales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non caritate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.
Numérotation du verset Ex. 12,30 
surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Egyptus ortusque20  est clamor magnus in Egypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
marg.|  NEQUE  ENIM  ERAT  DOMUS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus, in qua non esset mortuus ? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Egyptii, etiam qui habitabant in terra Iessen ? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terre, id est homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu : non aliquid in terra vel in celo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebre. A talibus enim plagis cum terra Iessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Egyptios, qui in ea cum Hebreis morabantur : hac vero omnes percussi sunt.

20  ortusque] et ortus Weber
Numérotation du verset Ex. 12,31 
Vocatisque pharao21  Moysen22  et Aaron nocte ait : Surgite, egredimini a populo meo et vos et filii Israel. Ite immolate Domino sicut dicitis.

21  pharao] om. Weber 22  Moysen] Moyse Rusch
Numérotation du verset Ex. 12,32 
Oves vestras et armenta assumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi.
interl.|  gratias agite
Numérotation du verset Ex. 12,33 
Urgebantque23  Egyptii populum de terra exire velociter dicentes : Omnes moriemur.

23  Urgebantque] Urguebantque Weber
Numérotation du verset Ex. 12,34 
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur
interl.|  « Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio » etc.
marg.|  CONSPERSAM  FARINAM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sine fermento proficiscuntur filii Israel de Egypto ut, exeuntes de hoc seculo, abiiciamus fermentum « malitie et {t. 1 : Erfurt, f. 67ra ; facsim., p. 135a} [Rusch, f.  67ra ] nequitie » et"epulemur in azymis sinceritatis et veritatis".

1Cor. 5, 7-8 : « Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie sed in azymis sinceritatis et veritatis ».
Cf. 1Cor. 5, 7-8.
et ligans
interl.|  ne difflueret
in palleis 24 
interl.|  operum ornamentis vel fidei munimentis

24  palleis] palliis Weber
posuit super humeros suos
interl.|  in exercitatione operum
Numérotation du verset Ex. 12,35 
feceruntque filii Israel {t. 1 : Erfurt, f. 67ra ; facsim., p. 135a} [Rusch, f.  67ra ] sicut preceperat Moyses et petierunt ab Egyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
interl.|  In auro et argento et vestibus Egyptiorum significantur quedam doctrine que, ex ipsa consuetudine gentium, utiliter inquiruntur, vel anime pretiose cum corporibus suis que de gentibus populo Dei adiunguntur.
marg.|  ET  PETIERUNT etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc iam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur, nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Egyptios qui cum Hebreis habitabant.
marg.|  VASA  AUREA etc. Hec doctrinas significant, que ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur, vel animas pretiosas ex gentibus, tamquam   vasa aurea et argentea cum   vestibus , id est corporibus : que se adiungunt populo Dei, ut semel de hoc seculo tamquam de Egypto liberentur.
Numérotation du verset Ex. 12,36 
Dedit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Egyptios
Numérotation du verset Ex. 12,37 
profectique25  filii Israel de Ramesse
interl.|  de Boida, ut aiunt
interl.|  commotio tinee

25  profectique] + sunt Weber
in Socoth
interl.|  tabernacula
sexcenta ferme millia peditum virorum
interl.|  perfecti in operibus bonis
interl.|  quia gloria perfectorum est principium
interl.|  PEDITUM. pugnatorum
absque parvulis et mulieribus26 
interl.|  Infirma non sunt digna numero, quia nec apta bello
marg.|  PROFECTIQUE  SUNT etc. OrigenesORIGENES. Qui de Egypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere : primo ei ex Ramasse proficiscendum est, que interpretatur ‘commotio tinee’. Si vis venire in hoc, ut Deus sit tibi dux, et precedat in columna nubis, et sequatur petra, que escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramasse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat et fures effodiunt, et furantur. Quasi : Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo, et veni, sequere me , hoc est proficisci de Ramasse, et sequi Christum.
marg.|  DE  RAMASSE  IN  SOCOTH etc. OrigenesORIGENES. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur.   De Ramasse venerunt   in Sochot , quod interpretatur tabernacula. Cum ergo relinquens Egyptum, discusseris tineas totius corruptele et vitiorum incitamenta reieceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus expoliari, sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est : movenda sunt etiam castra de Sochot, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedebat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis ; non hoc in Ramasse, nec in Sochot, que secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina : hoc erat triduum ad quod festinabat Moyses et Aaron, et contradicebat pharao, dicens : Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Israel, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde : Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu eius. Prima dies nobis Christi passio. Secunda, qua in infernum descendit. Tertia, qua resurrexit. Ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis, per noctem vero in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit, et fecit consedere in celestibus.
marg.|  SEXCENTA  FERE  MILIA etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebrei per eos annos in Egypto, quos ostendere consideratus in Scripturis numerus potest : qui quot fuerint non parva questio est. Dicit enim Deus Abrae antequam non solum Isaac, sed et Hysmael natus esset : Peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis. Si ergo quadringentos annos intelligimus eos fuisse cum Egyptiis, non parvum spacium fuit, quo ita populus multiplicaretur ; sed tot annos non fuisse, Scriptura aperte testatur. Quidam enim putant quadringentos triginta annos {t. 1 : Erfurt, f. 67rb ; facsim., p. 135b} [Rusch, f.  67rb ] accipi debere, ex quo Iacob intravit in Egyptum, uque quo Moyses populum liberavit, quia in Exodo scriptum est : Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Egypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta. Servitutis autem eorum esse annos quadringentos, quia in Genesi scriptum est : In servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos. Sed quia servitutis anni computantur post mortem Ioseph - Illo enim vivo, non servierunt -, non possunt quadringenti triginta in Egypto computari. Ingressus est enim Iacob anno filii sui trigesimo nono, quia triginta annorum erat Ioseph, cum apparuit in conspectu pharaonis et regnare cepit sub illo. Transactis autem septem annis ubertatis, secundo anno famis venit Iacob in Egyptum cum filiis suis, tricesimum nonum agente Ioseph, qui impletis vite sue centum et decem annis, mortuus est. Vixit autem post adventum patris, septuaginta et unum, quos si retraxeris a quadringentis triginta, remanebunt servitutis anni non quadringenti, sed tricenti quinquaginta novem. Si autem computaverimus ex quo Ioseph sub pharaone regnare cepit, ut quodammodo dicatur Israel intrasse in Egyptum, cum ibi filius suus sublimatus est, sic etiam trecenti quinquaginta erunt, quos Tyconius vult accipi quadringentos, ut a toto pars intelligatur, id est a centenario quinquagenarius. Et probat hac loquendi regula solere uti Scripturam. Si vero, quod probabilius est, dicamus Israel intrasse in Egyptum, quando illic Ioseph venditus esse cepit, detrahimus adhuc annos tredecim, ut trecentos triginta septem annos pro quadringentis accipiamus. Sed cum Scriptura dicat Caath filium Levi avum Moysi, cum avo suo Iacob, intrasse in Egyptum, et dicat eum vixisse annis centum triginta, filium vero eius patrem Moysi Amram centum triginta septem ; Moysen vero octoginta annorum fuisse, dum de Egypto populum liberavit : etiam si genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est, ille quoque ultimo vite sue anno genuisset Moysen ; computati anni centum triginta et centum triginta septem et octoginta, trecentos quadraginta septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Quod si quis dicat extremo anno vite Ioseph natum fuisse Caath filium Levi, septuaginta ferme anni possunt accedere illi summe, quia septuaginta unum annum vixit Ioseph in Egypto post ingressum patris sui. Sunt etiam sic septuaginta anni vite Ioseph ab ingressu Iacob in Egyptum usque ad nativitatem Caath, si tunc natus asseratur, et centum triginta anni ipsius Caath, et centum triginta septem filii eius Amram patris Moysi, et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Vera ergo videtur computatio Eusebii in Cronica historia : ab illa enim promissione computat quadringentos et triginta annos, qua vocavit Deus Abraam, ut exiret de terra sua in terram Chanaan, quia et Apostolus cum fidem Abrae commendaret, in ea promissione qua promisit ei Deus quod benedicerentur in eo omnes tribus terre : Hoc autem dico, inquit, quia testamentum confirmatum a Deo, que post quadringentos et triginta annos facta lex non irritum facit. In Exodo quoque satis hoc significatur. Non enim dixit : Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Egypti, anni quadringenti triginta ; sed aperte dixit : quem incoluerunt in terra Egypti, et in terra Chanaan, ipsi et patres {t. 1 : Erfurt, f. 67va ; facsim., p. 136a} [Rusch, f.  67va ] eorum. Patet ergo etiam computandum esse tempus Patriarcharum Abraam, Isaac, et Iacob, ex quo peregrinari cepit Abraam in terra Chanaan : id est ab illa promissione in qua fidem eius laudat Apostolus, usque quo ingressus est Israel in Egyptum. Toto enim illo tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, et postea semen Israel in Egypto : et sic completi sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israel de Egypto, quando facta est Lex in monte Sina, que non facit irritum testamentum Dei. Septuagesimo quinto anno vite sue Abraam, secundum Scripturam, ingressus est in terram Chanaan et genuit Isaac cum esset annorum centum. Fiunt ergo anni viginti quinque a promissione usque ad natum Isaac. His adduntur omnes anni vite eius, id est centum octoginta, et fiunt ducenti quinque. Tunc erat Iacob annorum centum viginti. Nati sunt enim sexagenario patre gemini, ipse et Esau. Post decem vero annos intravit Iacob in Egyptum, cum esset annorum centum triginta. Ioseph autem esset triginta novem. Fiunt ergo anni a promissione usque ad ingressum Iacob in Egyptum, ducenti quindecim. Ioseph autem postea vixit septuaginta et unum. Omnes autem eius anni centum decem. Cum ergo ad ducentos et quindecim annos accesserit septuaginta unus, fiunt anni ducenti octoginta sex. Restant ergo centum quadraginta quatuor vel quinque, quibus servivit Israel in Egypto post mortem Ioseph. His annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas hominum consideretur, adiuvante Deo, qui eos multiplicari voluit, reperitur non esse mirum quod in   sexcentis milibus peditum de Egypto egressi sunt. Quod ergo dixit Deus Abrae : In servitutem redigent eos, et nocebunt quadringentis annis, non intelligendum est quod in illa servitute dura quadringentos annos servierunt, sed quia scriptum est : « In Isaac vocabitur tibi semen », ab anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis, computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, {t. 1 : Erfurt, f. 67vb ; facsim., p. 136a} [Rusch, f.  67vb ] non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos dixit Scriptura, que tempora ita solet computare, ut quod de summa perfectionis numerum paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non ergo quod ait : In servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos servierint. Sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est : Peregrinum erit semen tuum in terra non propria, quia vel in terra Chanaan, vel in Egypto, peregrinum fuit semen, antequam promissam hereditatem susciperent egressi de Egypto : ut yperbaton hic intelligatur, et sit ordo verborum : Sciens quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis. Illud autem interpositum : In servitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos non pertineat. In extrema enim parte annorum summe huius, id est post mortem Ioseph, dura servitute oppressi sunt.

Mt. 6, 19.
Mt. 19, 21.
Cf. Os. 6, 3.
Gn. 15, 13.
Gal. 3, 17.
Cf. Gal. 3, 17.
Gn. 21, 12 ; Rm. 9, 7 ; Hbr. 11, 18.

26  et mulieribus] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 12,38 
sed et vulgus promiscuum innumerabile
interl.|  mutiplicati sunt super numerum, quia : Multi vocati, pauci vero electi.

Mt. 20, 16 ; 22, 14.
ascendit cum eis oves
interl.|  innocentes
et armenta et animantia diversi generis multa nimis
interl.|  quia si pugnare non possunt, pugnantibus tamen auxilio sunt
Numérotation du verset Ex. 12,39 
coxeruntque
interl.|  igne Spiritus sancti astringentes
farinam quam dudum conspersam
interl.|  ut essent nova conspersio et azimi

Cf. 1Cor. 5, 7.
de Egypto
interl.|  mundo
tulerant et fecerunt subcinericios
interl.|  in humilitate
panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Egyptiis
interl.|  Ipse mundus compellit ad Deum, et Sathanas Sathanam expellit, ne corrumpamur fermento peccati.
et nullam facere sinentibus moram
interl.|  Urgent Egyptii ne Evangelii sapore austeritatem legis, vel mundani dogmatis condiamus.
{t. 1 : Erfurt, f. 67rb ; facsim., p. 135b} [Rusch, f.  67rb ] nec pulmenti quicquam occurrerant preparare
Numérotation du verset Ex. 12,40 
habitatio autem filiorum Israel qua manserant in Egypto fuit quadringentorum triginta annorum
interl.|  ex quo Abraam exivit de terra sua ut habitaret in terra Chanaan usque ad exitum de Egypto, quando facta est Lex in monte Sina.
Numérotation du verset Ex. 12,41 
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 12,42 
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Egypti hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis
Numérotation du verset Ex. 12,43 
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron hec est religio Phase omnis alienigena non comedet ex eo
interl.|  Gentilis Iudeus, vel ab Eccleia excommunicatus, non debet communicare sacramentis Dominici corporis.
Numérotation du verset Ex. 12,44 
omnis autem servus empticius
interl.|  qui ante servivit idolis, sed redemptus est sanguine Christi
circumcidetur
interl.|  ab originalibus peccatis in baptismo
et sic comedet
interl.|  exutus veterem hominnem et indutus novum
interl.|  Corpus Christi

Cf. Eph. 4, 22-24, Col. 3, 9-10.
Numérotation du verset Ex. 12,45 
advena
interl.|  qui nuper venit ad fidem, nec adhuc firmus est
et mercennarius
interl.|  qui pro lucris temporalibus Christo servit
non edent ex eo.
Numérotation du verset Ex. 12,46 
In una domo
interl.|  Ecclesia catholica, non in conventiculis hereticorum
comedetis27 
interl.|  vel : comedetur

27  comedetis] comedetur Weber
interl.|  quia nec Iudei nec pagani nec heretici nec omnino qui extra Ecclesiam sunt, ad hanc communionem admittuntur.
foras
interl.|  id est extra catholicam Ecclesiam, ne impiis et peccatoribus communicent, quia catholica Ecclesia privantur.
nec os eius28  confringetis
interl.|  divinitatem scilicet propter humanitatem non minuetis
marg.|  NEC  OS  EIUS etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum iam mortuum, non fregerunt eius crura : vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.

28  eius] illius Weber
Numérotation du verset Ex. 12,47 
omnis cetus
interl.|  catholica Ecclesia
filiorum Israel
interl.|  non aliorum
faciet illud.
Numérotation du verset Ex. 12,48 
Quod si quis
interl.|  infidelis et peregrinus a cultu Christianorum
peregrinorum
interl.|  gentilium vel Iudeorum
in vestram voluerit transire coloniam
interl.|  cultum religionis
et facere
interl.|  celeberrimum transitum de mundo a Deum
Phase Domini circumcidetur prius
interl.|  ut deponat veterem hominem cum actibus suisaa 

aa  Col. 3, 9.
omne masculinum eius
interl.|  Fortis enim est et vir qui potest circumcidi superfluitate originalis et actualis corruptionis.
et tunc
interl.|  Non ante : « Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit ».ab 

ab  1Cor. 11, 29.
rite celebrabit
interl.|  sociatus conviviis celestibus
eritque sicut indigena terre
interl.|  nutritus in Ecclesia
interl.|  nobilitate catholica
si quis autem non circumcisus29  fuerit
interl.|  quia nulla pars immunditie cum munditia, que omnia mundat

29  non circumcisus] inv. Weber
non vescetur ex eo
interl.|  quia"non acceptor personarum Deus"ac  , nec est"distinctio Iudei et Greci"ad 

ac  Cf. Act. 10, 34.
ad  Rm. 10, 12.
Numérotation du verset Ex. 12,49 
eadem lex erit indigene et colono
interl.|  qui receptus est in Ecclesie colonia
qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset Ex. 12,50 
feceruntque30  omnes filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi et Aaron.

30  feceruntque] fecerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 12,51 
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Egypti per turmas suas
interl.|  diversos ordines, sexus, professiones




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_12)