initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Ex. 13,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Ex. 13,2 
sanctifica
interl.| interl.| dedica.||
marg.| marg.| SANCTIFICA. Quia occidi omnia primogenita Egyptiorum in liberatione vestra.||
mihi omne primogenitum
interl.| interl.| operis boni principium||
quod aperit vulvam
interl.| interl.| corporis vel mentis : Dat enim Deus velle et perficere pro bona voluntate.||

Cf. Phil. 2, 13.
in filiis Israel
interl.| interl.| Deum videntibus||
tam de hominibus
interl.| interl.| rationalibus et doctis||
quam de iumentis
interl.| interl.| irrationalibus, indoctis||
mea sunt enim omnia
interl.| interl.| quia initium boni omnis a Deo, cuius misericordia prevenit et sequitur||
Numérotation du verset Ex. 13,3 
et ait Moyses ad populum : Mementote
interl.| interl.| memoriter tenete, quanta fecit vobis Dominus||
diei huius
interl.| interl.| qua vera lux mundo effulsit||
interl.| interl.| unice||
in qua egressi
interl.| interl.| liberi||
estis de Egypto
interl.| interl.| de tenebris huius mundi||
et de domo
interl.| interl.| de familia diaboli||
servitutis
interl.| interl.| diabolice||
quoniam in manu
interl.| interl.| in Filio, qui est virtus et sapientia Patris||
forti
interl.| interl.| invincibili||
eduxit vos
interl.| interl.| servos||
Dominus
interl.| interl.| qui potest||
de loco isto
interl.| interl.| horrendo||
ut non comedatis fermentatum
interl.| interl.| in malicia et nequitia||
panem.
interl.| interl.| scilicet celi, et verbum Dei||
Numérotation du verset Ex. 13,4 
Hodie egredimini
interl.| interl.| ut novos cibos edatis||
Numérotation du verset Ex. 13,5 
cumque introduxerit te Dominus in terram Chananei
interl.| interl.| quam ante tenebant gentes vitiorum||

introduxerit te] inv. Weber
et Ethei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit
interl.| interl.| firmiter promisit ne quis dubitaret||
patribus tuis
interl.| interl.| carne vel fide||
ut daret tibi terram fluentem
interl.| interl.| presentem Ecclesiam, vel futuram patriam||
lacte
interl.| interl.| parvulorum doctrina||
et melle
interl.| interl.| dulcedine celica ; unde : « Butirum et mel comedet ».||

Is. 7, 15.
celebrabitis
interl.| interl.| spiritaliter, quia non prodest extra celebrare, nisi vera celebritas agatur in mente||

celebrabitis] celebrabis Weber
hunc morem
interl.| interl.| non alium||
sacrorum mense isto
interl.| interl.| notabili mystico||
Numérotation du verset Ex. 13,6 
septem diebus
interl.| interl.| toto tempore vite presentis||
vesceris azymis
interl.| interl.| sinceritatis et veritatis||
et in die septima
interl.| interl.| finito labore operandi||

septima Rusch] septimo Weber
erit sollemnitas Domini
interl.| interl.| vera requies animarum||
Numérotation du verset Ex. 13,7 
azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te
interl.| interl.| et si fit : Non regnet peccatum in corpore mortali.||

Cf. Rm. 6, 12.
aliquid fermentatum
interl.| interl.| modicum fermentum totam massam corrumpit||
nec in cunctis finibus
interl.| interl.| terminis Ecclesie||
tuis
Numérotation du verset Ex. 13,8 
narrabisque filio tuo
interl.| interl.| discipulo, cuilibet minori||
in die illo dicens hoc
interl.| interl.| notabile insigne||
est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Egypto

mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 13,9 
et erit quasi signum
interl.| interl.| fidei professionis||
in manu
interl.| interl.| opere, magis fortasse sensus est quam locutio||
tua et quasi monimentum ante oculos tuos
interl.| interl.| cordis, ne obliviscaris||
interl.| interl.| « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. » ||
interl.| interl.| intentionis tue, quia : « Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit ».||

Ps. 118, 18.
Mt. 6, 22 ; Lc 11, 34.

monimentum] monumentum Weber
et ut lex Domini
interl.| interl.| meditationes legis||
interl.| interl.| « Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte ».||

Ps. 1, 2.
semper sit in ore tuo
interl.| interl.| cordis vel corporis||

sit] om. Weber
in manu enim forti eduxit te Dominus de Egypto
marg.| marg.| ET ERIT  QUASI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quid est quod ait cum de Pascha preciperet : Erit tibi in signum super manum tuam ? An intelligi voluit ‘super opera tua’, id est quod preferre debeas operibus tuis ? Pertinet enim Pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi et sanguinem quo redempti sumus. Hec autem fides operibus preponenda est, ut sit quodammodo super manum contra illos qui in operibus Legis gloriantur. Unde Apostolus sic fidem operibus anteponit, ut ex illa pendeant opera bona, et preveniantur, non ipsa meritis operum bonorum retribuatur. Illa enim ad gratiam pertinet : Si autem gratia, iam non ex operibus ; alioquin gratia iam non est gratia.||

Rm 11, 6.
Numérotation du verset Ex. 13,10 
custodies
interl.| interl.| diligenter||
huiuscemodi cultum
interl.| interl.| prescriptum : ne te excuses cui religio prescripta est||
statuto tempore
interl.| interl.| a Deo||
a diebus in dies
interl.| interl.| donec corruptibile hoc induet incorruptionem et pervenias ad angelorum societatem||
Numérotation du verset Ex. 13,11 
cumque introduxerit te Dominus in terram Chananei
interl.| interl.| Exponit quomodo sacrificet primogenita.||

Dominus] om. Weber
sicut iuravit tibi et patribus tuis
interl.| interl.| quorum meritis introduceris||
et dederit
interl.| interl.| gratis||
eam tibi
Numérotation du verset Ex. 13,12 
separabis
interl.| interl.| ad hominem||
omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus
interl.| interl.| non feminini, quem diligit pharao et nutrit||
interl.| interl.| virilis et perfecti operis||
consecrabis Domino
interl.| interl.| Non tibi : feminea enim et mollia deputanda sunt nobis, non Deo.||
Numérotation du verset Ex. 13,13 
primogenitum asini
interl.| interl.| primordia immunde vite||
mutabis ove
interl.| interl.| innocentia sequentis vite||
marg.| marg.| PRIMOGENITUM  ASINI etc. Gregorius Magnus GREGORIUS. Asinus immunditiam, ovis innocentiam {t. 1 : Erfurt, f. 68ra ; facsim., p. 137a} [Rusch, f.  68ra ] significat.  Asini ergo  primogenitum ove mutare, est immunde vite primordia innocentie simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit, que ut immunda Dominus respuit, ea iam agendo proferat, que Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post maliciam carnis ad innocentiam convertitur cordis,  primogenitum asini mutat ove, maliciam scilicet prioris vite. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei  primogenitum asini ove mutavit.||
interl.| interl.| id est : si ita infirmus es ut ad veram innocentiam non possis pervenire, confitere saltem et damna peccatum tuum.||
interl.| interl.| pretio emendate vite.||

si] + non Weber
omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Numérotation du verset Ex. 13,14 
cumque interrogaverit te filius tuus
interl.| interl.| Secundum illud : Interroga patres tuos et dicent tibi etc. Et spiritalium et carnalium patrum est Legem scire et fidem docere.||

Cf. Dt. 32, 7.
cras
interl.| interl.| in futuro : consueta locutio||
dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de terra Egypti de domo servitutis

terra Egypti] Egypto Weber
Numérotation du verset Ex. 13,15 
nam cum induratus esset pharao
interl.| interl.| sponte, vel a Domino||
et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito
interl.| interl.| ut supra||
hominis
interl.| interl.| qui doctus putatur||
usque ad primogenitum iumentorum
interl.| interl.| stultorum||
idcirco immolo
interl.| interl.| vel : immolabo ||
interl.| interl.| memor benificii||
Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus
interl.| interl.| primordia boni operis et cogitationis||
et omnia primogenita filiorum meorum
interl.| interl.| operum vel cogitationum||
redimo
interl.| interl.| corrigendo, in melius mutando||
Numérotation du verset Ex. 13,16 
erit igitur
interl.| interl.| vel : enim ||
quasi signum
interl.| interl.| memoria beneficii||
in manu
interl.| interl.| operatione||
tua et quasi appensum quid ob recordationem
interl.| interl.| memoriam eternam||
ante10  oculos tuos
interl.| interl.| cordis, quibus videntur miracula Legis||
marg.| marg.| ET QUASI  APPENSUM. Hoc male intelligentes Iudei, pictatia vel philacteria capitibus circumligabant in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.||

10  ante] inter Weber
eo quod in manu forti eduxit vos11  Dominus de Egypto

11  eduxit vos] eduxerit nos Weber
Numérotation du verset Ex. 13,17 
igitur cum emisisset pharao populum, non eos
interl.| interl.| adhuc rudes inchoantes||
duxit Deus12 
interl.| interl.| ad terram promissionis||

12  Deus] Dominus Weber
per viam terre Philistiim que vicina est reputans ne forte peniteret eum,
interl.| interl.| egressum de Egypto||
si vidisset adversum se bella
interl.| interl.| vitiorum, demonum||
interl.| interl.| seculum, quod adhuc vicinum et prope||
marg.| marg.| CUM  EMISISSET etc. Gregorius Magnus GREGORIUS. Moraliter. Sepe conversi in ipso aditu sue conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetie, predicamenta doctrine, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant, quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Egypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur, quia relinquentibus seculum quedam prius tranquillitas ostenditur ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant. Prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur. Post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognoverunt que ament.||
marg.| marg.| NON  EOS  DUXIT etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic ostenditur omnia fieri debere que consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea que adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adiutor est||
Numérotation du verset Ex. 13,18 
Sed circumduxit
interl.| interl.| quasi suavitate securitatis fovens||
per viam deserti que est iuxta mare Rubrum
interl.| interl.| baptismum sanguine Christi consecratum, cui vicina est via deserti que est Christus||
et armati
interl.| interl.| virtutibus||
ascenderunt
interl.| interl.| de valle Egypti||
filii Israel de terra Egypti.
marg.| marg.| ET ARMATI  ASCENDERUNT etc. Hieronymus HIERONYMUS. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus, verbum interpretatur ad verbum, ubi Septuaginta posuerunt : Quinta autem generatione  ascenderunt filii Israel de terra Egypti, transtulit :  et armati ascenderunt filii Israel de terra Egypti , licet pro eo quod nos  armati diximus : secundum Greci sermonis ambiguitatem ‘instructi’ vel ‘muniti’ propter supellectilem qua Egyptios expoliaverunt possit intelligi. Sed ubi Septuaginta ‘quinta generatione’ posuerunt, qui Hebreorum libros diligenter inspexerunt, non ‘quinta’, sed ‘quinque’ scriptum afferunt, ut sit sensus : quinque autem  ascenderunt filii Israel de terra Egypti ; quod quia minus videbatur intelligi, adiuncta generatio est. Aquila vero, et in ceteris et in hoc precipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra etc. Utrum progeniem in centum annis vult computari, et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta {t. 1 : Erfurt, f. 68rb ; facsim., p. 137b} [Rusch, f.  68rb ] annos egressus ? An per hominum generationes hoc potius intelligendum est, ab ipso Iacob qui intravit in Egyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est ? Iacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Amram, quintus Moyses invenitur. Has autem dicit progenies latinus interpres, quas vocant Greci, que in Evangelio ‘generationes’ appellantur, nec numerantur per successiones hominum, non per numerum annorum. Alii autem non a Iacob per Levi usque ad Moysen, sed per tribum Iude numerant, que regalis fuit, ita ut a Phares filio Iude qui cum Iuda patre suo ingressus est in Egyptum usque ad Salmon qui in ipsa tribu Iuda dux, in terram promissionis intravit, sint quinque generationes. Phares enim genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon.||
Numérotation du verset Ex. 13,19 
tulit quoque Moyses ossa Ioseph
interl.| interl.| De quibus dicit Iesus filius Sirach quod post mortem prophetaverunt, quia scilicet Ioseph, quod post mortem suam futurum erat filiis Israel, prophetavit.||
secum eo quod adiurasset filios Israel dicens : Visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum.
Numérotation du verset Ex. 13,20 
profectique de Socoth castrametati sunt in Ethan,
interl.| interl.| signa eis||
in extremis finibus solitudinis.
interl.| interl.| in confino Egypti et deserti, ubi solitudo post finitam Egyptum incipit||
Numérotation du verset Ex. 13,21 
Dominus autem precedebat
interl.| interl.| Deus et protector||
eos ad ostendendam viam
interl.| interl.| celestis patrie||
per diem
interl.| interl.| vitam iustorum||
in columna nubis
interl.| interl.| lenis blandimenti||
et per noctem
interl.| interl.| vitam peccatorum||
in columna ignis
interl.| interl.| quia terribilis iniustis||
ut dux esset itineris utroque tempore.
Numérotation du verset Ex. 13,22 
numquam defuit
interl.| interl.| tradunt Hebrei quod per quadraginta annos columna nubis in die protecti sunt, ne calore solis urerentur.||
columna nubis
interl.| interl.| obscuritas Veteris Testamenti||
per diem nec columna ignis
interl.| interl.| lux Evangelii||
per noctem coram populo
marg.| marg.| DOMINUS  AUTEM. Origenes ORIGENES. Cum a te tertie diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. In igne, terror. In nube13  , visionis lene blandimentum. Dies, vita iusti. Nox, peccatoris. Unde : Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus iustis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad iudicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per iustitie districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum preibat et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, quia Christus conversationis sue exemplo ducatum sequentibus prestans, de iustitia sua confidentibus nulla14  luce claruit ; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit.||
marg.| marg.| Christus nubes et columna, quia rectus et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident ceci fiant. Christi quoque sacramentum tamquam in die manifestum est in carne velut in nube. In iudicio vero tamquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio, tamquam ignis lucebit iustis et ardebit iniustis.||

Eph. 5, 8.
13  nube] uube cacogr. Rusch 14  nulla] uulla cacogr. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_13)