initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Ex. 14,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens :

1 Locutusque] locutus Weber 2 est] + autem Weber
Numérotation du verset Ex. 14,2 
Loquere filiis Israel reversi castrametentur e regione Phiahiroth
interl.|  locus in deserto
interl.|  os nobilium

Phiahiroth] Phiairoht cacogr. Rusch
que est inter Magdolum
Turris. Civitas in confinio Egypti ad quam Iudei in captivitate tempore Ieremie confugerunt.
et mare contra Beelsephon
interl.|  locus in deserto
in conspectu eius castra ponetis {t. 1 : Erfurt, f. 68va ; facsim., p. 138a} [Rusch, f.  68va ] super mare
marg.|  PHIAIROTH  QUE  EST  INTER  MAGDALUM etc. OrigenesORIGENES. Videamus que via precipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epanleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon etc. Epanleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio specule, vel habens speculam interpretatur. Credebas forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter : Arta est enim et angusta via que ducit ad vitam . Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio specule vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet. Specula ad fidem. Ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est {t. 1 : Erfurt, f. 68va ; facsim., p. 138a} [Rusch, f.  68va ] difficultas, multus labor : multe enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere que Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas questiones, obiectiones hereticorum, contradictiones infidelium : hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur : Quis vestrum volens turrim edificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat ? Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus. Quod videns pharao dicit : Errant isti. Apud pharaonem qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientie tortuosum, multas habens difficultates et amfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum eius Iesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et inexecrabibile videtur hoc infidelibus. Si dicis Deum maiestatis crucifixum filium hominis esse, qui de celo descendit, tortuosa videntur hec et difficilia ; qui audit, nisi cum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei. Qui ait : Tollentes de Othon castra, collocate inter Epanleum et Magdalum.

Mt. 7, 14.
Cf. Lc 14, 28.
Numérotation du verset Ex. 14,3 
dicturusque est pharao super filios Israel coartati sunt in terra
interl.|  Iosephus dicit quod ex una parte mons intrans gressibilis, ex altera mare coartabat.

filios] filiis Weber
conclusit eos desertum
Numérotation du verset Ex. 14,4 
et indurabo
interl.|  ut supra
cor eius, ac persequetur vos et glorificabor
interl.|  gloriosus apparebo
in pharaone
interl.|  demerso

Pharaone] Pharao Weber
et in omni exercitu eius scientque Egyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Numérotation du verset Ex. 14,5 
Et nuntiatum est regi Egyptiorum quod fugisset populus immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populum et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel ne serviret nobis ?
marg.|  FUGISSET  POPULUS etc. OrigenesORIGENES. Fugiens Egyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad edificium turris : venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur , quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Egyptus te insectatur. Sed vide quid fiet : Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Israel, et abiit post illos. Elevavit et columna nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Egyptiorum et Israelitarum. Hec columna nubis populo Dei efficitur murus : Egyptiis imponit tenebras ; non transfertur columna ignis ad Egyptios, ut videant lucem, sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Egyptiis recedas, si de potestate demonum fugias, vide quanta tibi preparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas : nec Egyptiorum equitatus et quadrige perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens : Tamquam non essent sepulcra in Egypto, ita eduxisti nos et cetera.

2Tim. 3, 12.

populum] populo Weber
Numérotation du verset Ex. 14,6 
iunxit ergo currum
interl.|  superbiam volubilis seculi
et omnem populum suum assumpsit secum
Numérotation du verset Ex. 14,7 
tulitque
interl.|  contra fidem sancte Trinitatis pugnaturus
trecentos
interl.|  alias : sexcentos

trecentos] sexcentos Weber
currus electos
interl.|  egregios militia
et quicquid in Egypto curruum fuit et duces
interl.|  maiores

et] om. Weber
totius exercitus
interl.|  militie diaboli
Numérotation du verset Ex. 14,8 
induravitque Dominus cor pharaonis regis Egypti et persecutus est
interl.|  corporaliter vel spiritaliter
filios Israel
interl.|  sanctos
interl.|  Qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, ut retrahantur.

Cf. Tim. 3, 12.
at illi egressi erant
interl.|  de Egyptio
in manu excelsa
interl.|  insuperabili potentia
Numérotation du verset Ex. 14,9 
cumque persequerentur Egyptii vestigia precedentium repererunt eos in castris
interl.|  fidei
super mare
interl.|  fluctus tentationum
omnis equitatus {t. 1 : Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 138b} [Rusch, f.  68vb ] et currus pharaonis et universus exercitus erant in Phiahiroth contra Beelsephon

Phia(h)iroth Rusch Ed1530 Edmaior. ] Ahiroth Weber
Numérotation du verset Ex. 14,10 
cumque appropinquasset pharao
interl.|  acrius tentando
levantes filii Israel oculos viderunt Egyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
Numérotation du verset Ex. 14,11 
et dixerunt ad Moysen forsitan non erant sepulcra in Egypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine
interl.|  verba desperantium et in tentatione lassescentium
quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Egypto
interl.|  potestate Sathane
Numérotation du verset Ex. 14,12 
nonne est iste10  sermo quem loquebamur ad te in Egypto dicentes : recede a nobis ut serviamus Egyptiis ? multo enim melius est servire Egyptiis11  quam mori in solitudine.
interl.|  Tentationis et fragilitatis verba sunt, alioquin falsa sunt. Melius est enim bonum incipere, etsi non possis perficere, quam a diabolo non recedere.
interl.|  QUAM MORI IN SOLITUDINE. Non pervenientes ad terram promissionis.
marg.|  FORSITAN  NON  ERANT etc. OrigenesORIGENES. Hec fatiscentis in tentatione animi verba sunt : beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur : « Modice fidei, quare dubitasti ? » Tentationis et fragilitatis hec verba sunt. Alioquin falsum est. Melius est enim in eremo mori quam Egyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Egyptiis, id est rectoribus tenebrarum, et a potestate Sathane, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam querenti in itinere mori quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, {t. 1 : Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 138b} [Rusch, f.  68vb ] nec incipiendum iudicant. Melius est enim in itinere mori quam inter Egyptios necari, et falsis atque amaris fluctibus obrui.

Mt. 14, 31.

10  est iste] inv. Weber 11  Egyptiis] eis Weber
Numérotation du verset Ex. 14,13 
et ait Moyses
interl.|  Lex Dei
ad populum : nolite timere
interl.|  quasi : Nolite timere, pusillus grex
state
interl.|  « in fide, viriliter agite ».

1Cor. 16, 13.
et videte
interl.|  oculis corporis et mentis
magnalia Domini que facturus est hodie
interl.|  in tempore gratie
Egyptios
interl.|  rectores tenebrarum
enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
interl.|  quia princeps huius mundi eiicitur foras
interl.|  vivos scilicet : mortuos enim postea viderunt
marg.|  EGYPTIOS  ENIM  QUOS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut enim vidistis Egyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in eternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hec verba, cum viderint postea Israelite Egyptios ? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis sue ? Posteri vero eorum viderunt posteros illorum. An non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit questio, nec de eterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sicut hodie ?
Numérotation du verset Ex. 14,14 
Dominus
interl.|  qui potest solus
pugnabit pro vobis,
interl.|  contra aereas potestates
et vos tacebitis.
interl.|  quiescetis
Numérotation du verset Ex. 14,15 
dixitque Dominus ad Moysen :
interl.|  postulante spiritu inenarrabili gemitu
Quid clamas ad me ? Loquere {t. 1 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 139a} [Rusch, f.  69ra ] filiis Israel ut proficiscantur.
Numérotation du verset Ex. 14,16 
Tu autem eleva virgam tuam,
interl.|  hec est virga in qua fiebant mirabilia, que dicitur Moysi et Aaron, quia per illam operabantur.
interl.|  verbum Legis
et extende manum super mare,
interl.|  fluctus contradicentium
et divide illud
interl.|  legittimis disputationum lineis, rectum iter fidei sequendo
ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
marg.|  QUID  CLAMAS  AD  ME etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Eternam enim vitam si ore petimus nec corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moyses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei :   Quid clamas ad me ? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet.
marg.|  OrigenesORIGENES. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit : Quid clamas ad me ? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum : Quia dedit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem : Abba, Pater . Et addit : Ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum : « Qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus ». Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Iubetur Moyses virga percutere mare, ut ingrediente populo Dei cedat, et aque que timebantur, dextra levaque murus effecte, non solum pernitiem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Bonitatem Creatoris intellige, si voluntati eius obtemperes, si legem eius sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a maioribus traditum quod singulis tribubus singule aquarum divisiones facte sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur : « Qui divisit mare Rubrum in divisiones » etc, et alibi : Ibi Beniamin minor in stupore. Principes Iuda, duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthali, proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Moyse consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptisaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Egyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi et spiritales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis, et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Egyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Iesum, ne eos iterum mergat in abyssum.
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 139a} [Rusch, f.  69ra ] OrigenesORIGENES. Aliter, si Egyptum fugias, id est ignorantie tenebras, si sequaris Moysen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga Moysi, id est verbo Legis et vigilantia Scripturarum, iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent unde victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrine verbo proficies, ut auditores tui quos in virga legis erudisti, iam contra Egyptios, velut fluctus maris, insurgant, nec solum impugnent, sed et superent et extinguant. Extinguit enim Egyptium, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritaliter vivit, qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud : Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita iacula extinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Egyptios hodie videre mortuos et ipsum pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Sathanam sub pedibus nostris velociter per Iesum Christum.

Gal. 4, 6.
Rm. 8, 26.
Rm. 8, 27.
Ps. 135, 13.
Cf. Ps. 67, 28.
Cf. Eph. 6, 16.
Numérotation du verset Ex. 14,17 
ego autem indurabo
interl.|  ut supra
cor Egyptiorum
interl.|  non tantum pharaonis
ut persequantur vos et glorificabor
interl.|  gloriosus apparebo
in pharaone
interl.|  submerso
et in omni exercitu eius in curribus
interl.|  volubili gloria
et in equitibus
interl.|  superbis
Illius.
Numérotation du verset Ex. 14,18 
et scient
interl.|  scire coguntur
Egyptii
interl.|  non alius
quia ego sum Dominus
interl.|  non pharao
cum glorificatus fuero in pharaone et in curribus atque in equitibus eius.
Numérotation du verset Ex. 14,19 
tollensque se angelus
interl.|  doctores
Domini12  qui precedebat
interl.|  docendo et verbo et exemplo

12  Domini] Dei Weber
castra Israel,
interl.|  Ecclesiam contra hostes munitam. Unde : « Terribilis ut castrorum acies ordinata ».

Ct. 6, 3.
abiit
interl.|  se opponendo periculo
post eos, et cum eo pariter columna nubis
interl.|  scientia Scripture, que est sustamentum Ecclesie
priora dimittens post tergum
Numérotation du verset Ex. 14,20 
stetit inter castra Egyptiorum
interl.|  persecutorum
et castra Israel, et erat nubes tenebrosa
interl.|  Egyptiis
et illuminans
interl.|  Hebreis
noctem
interl.|  obscuritatem presentis vite, dum videmus per speculum in enigmate

1Cor. 13, 12.
ita13  ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent
marg.|  TOLLENSQUE  SE etc. STRABO.   Angelus , qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis precepta vite annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum,   castra Israel , id est Ecclesiam, precedunt, quia cum scientia Scripturarum president. Supervenientibus Egyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subiectis.   Nubes vero   tenebrosa erat Egyptiis, lucida Hebreis.

13  ita] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 14,21 
cumque extendisset
interl.|  demonstrando scilicet in aquis effectum divine potentie
Moyses
interl.|  Lex Dei
manum
interl.|  potentiam corrigendi et convincendi persecutorum scilicet contradictionem
super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente
interl.|  Spiritu sancto mundanam sapientiam exiccante
tota nocte
interl.|  adversitatis, vel ignorantie presentis
et vertit in siccum divisaque est aqua
marg.|  TOTA  NOCTE etc. Quia toto tempore huius vite, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spiritali Egypto in terram promissionis transeant : hostium vero suffocat exercitum.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat ; {t. 1 : Erfurt, f. 69rb ; facsim., p. 139b} [Rusch, f.  69rb ] hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata preterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur : premunt Egyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus, et fideles de lavacro ascendentes, extinctis peccatis, hymnum decantant dicentes : « Cantemus Domino, gloriose enim, etc ».

Ex. 15, 1.21.
Numérotation du verset Ex. 14,22 
et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus
interl.|  defensio
a dextera eorum et leva
Numérotation du verset Ex. 14,23 
persequentesque Egyptii
interl.|  peccata
ingressi sunt post eos et14 
interl.|  scilicet

14  et] om. Weber
omnis equitatus pharaonis
interl.|  diaboli
currus eius
interl.|  currus Dei sunt omnes electi de quibus dicitur : « Currus Dei decem milibus, etc ».
interl.|  currus diaboli : omnes reprobi et spiritulaes nequitie

Ps. 67, 18.
et equites
interl.|  demones
per medium maris
Numérotation du verset Ex. 14,24 
iamque advenerat
interl.|  luce fidei clarescente, et Deo populum suum illuminante, transmissis tenebris ignorantie
vigilia matutina
interl.|  qua Christus ab inferis resurrexit
interl.|  ut vigilaret Deus ad custodiam populi qui ante videbatur dormire
et ecce respiciens Dominus
interl.|  Respicere Deus dicitur, cum aliquod novum et insigne facit.
super castra Egyptiorum
interl.|  spiritalium nequitiarum
interl.|  que fulcit pios, obruit impios
ignis
interl.|  quia terribilis impiis
et nubis
interl.|  quia blandus suis
interfecit exercitum eorum
interl.|  vitia, potentiam malorum
Numérotation du verset Ex. 14,25 
et subvertit rotas curruum
interl.|  strepitum et volubilitatem reproborum
ferebanturque
interl.|  ab inquitate sua
in profundum
interl.|  abissi
dixerunt
interl.|  visa Dei potentia
quoque15 
interl.|  vel : ergo

15  quoque] ergo Weber
Egyptii
interl.|  demones, vel quilibet perssecutores
fugiamus
interl.|  non insequamur
Israelem
interl.|  populum Deum videntem
Dominus
interl.|  « Cuius ire nemo resistere potest ».

Iob. 9, 13.
enim pugnat pro eis
interl.|  liberandis
contra nos.
interl.|  opprimendos
Numérotation du verset Ex. 14,26 
et ait Dominus ad Moysen : extende manum16  super mare ut revertantur aque ad Egyptios super currus et equites eorum.

16  manum] + tuam Weber
Numérotation du verset Ex. 14,27 
cumque extendisset Moyses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Egyptiis occurrerunt aque et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Numérotation du verset Ex. 14,28 
reverseque sunt aque et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare
interl.|  qui omnia in baptismo peccata dimissa, et potentia diaboli submersa
nec17  unus quidem superfuit ex eis.

17  nec] ne Weber
Numérotation du verset Ex. 14,29 
filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aque eis erant quasi pro muro
interl.|  defensione
a dexteris
interl.|  prosperitate
et a sinistris
interl.|  adversitate
Numérotation du verset Ex. 14,30 
liberavitque Dominus in die illo
interl.|  tempore baptismi
Israel
interl.|  populum baptizatum
de manu
interl.|  de potestate
Egyptiorum.
interl.|  demonum, vitiorum
Numérotation du verset Ex. 14,31 
et viderunt Egyptios
interl.|  demones vel vitia
mortuos
interl.|  deiectos scilicet potentia baptismi
interl.|  amissa potentia
super litus maris, et manum
interl.|  potentiam ineffabilem
magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus
interl.|  viso miraculo
interl.|  « Initium sapientie timor Domini ».

Ps. 110, 10.
Dominum
interl.|  cuius probaverat potentiam
et crediderunt Domino
interl.|  fidem in promisso intellexerunt
et Moysi servo eius.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_14)