initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Ex. 15,1 
Tunc
interl.|  submersis hostibus
cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt
interl.|  se invicem hortantes
cantemus
interl.|  ore, corde, opere
interl.|  hymnum victori
equum
interl.|  quemlibet malum
et ascensorem
interl.|  diabolum
deiecit in mare.
interl.|  in infernum
marg.|  TUNC  CECINIT etc. OrigenesORIGENES. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Egyptiis et pharaone submerso post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur (quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam), hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Egyptios mergi videris, et pharaonem precipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere :   Cantemus Domino, gloriose etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis.
marg.|  GLORIOSE.  IDEM. Non sufficit ‘glorificatus est’ : aliud est enim ‘glorificari’, aliud ‘  gloriose glorificari’. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit querere quod perierat, non tamen   gloriose , quia non habebat speciem neque decorem. Glorificatus est cum venit ad crucem et pertulit mortem. Unde : « Pater, venit hora, clarifica Filium tuum » etc. Erat ergo ei gloria passio crucis, ubi et glorificatus non   gloriose quidem, sed humiliter. Unde : Humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Et alibi : Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est sed humiliter, non   gloriose . Unde : Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum iudicare terram, et {t. 1 : Erfurt, f. 69va ; facsim., p. 140a} [Rusch, f.  69va ] verum pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in maiestate Patris : tunc   gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem.
marg.|   Magnificatus est in signis Egypti, sed   gloriose magnificatus est quia pharaonem et exercitum eius submersit. Vel   magnificatus est , miracula ante passionem faciendo, predicando, in cruce moriendo : sed   gloriose magnificatus est , cum resurrexit victor, victo diabolo, spoliato inferno.
marg.|  EQUUM  ET  ASCENSOREM etc. OrigenesORIGENES. Homines qui nos insequuntur   equi sunt, et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter   equi sunt, et habent   ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram ; de quibus dicitur : Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli eius. Iudas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erant. Cum ceteris apostolis missus egrotis salutem, et languentibus prestitit sanitatem, ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Sathane factus, et illius habenis ductus, contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sevientem, scito quia ab ascensore perurgetur, et ideo sevus est et truculentus.

Io. 17, 1.
Phil. 2, 8.
Sap. 2, 20.
Cf. Lc. 24, 26 et 46.
Cf. Hab. 3, 8.
Numérotation du verset Ex. 15,2 
Fortitudo mea et laus mea,
interl.|  quia per eum fortis sum et laudabilis
Dominus,
interl.|  non alius
et factus est
interl.|  homo scilicet
mihi in salutem. Iste Deus
interl.|  Creator
meus et glorificabo
interl.|  dictis, factis
eum,
interl.|  non me
Deus patris mei
interl.|  Christi qui ait :"Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum".

« Vado ad Patrem : Io. 14, 28 ; Io. 16-17 ; Io. 16, 28 ; cf. Antiphonale missarum sextuplex (n° 89, communio : Modicum dominica 3e post Pascha) et Corpus antiphonalium officii (n° 7171, responsorium: « Modicum... vado ad Patrem... Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum... ») << Io. 20, 17.
et exaltabo
interl.|  ideo
interl.|  non modo glorificabo
eum.
marg.|  HIC  DEUS  MEUS etc. OrigenesORIGENES.   Hic ergo et   Deus erit   meus et   Deus patris mei . Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est qui dicit :"Vado ad Patrem meum et patrem vestrum" etc. Si ergo agnoscam quod   Deus meus sit,   glorificabo eum  ; si etiam quod   patris mei ,   exaltabo eum . Altior enim intellectus est quomodo Christus ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.

Cf. Io. 20, 17 ut supra.
Numérotation du verset Ex. 15,3 
Dominus quasi vir pugnator,
interl.|  hostes scilicet visibiles et invisibiles expugnans pro nobis
interl.|  quia non est qui resistat voluntati sue
Omnipotens nomen eius,
Numérotation du verset Ex. 15,4 
currus
interl.|  alii : quadrigas
pharaonis et exercitum eius
interl.|  ut supra
proiecit in mare : electi principes
interl.|  alii : ternistratores
interl.|  capitalia vitia vel demones illis vitiis presidentes
eius submersi sunt in mari Rubro
marg.|  DOMINUS  QUASI  VIR  PUGNATOR etc. OrigenesORIGENES. Alia littera : Dominus conteret bella. Dominus nomen est illi. Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam que nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum. Dominus enim nomen est illi, et non est ulla creatura cuius Dominus non sit. Quadrigas   pharaonis et exercitum eius proiecit in mare . Electos ascensores, ternistratores demersit in mare Rubrum. pharao, velut potentior in malicia, et regnum nequitie tenens, quadrigas agit : non illi satis est unum equum ascendere, sed plures simul agit, et torto verbere cogit. Quos cum videris in luxuria turpiores, in crudelitate seviores, in avaricia tetriores, scito de quadrigis esse pharaonis, quas currui suo subiugat : in ipsis fertur et volitat per apertos scelerum campos, effusis habenis. Sunt alii ascensores electi, scilicet ad maliciam.
OrigenesORIGENES. Ternistratores ideo dicuntur, quia triplex est hominibus peccandi via. In facto enim, in dicto et in cogitatione peccant. Ideo ternistratores per singulos dicuntur, quia istas tres in nobis possident vias peccandi, et semper speculantur et agunt insidiis, ut aut ille ex misero homine sermonem malum eliciat, aut ille iniquum opus extorqueat, aut ille cogitationem pessimam rapiat. Denique semen verbi Dei ubi cadit et deperit, triplex describitur locus : secus viam, in spinis, in petrosis. Econtrario terra bona affert triplicem fructum, sexagesimum, centesimum, tricesimum. Triplex enim est etiam bene agendi via, quia vel opere, vel cogitatione, vel verbo aliquid boni agitur. Unde : Qui edificat supra fundamentum argentum, aurum, lapides pretiosos, triplicem bonorum indicans viam ; viam malorum dicens : ligna, fenum, stipulam. Isti ergo ternistratores sunt angeli nequam, qui in his viis observant, ut quemlibet agant in peccatum; quos merget Dominus in mari Rubro, et ignitis fluctibus tradet in die Iudicii, et penarum pelago teget.
Idt. 16, 3.
Cf. Eph. 6, 12.
Cf. Mt. 13, 8.
1Cor. 3, 12.
Numérotation du verset Ex. 15,5 
abyssi
interl.|  inferni
operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
quia duri, et lapides adorabant
marg.|  DESCENDERUNT  IN  PROFUNDUM etc. OrigenesORIGENES. Quia scilicet tales non erant lapides, de quibus suscitarentur filii Abrahe, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam presentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur :"Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima". Peccatores graves sunt et"iniquitas super talentum plumbi" legitur sedere. Inde iniqui merguntur   in profundum quasi plumbum. Sancti vero ambulant super aquas quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit. Ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit. Habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei : « Modice fidei, quare dubitasti ? » Omnes ergo per ignem salvantur ut, si forte de specie plumbi quicquam fuerit admixtum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terre illius optimum quam habituri sunt sancti et, sicut fornax probat aurum, ita homines iustos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat et purgat filios Iuda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tamquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur, ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat : qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.

Cf. Ex. 15, 10.
Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX) ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
Mt. 14, 31.
Numérotation du verset Ex. 15,6 
dextera tua Domine
interl.|  Pater
magnificata est in fortitudine dextera tua
interl.|  potentia, vel Filius

magnificata est] magnifice Weber
Domine
interl.|  Pater
percussit inimicum
interl.|  diabolum
Numérotation du verset Ex. 15,7 
et in multitudine glorie tue
interl.|  quia inde multum gloriosus apparuisti
deposuisti
interl.|  a solio superbie
adversarios
interl.|  diabolum et vitia
nostros
interl.|  vel : meos

nostros] meos Weber
{t. 1 : Erfurt, f. 69vb ; facsim., p. 140b} [Rusch, f.  69vb ] misisti iram tuam que devoravit eos sicut stipulam
marg.|  MISISTI  IRAM  TUAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia littera :   Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare etc. Ecce iam quinto commemoratur Spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est : Digitus Dei est hoc. Primo, ubi Scriptum est : « Spiritus Dei ferebatur super aquas ». Secundo, ubi dicitur : Non permanebit Spiritus meus in istis hominibus, quoniam carnes sunt. Tertio, ubi pharao dicit ad Ioseph : Quoniam Spiritus Dei est in te. Quarto, ubi : Digitus Dei est hoc. Quinto, in hoc cantico :   Misisti Spiritum tuum , et cooperuit eos mare. Notemus autem Spiritum Dei non solum ad beneficia, sed etiam ad vindictam memorari. Unde supra : Per Spiritum ire tue divisa est aqua. Spiritus ergo Dei Spiritus ire fuit Egyptiis, quibus aquarum divisio nocuit, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui. Filiis Israel quibus profuit aqua divisa non fuit ille Spiritus ire Dei. Unde significatur propter diversas operationes et effectus Spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus et idem qui etiam Spiritus in unitate Trinitatis accipitur. Non arbitror alium sed eumdem significari, ut dicit Apostolus : « Non enim accepistis Spiritum servitutis in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus Abba, Pater », quia eodem Spiritu Dei, id est digito Dei, quo Lex in tabulis lapideis scripta est, timor incussus est eis qui gratiam nondum intelligebant, ut de sua infirmitate et peccatis per Legem convincerentur, et Lex fieret illis pedagogus quo perducerentur ad gloriam que est in fide Iesu Christi. De hoc autem Spiritu adoptionis et gracie, id est de hoc opere Spiritus Dei, quo impartitur gratia et regeneratio in vitam eternam dicitur : « Spiritus autem vivificat », cum supra diceretur : « Littera occidit », id est Scriptura, tantummodo iubens, sine adiutorio gratie.

Ex. 9, 19.
Gn. 1, 2.
Gn. 6, 3.
Rm. 8, 15.
2Cor. 3, 6.

sicut] ut Weber
Numérotation du verset Ex. 15,8 
et in spiritu furoris tui congregate sunt aque stetit unda fluens,
interl.|  contra naturam
congregate sunt abyssi in medio mari.
Numérotation du verset Ex. 15,9 
Dixit inimicus :
interl.|  diabolus
Persequar
interl.|  de Egypto recendentes
et comprehendam,
interl.|  domestica sibi temeritate et superbia, loquitur hec
dividam
interl.|  diversis vitiis vel tortoribus
spolia,
interl.|  sanctos Christo ereptos
implebitur anima
interl.|  voluntas
mea evaginabo
interl.|  aperiam
gladium meum
interl.|  omnes modos fallendi
interficiet
interl.|  spiritaliter
eos manus mea.
interl.|  potentia, vel multitudo exercitus
Numérotation du verset Ex. 15,10 
flavit spiritus
interl.|  indignationis, vel ventus urens
tuus, et operuit eos mare : submersi sunt
interl.|  inundatio penarum
quasi plumbum
interl.|  pondere peccatorum gravati
in aquis vehementibus.
interl.|  amara et fluxa voluptate presentium, vel inferni voragine
Numérotation du verset Ex. 15,11 
quis similis tui
interl.|  in substantia, potentia
in fortibus
interl.|  vel diis de quibus dicitur : « Ego dixi dii estis. »

Ps. 81, 6 ; Io. 10, 34.
Domine quis similis tui magnificatus in sanctitate
interl.|  sanctorum

magnificatus] magnificus Weber
terribilis
interl.|  iusto iudicio
interl.|  impiis
atque laudabilis
interl.|  misericorditer parcendo
et faciens mirabilia ?
interl.|  miracula
marg.|  QUIS  SIMILIS  TUI etc. OrigenesORIGENES. Non simulacris gentium comparat Deum, nec demonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei dii appellantur, secundum illud : « Ego dixi : Dii estis ». Et alibi : « Deus stetit in synagoga deorum ». Sed hii quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura. Quod autem dicitur : « Similes ei erimus », similitudo hec non ad naturam, sed ad gratiam revocatur. Sicut pictura est similis ei, cuius imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis ; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.

Ps. 81, 6.
Ps. 81, 1.
1Io. 3, 2.
Numérotation du verset Ex. 15,12 
extendisti manum tuam,
interl.|  « Tota die expandi manus meas ad populum non credentem ».
interl.|  in cruce

Rm. 10, 21.
interl.|  aqua terre cognata et ubique terra contenta
interl.|  terrena voluptas, vel mors admissi sceleris
marg.|  EXTENDISTI  MANUM  TUAM etc. OrigenesORIGENES. Movet me quod ait :   Extendisti dexteram {t. 1 : Erfurt, f. 70ra ; facsim., p. 141a} [Rusch, f.  70ra ]   tuam et devoravit eos terra , quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit : Crucifige, crucifige eumaa  , mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram   et devoravit eos terra . Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Ionas. Omnes nos aliquando terra devorabat, et in inferni penetralibus retinebat. Ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terre, et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis. Inde educens nos, non solum terre, ne iterum devoremur, sed regnum preparat celorum.
marg.|  DEVORAVIT  EOS etc. OrigenesORIGENES. Impios etiam hodie   terra devorat , qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad celum non respiciunt, futura non cogitant, iudicium Dei non metuunt, nec promissa eius desiderant ; talem cum videris, dicito quia   devoravit eum   terra  ; et si quem videris luxurie et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia   devoravit eum   terra .

Cf. Rm. 10, 21.
aa  Io. 19, 5.
Numérotation du verset Ex. 15,13 
dux fuisti
interl.|  consolando, docendo, fovendo
in misericordia tua populo
interl.|  empto a diabolo vili mercede peccati
quem redemisti
interl.|  pretioso sanguine, in lavacro regenerationis
et
interl.|  consolatione Spiritus sancti
portasti eum
interl.|  quasi bonus pastor ovem positam in humero
in fortitudine
interl.|  virtute insuperabili
tua ad habitaculum sanctum tuum
interl.|  terram viventium
interl.|  terram promissionis
Numérotation du verset Ex. 15,14 
ascenderunt
interl.|  insurgentes

ascenderunt Rusch Edmaior. (omnes codd. et edd.) ] attenderunt restitutio archetypi ab Edmaior. Weber
populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores
interl.|  demones, qui in eis habitant, qui poculo perversitatis et luxurie seviebant
Philistiim
interl.|  potione cadentes
Numérotation du verset Ex. 15,15 
tunc conturbati sunt principes
interl.|  videntes regna sua, que in inferno sunt, ab eo qui descendit in inferiora terre penetrari
Edom
interl.|  qui interpretatur terrenus
robustos Moab
interl.|  qui ex patre quibus scilicet diciturab   : « Vos ex patre diabolo estis. »

ab  Io. 8, 44.
obtinuit tremor
interl.|  Christi infernum spoliantis
obriguerunt
interl.|  videntes fortem alligari, et omnia vasa eius diripi
omnes habitatores
interl.|  demones
Chanaan.
interl.|  qui interpretatur mutabilis et mobilis
Numérotation du verset Ex. 15,16 
irruat super eos formido et pavor,
interl.|  crucis in qua triumphati sunt
in magnitudine
potentia insuperabili
interl.|  in cruce extensi
marg.|  ASCENDERUNT  POPULI  ET  IRATI etc. OrigenesORIGENES.   Audierunt gentes et irate sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim etc. OrigenesORIGENES. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat : quomodo ergo terrore territe vel irate Philisthiim et Moabite et Edom et relique quas enumerat nationes ? Sed spiritaliter invenies quia Philisthiim, id est ‘cadentes poculo’, et Edom, scilicet ‘terrenus’, trepidant ; et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua que in inferno sunt penetrata ab eo qui descendit in inferiora terre, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt   magnitudinem brachii eius , hinc etiam tabuerunt   habitatores Chanaam , id est ‘mutabiles’ et ‘mobiles’, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor et tremor : tremunt et timent demones crucem Christi in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestates. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et   magnitudinem brachii quem Dominus expandit in cruce, sicut dicitac   : « Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc ». Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicasad   : « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi ».

ac  Rm. 10, 21.
ad  Gal. 6, 14.
fiant immobiles quasi lapis,
interl.|  non vere
interl.|  duritia incredulitatis : Potens est enim Deus suscitare de lapidibus istis filios Abraeae  .

ae  Cf. Mt. 3, 9.
donec pertranseat populus
interl.|  gentilis
tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti.
interl.|  vel : acquisisti sanguine redimendo, quam diabolus emerat peccato
FIANT IMMOBILES etc. OrigenesORIGENES. Fieri tamquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus, qui male nature pharaonem vel Egyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos, et qui creatorem Deum accusant, tamquam sevum, qui homines vertat in lapides. Non dixit : Fiant tamquam lapides, et tacuit, sed tempus statuit et mensuram damnationis, scilicet donec pertranseat populus tuus . Prior populus qui fuit ante nos factus est tamquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed   donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit : Cecitas enim ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Israel salvus fieretaf   ;qui per incredulitatem factus est tamquam lapis : Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraeag  . Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est ? Dicitur enim in cantico Deuteronomiiah   : Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te ? Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde heretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit : dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquenque emere quod suum non est. Apostolus enim aitai   : « Pretio empti estis ». Sed audi Prophetamaj   : Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram. Dei ergo creatura omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati {t. 1 : Erfurt, f. 70rb ; facsim., p. 141b} [Rusch, f.  70rb ] sumus : effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse quos creavit, et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit ? Homicidium pecunia diaboli est. Ille enim ab initio homicida est : fecisti homicidium, diabolo pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et huiusmodi : hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de huiusmodi censu eius quantumcumque susceperint.
af  Rm. 11, 25-26.
ag  Cf. Mt. 3, 9.
ah  Dt. 32, 6.
ai  1Cor. 7, 23.
aj  Is. 50, 1.
Numérotation du verset Ex. 15,17 
introduces eos,
interl.|  in terram promissionis
et plantabis in monte
interl.|  non in valle
hereditatis tue
marg.|  INTRODUCES  ET  PLANTABIS etc. OrigenesORIGENES. Non vult nos Dominus in Egypto plantare, nec in deiectis et humilibus locis, sed   in monte hereditatis sue. De hac plantatione Propheta dicitak   : « Vineam de Egypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam : dux itineris fuisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et replevit terram. Operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei ». Advertis quomodo plantat Deus, et ubi ? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Egypto, id est seculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare, et in ipsis non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili deiectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri, et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis : quibus si nos adiungamur, vitis quam transtulit Deus de Egypto et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur caritatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam « omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur »al  .

ak  Ps. 79, 9-11.
al  Mt. 7, 19.
firmissimo habitaculo tuo
interl.|  quod non moveatur
quod operatus es Domine
interl.|  tu, non homo
interl.|  ne oporteat eos laborare
marg.|  FIRMISSIMO  HABITACULO etc. OrigenesORIGENES. In preparata habitatione quam preparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini : non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum ; iam te ad preparatam inducet habitationem. Undeam   : « Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis ».

am  Io. 4, 38.
sanctuarium tuum
interl.|  vel sanctimonium tabernaculum scilicet Dei, vel templum quod sanctificat accedentes
interl.|  humanitas Christi

tuum] om. Weber
Domine quod firmaverunt manus
interl.|  quia non humano opere generata eius humanitas
tue
interl.|  non hominis
marg.|  SANCTUARIUM  TUUM etc. OrigenesORIGENES.   Sanctimonium tuum, Domine etc.   Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei : propter te ergo Deus et plantat et edificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolusan   : Dei agricultura, Dei edificatio estis. Quid est ergo hoc   sanctimonium non manu hominum, sed Dei preparatum. « Sapientia edificavit sibi domum »ao  , id est carnem Christi, non manu hominis, id est non opere humano : templum carnis edificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnusap   : hoc est   sanctimonium carnis assumpte, et sine manibus et sine opere hominum de monte humane nature et substantia carnis excisum.

an  1Cor. 3, 9.
ao  Prv. 9, 1.
ap  Dn. 2, 35.
Numérotation du verset Ex. 15,18 
Dominus regnabit in eternum
interl.|  ut nunquam sit finis
interl.|  in seculum
et ultra
interl.|  alii : adhuc
marg.|  DOMINUS  REGNABIT etc. OrigenesORIGENES.   Domine, qui regnas in seculum et in seculum et adhuc. Quotiens dicitur   in seculum , longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur, et si in aliud seculum dicatur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur. Et quotiens secula seculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit   et adhuc , nullum sensum termini alicuius aut finem relinquit : quodcumque enim cogitaveris in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus   et adhuc, velut si tibi dicat : Putas in seculum seculi Dominum regnaturum :   et adhuc. Putas in secula seculorum :   et adhuc . Et quodcumque dixeris de regni eius spaciis, semper dicit tibi Propheta :   et adhuc .
Numérotation du verset Ex. 15,19 
ingressus est enim eques pharao
interl.|  satellites diaboli

eques] equus Weber
cum curribus et equitibus eius in mare
interl.|  quia multos iungitur currus, in quibus sedeat, et perambulet orbem et discurrat
et reduxit super eos Dominus aquas maris
interl.|  humorem peccati
filii autem Israel
interl.|  Christum sequentes
interl.|  humore peccati non infusi
in medio
interl.|  non declinantes ad dextram vel ad sinistram
maris
interl.|  alias : eius
marg.|  FILII  AUTEM  ISRAEL etc. OrigenesORIGENES. Et tu si   filius es   Israel , potes   ambulare per siccum in medio maris . Si fueris   in medio nationis prave et perverse, sicut lumen solis   in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et {t. 1 : Erfurt, f. 70va ; facsim., p. 142a} [Rusch, f.  70va ] per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resparget, nullus cupiditatis estus verberabit. Qui Egyptius est et sequitur pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum et sicut ille ambulavit ambulat, aqua ei fit murus dextra levaque. Ipse autem media via incedit per siccum, non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem et hymnum victorie Domino canat, dicens :   Cantemus Domino etc.

maris] eius Weber
Numérotation du verset Ex. 15,20 
sumpsit ergo Maria prophetes
interl.|  vel prophetissa

prophetes] prophetis Weber
soror Aaron tympanum
interl.|  mortificationem carnis
in manu
interl.|  opere
egresseque sunt
interl.|  a delectatione carnis
omnes mulieres
interl.|  sancte anime
post eam
interl.|  prophetiam que per Mariam significatur
cum tympanis
interl.|  mortificatione carnis
et choris
interl.|  concordia caritatis
marg.|  TYMPANUM . STRABO. Secundum Hieronymum, est genus tube in summo habens stipulam vel fistulam, per quam vocem reddit sonoram.   Chorus , secundum eundem, pellis simplex cum duabus cicutis : per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit ; per utrunque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum,   tympanum est pellis extensa inter duo ligna, per quod maceratio carnis designatur.   Chorus autem est multitudo simul canentium, et dicitur   chorus quasi coevorum cantus. Quia ergo in choro equaliter omnes voces resonant, per eum caritas significatur, qua omnes in Christo unum sumusaq  . Quicumque ergo Deo in iubilum laudes reddit, in choro, hoc est in caritate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Undear   : « Laudate eum in tympano » etc

aq  Cf. Gal. 3, 28.
ar  Ps. 150, 4.
Numérotation du verset Ex. 15,21 
quibus precinebat
interl.|  quasi magistra
dicens cantemus
interl.|  hymnos victorie
Domino
interl.|  triumphatori
gloriose enim magnificatus est
interl.|  ut supra
equum et ascensorem10  deiecit in mare.

10  ascensorem] +eius Weber
Numérotation du verset Ex. 15,22 
tulit autem Moyses Israel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque
interl.|  in fide et cognitione Trinitatis ambulandum est
tribus diebus per solitudinem
interl.|  desertum huius vite
et non inveniebant aquam
interl.|  doctrinam qui reficeret animam
marg.|  TULIT  AUTEM  MOYSES etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et expectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Egyptum, nec ibi Christus deserit. Nam et illa columna non recedit.
Numérotation du verset Ex. 15,23 
et venerunt in Marath
interl.|  locum scilicet qui iam propter amaritudinem aquarum sic vocabatur, vel per prolepsium dictum est
nec poterant bibere aquas
interl.|  litteram Legis
de Marath11  eo quod essent amare.
interl.|  intollerabiles est ut circimcisio et huiusmodi

11  Marath] Mara Weber
Unde et congruum nomen loco12  imposuit
interl.|  confirmavit forsitan, vel nomen imposuit

12  n. l.] inv. Weber
vocans illum13  Marath14  id est amaritudinem

13  illum] illud Weber 14  Marath] Mara Weber
Numérotation du verset Ex. 15,24 
interl.|  ad fidem veniens
contra Moysen
interl.|  doctores Ecclesie
dicens : quid bibemus ?
Numérotation du verset Ex. 15,25 
At ille clamavit
interl.|  desiderio cordis
ad Dominum, qui ostendit ei lignum
interl.|  crucis, sapientie Christi
quod cum misisset in aquas,
interl.|  litteram Legis
in dulcedinem
interl.|  intelligentie spiritalis
verse sunt
interl.|  in littera Legis quasi in vasculo
marg.|  ET  VENERUNT  IN  MARATH etc. OrigenesORIGENES. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana. Post triumphales hymnos, venitur ad Maram, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat : venitur ad periculum sitis. Sed clamavit   Moyses ad Dominum , et   ostendit ei lignum quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi iustitias et iudicium ; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Preterea quod dixit :   ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcem Deus, aut Moyses lignum nesciret. Sed si Lex secundum litteram accipiatur, amara est, et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia ? Amarum est enim poculum legis, ut populus Dei, non qui in Moyse baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua Legis et potabilis. Sapientia lignum vite est omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientie Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepre et huiusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentie spiritalis, ut populus bibere possit, qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus iustitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientie sue et scientie thesauros concludit. Undeas   : « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus ». Ut ergo possit hec aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit {t. 1 : Erfurt, f. 70vb ; facsim., p. 142b} [Rusch, f.  70vb ] non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vite, id est sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spiritali biberit, amaritudine morietur. Undeat   : « Littera occidit », id est aqua Mara, si bibatur, non mutata et in dulcedinem versa.
marg.|  QUI  OSTENDIT  EI  LIGNUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Genus ligni erat istam habens vim. An quolibet ligno id facere poterat Deus qui tanta mirabilia faciebat ? Videtur tamen significare quod dictum est,   ostendit ei, tamquam iam tale esset. Nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, nisi hoc ipsum esse divini adiutorii, quod   ei Dominus   lignum ostendit ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, prefigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno, quis nisi Creator et Demonstrator, laudandus est ?

as  2Cor. 4, 7.
at  2Cor. 3, 6.
ibi constituit ei precepta atque iudicia et ibi temptavit eum
interl.|  populum Moisi subiectum
interl.|  utrum mandatis obediret
Numérotation du verset Ex. 15,26 
dicens : si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris,
interl.|  beneplacendo
et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia precepta illius, cunctum languorem
interl.|  mundana vitia
que15  posui
interl.|  poni permissi

15  que] quem Weber
in Egypto,
interl.|  mundo
non inducam super te. Ego enim sum16  Dominus sanator
interl.|  verus medicus, non modo curator
interl.|  anime tue

16  sum] om. Weber
tuus.
marg.|  IBI  CONSTITUIT  EI etc. OrigenesORIGENES. Quare addidit : Postquam   posuit illi Deus   iustitias et iudicia, ibi tentabat eum dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui etc. Videtur exponere quare iustificationes et iudicia dedit, ut scilicet tentaret eos, si audirent vocem Domini Dei, et mandata eius custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur ? Dantur ergo precepta in quibus tententur. Undeau   : Dedi vobis precepta et iustificationes non bonas in quibus non vivent. Tentati enim in preceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem, quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam, si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona et in quibus non vivant. Sed admixto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritaliter intellecta et servata sunt mandata vite.   Cunctum languorem quem posui in Egypto, non inducam super te . Videtur dicere quod si quis sciret mandata, nullam egritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporis. Sed omnino Iob iustissimus et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed iusti non habent illas infirmitates quas Egyptii. Egyptus enim mundus. Diligere ergo mundum et que in mundo sunt, Egyptius languor est ; observare menses, tempora, stellarum cursibus adherere, servire carni, luxurie operam dare, et deliciis vacare, Egyptius languor est.

au  Cf. Ez. 20, 25.
Numérotation du verset Ex. 15,27 
Venerunt autem in Helim filii Israel17  ,
interl.|  postquam aque amare verse sunt in dulcedinem

17  filii Israel] om. Weber
ubi erant duodecim fontes aquarum,
interl.|  doctrina duodecim apostolorum
et septuaginta palme
interl.|  septuaginta discipuli, quorum predicatione palmas Christi victorie mundus agnovit
interl.|  omnis ordo doctorum septiformi gratia in Decalogo perfectorum
et castrametati sunt iuxta aquas.
marg.|  VENERUNT  AUTEM  IN  HELIM etc. OrigenesORIGENES. Non ante   in Helim ducitur populus,   ubi erant duodecim fontes aquarum , quibus nil inerat amaritudinis, sed amenitas plurima ex densitate palmarum. Sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos edificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primum autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vite fuerit indulcorata, et spiritaliter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad   duodecim apostolicos   fontes , ubi reperiuntur arbores   septuaginta palmarum. Non enim soli   duodecim apostoli fidem Christi predicaverunt, sed et alii   septuaginta , per quos palmas victorie Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Marath bibere, quamvis indulcoratam per lignum vite : solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Iudei etiam nunc apud Marath sunt, id est ad aquas amaras. Nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo {t. 1 : Erfurt, f. 71ra ; facsim., p. 143a} [Rusch, f.  71ra ] dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_15)