initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Ex. 16,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 71ra ; facsim., p. 143a} [Rusch, f.  71ra ] Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis
interl.| interl.| quando scilicet Pasca celebratur||
secundi postquam egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 16,2 
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel
interl.| interl.| « Ne murmuretis sicut quidam eorum murmuraverunt » etc ||

1Cor. 10, 10.
contra Moysen
interl.| interl.| Deum||
et contra Aaron
interl.| interl.| sacerdotes Dei||
in solitudine.
interl.| interl.| presentis vite||
marg.| marg.| QUINTO  DECIMO  DIE  MENSIS etc. Origenes ORIGENES. O ingratus populus desiderat Egyptum. Qui Egyptios videt extinctos, et carnes Egypti, qui Egyptiorum carnes videt, et piscibus datas et volatilibus. Murmurat adversus Moysen, immo Deum, sed primo ignoscitur, et secundo, et fortassis tertio. Sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur. In libro Numerorum refertur, et idem Apostolus retexit, dicens : Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hec propter nos, in quos fines seculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de celesti intemperie, fructuum infecunditate, ymbrium raritate, et de prosperitate aliorum, et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hec primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum, quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum celeste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus pasce que dicta sunt, et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pasca faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negociis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pasca ; longe vero peregrini et immundi, secundum pasca in hoc tempore faciunt, in quo et manna de celo descendit. In die quo primum pasca fit, non descendit manna, sed in quo secundum. Primum pasca populi Iudaici est. Secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui, qui fuimus hospites et peregrini testamentorum Dei etc. Sed datur manna de celo, non in die quo primum pasca fit, sed quo secundum. Panis enim qui de celo descendit, non venit ad illos qui primam solennitatem celebrabant, sed ad nos qui suscepimus secundam : etenim pasca nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de celo descendit. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur : Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus etc.||

1Cor. 10, 10-11.
Numérotation du verset Ex. 16,3 
Dixeruntque ad eos filii Israel : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti,
interl.| interl.| ingratus populus desiderat Egyptum, qui Egyptios videt extinctos||
interl.| interl.| EGYPTI. mundo||
quando sedebamus
interl.| interl.| delectati, quiescentes||
super ollas carnium,
interl.| interl.| multimodas refectiones carnalium voluptatum||
marg.| marg.| SEDEBAMUS  SUPER  OLLAS  CARNIUM. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant, sed desiderio piscium et avium quibus Egyptus abundat estuabant.||
et comedebamus panem
interl.| interl.| « qui vertitur in fel aspidum intrinsecus » ||

Iob. 20, 14.

panem] panes Weber
in saturitate : cur eduxistis nos in desertum,
interl.| interl.| laborem presentis vite, et periculum||

desertum] +istud Weber
ut occideretis omnem {t. 1 : Erfurt, f. 71rb ; facsim., p. 143b} [Rusch, f.  71rb ] multitudinem fame ?
interl.| interl.| carnalium voluptatum||
interl.| interl.| transductam per mare Rubrum, id est baptismum||
Numérotation du verset Ex. 16,4 
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de celo
interl.| interl.| Verbum Dei panem qui de celo descendit||
egrediatur populus, et colligat que sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non.
marg.| marg.| ECCE  PLUAM  VOBIS  PANES DE  CELO etc. Origenes ORIGENES. Vellem primo super hanc scripturam cum Iudeis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit : Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur. Sabbatum autem septimus dies est. Quero ergo qua die ceperit manna dari, et volo comparari Dominicam nostram cum sabbato Iudeorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum ; septima, que est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Iudei iam tunc prelatam esse Dominicam nostram suo sabbato, et indicatum est quod non in ipsa Dei gratia ad eos descenderit de celo, et panis celestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit. Unde : Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. In nostra {t. 1 : Erfurt, f. 71rb ; facsim., p. 143b} [Rusch, f.  71rb ] autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est celestia verba, que nobis leta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna, sicut patres eorum, et non merentur accipere : non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spiritale sentiunt, sed totum pingue et crassum. « Incrassatum est enim cor populi huius ». Interpretatio quoque nominis huius hoc sonat. Manna enim interpretatur ‘quid est hoc ?’ Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis Legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus : Quid est hoc ? Tu ergo, si vis manducare manna et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri : habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina ; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina ? Quid dulcius, suavius eloquiis Dei, que sunt super mel et favum ?||
marg.| marg.| PANES. Manna scilicet : locutio est quia panis pro alimento ponitur ; amat autem Scriptura pluraliter magis  panes quam singulariter dicere ‘panem’. ||
marg.| marg.| UT TENTEM. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio ; nec ideo probantur ut Deus non noverit, sed ipsos ipsis ostendit, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium, et ad noscendam Dei gratiam.||

Os. 3, 4.
Mt. 13, 15.
Cf. Rm. 14, 2.
Numérotation du verset Ex. 16,5 
die autem sexta
interl.| interl.| hac presenti vita||
parent
interl.| interl.| reponant scilicet unde in futuro vivant||
quod inferant et sit duplum quam colligere solebant
interl.| interl.| ut sufficiat presenti vite et future||
per singulos dies
marg.| marg.| DIE  AUTEM  SEXTA etc. Origenes ORIGENES. In die sexto duplum colligatur in repositionem quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hec vita in qua nunc sumus. In sex diebus fecit Deus hunc mundum. In hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid iustitie, misericordie et pietatis recondas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta, ibi accipiet decem civitates, et « que seminaverit homo, hec et metet ». Divites huius seculi ea recondunt que in hoc seculo, immo cum hoc seculo corrumpuntur : bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna et ebullierunt ex eo vermes et computruit : quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo, si propter presentem vitam et amorem seculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur : « Vermis eorum non moritur », hos generat avaricia, et divitiarum ceca cupiditas, his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera ab eis. Unde Apostolus precipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum etc., nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde : Nisi venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis qui eius conscientiam semper fodiat, et arcana pectoris rodat.||

Gal. 6, 8.
Is. 66, 24.
1Tm. 6, 17.
Io. 15, 22.
Numérotation du verset Ex. 16,6 
dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel vespere
interl.| interl.| sabbati, que lucessit in prima sabbati||
interl.| interl.| in adventu Christi, qui est in fine seculi||
scietis quod Dominus vos eduxerit de terra Egypti

vos eduxerit] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 16,7 
et mane videbitis gloriam Domini
interl.| interl.| quoniam angeli ad sepulcrum nuntiaverunt gloriam resurrectionis||
marg.| marg.| VESPERE  SCIETIS etc. Origenes ORIGENES. Ad vesperam scietis quia ego Dominus. Mane autem videbitis maiestatem Domini. Respondeant mihi Iudei : Quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur maiestas eius ? Ubi agnitus est ad vesperam, et eius maiestas visa est mane ? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio, in quo : « Vespere sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria » ad « sepulcrum », et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terre motum factum, et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes : Vere hic Filius Dei erat. Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat. Agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria eius visa est. Cum venissent alie mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes : Non est hic, sed resurrexit a mortuis. Venite et videte locum etc. Visa est ergo maiestas eius mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.||

Mt. 28, 1.
Cf. Mt 28, 6.
audivi enim murmur vestrum contra Dominum
interl.| interl.| non contra me||

audivi] audivit Weber
nos vero quid sumus quia musitastis {t. 1 : Erfurt, f. 71va ; facsim., p. 144a} [Rusch, f.  71va ] contra nos

musitastis] mussitatis Weber
Numérotation du verset Ex. 16,8 
et ait Moyses dabit Dominus vobis vespere carnes
interl.| interl.| mundi quo « Verbum caro factum est ».||

Io. 1, 14.
edere et mane panes
interl.| interl.| Verbum Dei||
in saturitate
interl.| interl.| anime||
eo quod audierit murmurationes vestras
interl.| interl.| cognoverit scilicet omnia, etsi non statim punit||
interl.| interl.| quem nihil latet||
quibus murmurati estis contra eum
interl.| interl.| qui nos misit, qui in nobis operatur||
nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
marg.| marg.| NON  ENIM  ADVERSUS  NOS  MURMUR  VESTRUM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non ex hoc tantum se valere quantum Deum voluerunt ; dixerunt enim : Quid sumus nos ? Nec talis erat illa sententia, ubi Petrus dicit Ananie : Ausus es mentiri Spiritui sancto ? Non hominibus mentitus es, sed Deo. Non enim ait : Ausus es mentiri mihi ? Non mihi mentitus es, sed Deo. Quod si dixisset, simile fuisset. Neque enim ita dixit : Ausus es mentiri Spiritui sancto ? Non Spiritui sancto mentitus es, sed Deo. Ita enim loquens, negaret Spiritum sanctum esse Deum. Nunc vero cum ita dixisset : Ausus es mentiri Spiritui sancto ?, cum ille putaret se hominibus esse mentitum, ille Spiritum sanctum Deum esse monstravit, subiungens : Non hominibus mentitus es, sed Deo.||

Cf. Act. 5, 3-4.
Numérotation du verset Ex. 16,9 
dixitque Moyses ad Aaron : Dic universe congregationi filiorum Israel :
interl.| interl.| quia sacerdotum est Legem et Dei voluntatem populo annuntiare||
Accedite
interl.| interl.| beneplacentes||
coram Domino audivit enim murmur vestrum
interl.| interl.| qui omnia audit||
Numérotation du verset Ex. 16,10 
cumque loqueretur Aaron ad omnem cetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
interl.| interl.| carne assumpta||
Numérotation du verset Ex. 16,11 
locutus est autem Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Ex. 16,12 
audivi
interl.| interl.| cognovi||
murmurationes filiorum Israel loquere ad eos vespere
interl.| interl.| vespere enim Christus mortuus est et sepultus||
marg.| marg.| ET MANE. Novo die, quando Christus sol iustitie adventu suo credentibus reparavit perdita.||
interl.| interl.| qui mane surrexit||

enim] om. Weber
saturabimini panibus scietisque
interl.| interl.| tunc scietis||
quod ego sum Dominus Deus vester
marg.| marg.| VESPERE  COMEDETIS  CARNES. Origenes ORIGENES. Moraliter. Intelligere possumus quod unicuique nostrum  mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est perfecte doctrine capaces nondum sumus ; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum iam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde : Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia predicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcumque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens : Cor contritum et humiliatum, Deus non spernit. Si letaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens : « Letamini in Domino, et exultate, iusti ». Si iracundus es, dicit : Desine ab ira, et derelinque indignationem. Si in doloribus sis, sanat te, dicens : Dominus « sanat languores tues omnes ». Si paupertate consumeris, consolando dicit : Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis. Ipse enim ait : « Ego sum vermis et non homo ». Sicut enim ipse est qui fit aliis « in ruinam », aliis autem « in resurrectionem », ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei, qui iniquorum mentes arguit, et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis. Qui dicunt : « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis » etc Aliis ignis est quibus cremat spinas de terra mala, id est malignas cogitationes in corde consumit ; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens extinguitur. Iustis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus » etc||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Alia littera : Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Dicant Iudei : que consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento ? Quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratie celestis ostenditur ? Hoc est in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et maiestatem Dei apparere dicunt. Si rursum panes sine carnibus comedantur, servent sibi ista, his qui acquiescentes in coturnicibus putant agnosci Deum. Nos autem quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quam suscepit ex Virgine : has enim Verbi Dei carnes {t. 1 : Erfurt, f. 71vb ; facsim., p. 144b} [Rusch, f.  71vb ] neque mane, neque meridie, quis manducavit, sed ad vesperam. Unde : Pueri, novissima hora est. Mane, inquit, replebimini panibus. Nobis ergo panis Verbum Dei est : Ipse est panis vivus, qui de celo descendit, et dat vitam mundo. Sed quod dicit mane dari hunc panem, cum incarnatus sit ad vesperam, sic intelligendum est, quod ad vesperam mundi et prope finem Dominus venerit, sed adventu suo, cum sit sol iustitie, novum mane credentibus restauravit ; novum scilicet scientie lumen, in quo replentur panibus qui susciperunt precepta eius. Nec mireris quia verbum dicitur et caro Dei, et panis, et lac dicitur et holera, et pro mensura credentium et possibilitate sumentium diverse nominatur. Vel post resurrectionem mane factam, credentes replevit panibus, quia libros Legis et prophetarum prius ignotos ad instructionem Ecclesie concessit, ut ipse sit panis in Evangelio, ceteri vero libri Legis et prophetarum vel historiarum plures panes dicantur, quibus repleantur credentes ex gentibus. Unde : Ascendent in montem et bibent vinum, unguento unguentur. Sic ergo competenter carnes ad vesperam accipimus et panibus mane replemur, quia nec poteramus mane carnem edere. Nondum enim erat tempus. Nec meridie : vix enim angeli edunt carnes meridie, et illi fortassis ordini meridianum tempus conceditur.||
marg.| marg.| Tale quid in Elia significatur, cum ei alimenta corvus afferret. Forte carnibus ad vesperam, et mane panibus ille significatur « qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram »aa   : ad vesperam quippe mortuus est ex infirmitate, sepultus est ; mane autem apparuit discipulis, qui resurrexit in virtute.||

Mt. 8, 13.
Ps. 50, 19.
Ps. 31, 11.
Ps. 36, 8.
Ps. 102, 3.
Ps. 112, 7.
Ps. 21, 7.
Cf. Lc. 2, 34.
Lc. 24, 32.
Ps. 33, 9.
1Io. 2, 18.
Cf. Io. 6, 33.
aa  Rm. 4, 25.

ego] om. Weber sum] sim Weber
Numérotation du verset Ex. 16,13 
factum est ergo vespere et ascendens coturnix
interl.| interl.| grece : ortogometra ||
interl.| interl.| he sunt promisse carnes||
cooperuit castra mane quoque ros
interl.| interl.| manna scilicet panis promissus||

cooperuit] operuit Weber
iacuit per circuitum castrorum
marg.| marg.| COTURNIX  OPERUIT  CASTRA etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Per volucrum escas figuratur predicatio divinitus missa, que transcurrit per verba sonantia, quasi per aerem volatilia pennata, quibus per fidem pascuntur, qui ad patriam celestem proficiscuntur. Vel veteris legis eloquia, que plebem carnalem tamquam carne alebat, per verba divinitus missa, quasi per volatilia. Unde et vespere dantur, quia cuncta carnaliter illis concessa finem erant habitura. Manifesto autem lumine fidei datur manna quod est Christus, panis scilicet vivus qui de celo descenditab  , qui per nubes evangelicas universo orbi pluitur : non iam murmuranti et tentati Synagoge, sed credenti et speranti Ecclesie.||

ab  Cf. Io. 6, 41 ; 6, 51.
Numérotation du verset Ex. 16,14 
cumque operuisset superficiem terre apparuit in solitudine minutum
interl.| interl.| subtile, quia humanis sensibus incognitum incarnationis mysterium||
et quasi pilo tunsum in similitudinem pruine super terram
interl.| interl.| quia corpus Christi a fervore vitiorum refrigerat||
marg.| marg.| IN SIMILITUDINEM  PRUINE etc. Pruina que Christum significat. Manna enim Dominico die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit.||
marg.| marg.| TUSUM. Id est : mundissimum. Sicut enim frumentum vel milium, vel aliud tale in mortariolo  pilo teritur, et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis, et  pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas celestis doctrine, que  pilo tunditur, ut litteralis sensus exuatur.||
Numérotation du verset Ex. 16,15 
quod cum vidissent filii Israel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc
marg.| marg.| MANHU. Gregorius Magnus GREGORIUS. Quid per manna filiis Israel desuper datum, nisi admiratio superne dulcedinis designatur ? Dulcis enim cibus qui de supernis accipitur : manhu vocatur, quod interpretatur ‘Quid est hoc ?’, quod dicimus, quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata, novam speciem eterne refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta iure respondeat ‘Quid est hoc ?’, quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea que de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetuste vite usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, {t. 1 : Erfurt, f. 72ra ; facsim., p. 145a} [Rusch, f.  72ra ] et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.||
ignorabant enim quid esset quibus Moyses ait10  iste est panis
interl.| interl.| vivus, qui de celo descenditac  ||

ac  Cf. Io. 6, 41 ; 6, 51.

10  Moyses ait] inv. Weber
quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Numérotation du verset Ex. 16,16 
hic est sermo quem precepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum {t. 1 : Erfurt, f. 72ra ; facsim., p. 145a} [Rusch, f.  72ra ] sufficiat ad vescendum gomor
interl.| interl.| mensura quinque sextariorum, quam Ioseph assarium vocat||
per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum que habitant in tabernaculo sic tolletis
marg.| marg.| IUXTA  NUMERUM etc. Sepe Scriptura homines animas appellat, a parte totum : non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem sicut ibiad   : Non timebo quid faciat caro, quod apertius in psalmo eodem ait ae  « quid faciat mihi homo ». Non autem dicetur : secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit  secundum numerum animarum vestrarum . ||

ad  Ps. 55, 5.
ae  Ps. 55, 11.
Numérotation du verset Ex. 16,17 
feceruntque11  filii Israel et collegerunt alius plus alius minus
interl.| interl.| pro capacitate intelligentie||

11  feceruntque] + ita Weber
Numérotation du verset Ex. 16,18 
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat reperit minus sed singuli iuxta id quod
interl.| interl.| quia unicuique captus intelligentie si maneat in fide sufficit ad salutem||
edere
interl.| interl.| intelligere||
poterant congregaverunt12 
marg.| marg.| IUXTA ID  QUOD etc. Quia in presenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.||

12  congregaverunt] congregarunt Weber
Numérotation du verset Ex. 16,19 
dixitque Moyses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Numérotation du verset Ex. 16,20 
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cepit vermibus
interl.| interl.| malum avaricie notatur, cui qui studet, vermibus consumendus tradetur||
atque computruit et iratus est contra eos Moyses
interl.| interl.| Christus, vel Lex que hoc prohibet dicens : « Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra »af  .||
marg.| marg.| MANE. Principium alterius vite, in qua non licebit vacare doctrine, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est penam eis eternam generabit.||

af  Mt. 6, 19.
Numérotation du verset Ex. 16,21 
colligebant autem mane singuli
interl.| interl.| studiose, sicut studiosus operator mane incipit operari||
quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset
interl.| interl.| in die iudicii||
interl.| interl.| manifestius apparens||
sol
interl.| interl.| Christus||
liquefiebat
marg.| marg.| CUMQUE  INCALUISSET etc. Quia tunc omnis Scripture intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in enigmate, tunc autem videbimus facie ad faciemag  .||

ag  1Cor. 13, 12.
Numérotation du verset Ex. 16,22 
in die vero sexta
interl.| interl.| presenti vita||
collegerunt cibos duplices
marg.| marg.| CIBOS  DUPLICES. Necessaria scilicet anime et corpori. Nam in septima, que mortuorum etas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus.||
id est duo gomor
interl.| interl.| ut alterum servetur in sabbatum||
per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Moysi
Numérotation du verset Ex. 16,23 
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino
interl.| interl.| ut illi soli vacetis||
cras
interl.| interl.| parasceve ante sabbatum||
quodcumque operandum est facite et que coquenda
interl.| interl.| esui corporali vel spiritali preparanda||
sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque mane13 
interl.| interl.| unde vivatis in sabbato scilicet quando licet operari||
marg.| marg.| REQUIES  SABBATI. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo, et aliis misericordiam prestando : quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes, et computrescebat quod servabatur. Qui enim propter presentem vitam et amorem seculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non moritur.||

13  mane] in praem. Weber
Numérotation du verset Ex. 16,24 
feceruntque ita ut preceperat Moyses et non computruit neque vermis inventus est in eo
Numérotation du verset Ex. 16,25 
dixitque Moyses comedite illud hodie quia sabbatum {t. 1 : Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 145b} [Rusch, f.  72rb ] est Domini14 
interl.| interl.| vel : Domino ||

14  Domini] Domino Weber
non invenietur hodie in agro
interl.| interl.| quia non licebit post hanc vitam operari||
Numérotation du verset Ex. 16,26 
sex diebus
interl.| interl.| tota presenti vita||
colligite in die autem septimo sabbatum est Domini15 
interl.| interl.| vel : Domino ||

15  Domini] Domino Weber
idcirco non invenietur
interl.| interl.| quia post hanc vitam non licebit operari||
Numérotation du verset Ex. 16,27 
venitque16  septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

16  venitque] venit Weber
Numérotation du verset Ex. 16,28 
dixit autem Dominus ad Moysen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Numérotation du verset Ex. 16,29 
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
interl.| interl.| quia non licebit in eo operari||
tribuerit vobis die sexto cibos duplices
interl.| interl.| presentis vite et future||
maneat unusquisque apud semet ipsum
interl.| interl.| id est : quiescat, nec egrediatur ad opus||
et17  nullus egrediatur
interl.| interl.| ad operandum||

17  et] om. Weber
de loco suo die septimo
Numérotation du verset Ex. 16,30 
et sabbatizavit populus die septimo
Numérotation du verset Ex. 16,31 
appellavitque domus Israel nomen eius man
interl.| interl.| quia Verbum Dei habet aliquid oleris unde infirmitas nutriatur||
quod erat quasi semen coriandri album
interl.| interl.| quia Verbum Dei quod caro factum est purum, et lucidum manet||
gustusque eius quasi simile cum melle
Numérotation du verset Ex. 16,32 
dixit autem Moyses iste est sermo quem precepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panes18 
interl.| interl.| vel : panem ||

18  panes] panem Weber
quibus19 
interl.| interl.| vel : quo ||

19  quibus] quo Weber
alui vos in solitudine
interl.| interl.| presentis vite deserto||
quando educti estis de terra Egypti
interl.| interl.| de servitute diaboli||
Numérotation du verset Ex. 16,33 
dixitque Moyses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor
interl.| interl.| mensura trium modiorum||
et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Numérotation du verset Ex. 16,34 
sicut preceperat20  Dominus Moysi posuitque21  Aaron
interl.| interl.| sacerdotes||

20  preceperat] precepit Weber 21  posuitque] + illud Weber
in tabernaculo
interl.| interl.| Ecclesia||
reservandum.
interl.| interl.| in memoriam eternam||
marg.| marg.| ET REPONES etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Queri potest ubi Aaron reponeret  ante Dominum, quando nec ullum  tabernaculum fuit, nec arca testamenti iam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit  repones , ut intelligatur tunc  ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat ? An potius  ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocumque loco poneretur ? Ubi enim non est Deus ? Sed quod adiungit :  Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum , priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, {t. 1 : Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 145b} [Rusch, f.  72rb ] quod post factum est, cum esse cepit tabernaculum testimonii.||
Numérotation du verset Ex. 16,35 
Filii autem Israel
interl.| interl.| visionis divine||
manducaverunt22 
interl.| interl.| vel : comederunt ||

22  manducaverunt] comederunt Weber
man quadraginta annis
interl.| interl.| Toto tempore presentis vite, quo secundum Novum et Vetum Testamentum vivimus : quater enim decem quadraginta fiunt.||
donec venirent in terram habitabilem
interl.| interl.| viventium, ubi in quiete habitant sancti, transmisso deserto huius seculi||
hoc cibo
interl.| interl.| predicto||
{t. 1 : Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 146a} [Rusch, f.  72va ] aliti sunt usquequo tangerent fines terre Chanaan.
interl.| interl.| Exponit quam terram dixerit.||
interl.| interl.| Septuaginta : quoad usque in partem Phenicis venirent.||
marg.| marg.| FILII  AUTEM  ISRAEL etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia littera : Filii autem Israel ederunt manna quadraginta annis, quoad usque venirent ad terram que habitabatur. Significat autem Scriptura in hoc loco per prolepsim memorando quod postea factum est, non edisse filios Israel manna nisi in eremo. Hoc est enim quod ait : usque ad terram que habitabatur, id est que iam non est eremus, non quia continuo ut venerunt ad terram habitabilem destiterint vesci manna, sed quia non ante. Traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi manducaverunt panes terre. Ingressi vero in terram habitabilem antequam transirent Iordanem, vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt : hoc enim intelligi potest, quia cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. Cur autem in eremo etiam carnes desideraverint, cum de Egypto cum multis pecoribus exierint, magna questio est. Nisi forte dicatur, quia in eremo non erant pascua, et ideo minor pecorum fecunditas pepercisse pecoribus, ne omnibus deficientibus, etiam sacrificiis necessaria deessent, vel si quid aliud dici potest unde questio solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse quas de pecoribus habere poterant, sed que deerant, ex aquis videlicet quas in eremo non inveniebant. Unde illis ortogometra data est, id est aves quas coturnices multi Latini interpretantur, cum sit aliud genus avium ortogometra, quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus quid desiderarent, et ex quo genere carnis satiaret eos.||
marg.| marg.| MANNA. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei quod percipimus nunc in enigmate, tunc autem facie ad faciemah  .||
DONEC VENIRENT IN TERRAM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia littera : Quousque venirent in partem Phenicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari. Sed tunc illam terram credendum est sic appellatam, non modo. Alia est enim que Phenice dicitur regio Tyri et Sydonis, quam illos transisse non legitur. Quam Scriptura fortasse potuerit terram {t. 1 : Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 146a} [Rusch, f.  72va ] Phenicis appellare, ubi palmarum arbores iam esse ceperant, post eremi vastitatem, quia palma grece sic vocatur. In initio enim profectionis sue invenerunt locum, ubi septuaginta palme erant et duodecim fontes. Sed post excepit eos eremus, ubi nil tale fuit, quousque venirent ad loca que colebantur. Sed ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam fuisse tunc terram. Multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium, nomina certis causis mutavit antiquitas.||
ah  1Cor. 13, 12.
Numérotation du verset Ex. 16,36 
Gomor autem decima pars est ephi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_16)