initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Ex. 19,1 
egressionis Israel de terra Egypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Numérotation du verset Ex. 19,2 
Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai
interl.|  rubus, vel tentatio
castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
marg.|  MENSE  TERTIO etc. OrigenesORIGENES. Alia littera. Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra Egypti : hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Israel contra montem ; et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens : Hec dices domui Iacob, et nuntiabis filiis Israel etc. Et paulo post : Descende et contestare populo, et purificabis eos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur dari lex, que in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Egypto. Ex quo die pasca fecerunt, id est agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est. Ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum, quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Iesu Christi quinquaginta dies numerantur ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei.
marg.|  IN  DIE  HAC etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Egypto, prima die scilicet Iunii pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, Legem acceperunt : et hec est Pentecostes.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri Legis pene conscripti sunt.
Numérotation du verset Ex. 19,3 
Moyses autem ascendit ad Dominum.
interl.|  Proprium est sanctorum montes diligere et incolere, quorum « conversatio in celis est ».

Phil. 3, 20.

Dominum] Deum Weber
Vocavitque eum Dominus de monte et ait : Hec dices domui Iacob
interl.|  activis
et annuntiabis filiis Israel :
interl.|  contemplativis
marg.|  MOYSES  AUTEM etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Alia littera. Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quam ascendimus, ut ad ea que ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia sanctis multum proficientibus, parum aliquid de se aperit.
Numérotation du verset Ex. 19,4 
Vos ipsi vidistis que fecerim Egyptiis,
interl.|  Penas Egyptiorum commemorat, et que populo suo prestitit beneficia, ut timeant omnipotentem et diligant benefactorem.
quomodo portaverim vos super alas
interl.|  velocissime
aquilarum
interl.|  Moisi et Aaron
interl.|  Sicut aquila provocans pullos ad volandum, etc.
marg.|  ALAS  AQUILARUM etc. Allegorice. Vocat doctrinas duorum Testamentorum, que nos ab infimis ad celestia portant.

Cf. Dt. 32, 11.
et assumpserim mihi.
Numérotation du verset Ex. 19,5 
Si ergo audieritis
interl.|  Antequam Legem det, promissis allicit, ut libenter accipiant.
interl.|  aure cordis
vocem meam, et custodieritis
interl.|  diligenter
pactum meum,
interl.|  quasi ‘pacis actum’
eritis mihi in peculium de cunctis populis.
interl.|  specialis populus, quos pascam, defendam, et sicut gregem proprium nutriam.
Mea est enim omnis terra
Numérotation du verset Ex. 19,6 
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta.
interl.|  Unde Petrus : « Genus electum, regale sacerdotium », et « gens sancta, populus acquisitionis ».
marg.|  REGNUM etc. Allegorice. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum celorum venturi.

1Pt. 2, 9.
Hec sunt verba que loqueris ad filios Israel.
Numérotation du verset Ex. 19,7 
Venit Moyses, et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones {t. 1 : Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 150a} [Rusch, f.  74va ] quos mandaverat Dominus.
marg.|  EXPOSUIT  OMNES etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Notandum quod Lex non incautis vel nescientibus {t. 1 : Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 150a} [Rusch, f.  74va ] ingeritur : sed expositis premiis que debentur servantibus, et beneficiis preteritis que iam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servande devoveat, lex petentibus datur, ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, iudicentur, nec de violentia sibi illata causentur.
Numérotation du verset Ex. 19,8 
Responditque universus
interl.|  vel : omnis
populus simul : Cuncta que locutus est Dominus faciemus.
Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
interl.|  Vota subditorum referunt prelati ad Dominum, cum eorum bona ipsi attribuunt, et eum in omnibus benedicunt.
Numérotation du verset Ex. 19,9 
ait ei Dominus : Iam nunc veniam ad te in caligine nubis
interl.|  obscura scientia legis.
ut audiat me populus loquentem ad te
interl.|  non ad populum, qui non potest me intelligere
et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Numérotation du verset Ex. 19,10 
Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos
interl.|  precipe ut sanctificentur
hodie et cras,
interl.|  in presenti scilicet, et in futura vita
laventque
interl.|  a peccatis
vestimenta sua.
interl.|  corpora quibus anime vestiuntur
interl.|  Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.
Numérotation du verset Ex. 19,11 
Et sint parati
interl.|  per scientiam legis naturalis
in diem tertium :
interl.|  quasi Legem et cultum sancte Trinitatis accepturi
die autem tertio descendet
interl.|  scientiam legis daturus
interl.|  humane fragilitati condescendens

autem] enim Weber
Dominus
interl.|  ut sciant Legem a Deo dari, non ab homine
coram omni plebe super montem Sinai.
marg.|  VADE  AD  POPULUM etc. OrigenesORIGENES. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod precipit Dominus. Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi : « Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? » Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu, et lotis vestibus. Ingressurus est enim paulo post ad cenam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cenam hanc sordidis vestibus. Unde : In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis, purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Que ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus : ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei : hoc est quod ait Apostolus : « Bonum est homini mulierem non tangere », salvo tamen infirmis remedio nuptiali. Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tamquam non habentes.
marg.|  SANCTIFICA  ILLOS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera, hodie et cras, in presenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.
marg.|  DIE  AUTEM  TERTIO etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Egypto. A die ergo quo pasca fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis ; reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus, sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. Digitus enim Dei Spiritum sanctum significat.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Quinquagesimo die post pasca, Lex Moysi data est : quinquagesimo die post passionem Domini quam Pasca illud figurabat, datus est Spiritus promissus, descendens super apostolos, et qui cum eis erant in centum viginti mosayce etatis numero constituti, et divisis linguis credentium, totus evangelica predicatione mundus impletus est. Dicitur illic scripta lex digito Dei, et Dominus de Spiritu sancto dicit : « In digito Dei eiicio demonia ». Aspicit cunctus populus voces, lampades, montemque fumigantem, tonitrua, fulgura, et clangorem buccine perstrepentem. In vocibus et tonitruis, blandicie promissionis, vel terror in predicatione intelliguntur, in lampadibus, claritas miraculorum, in sonitu buccine, fortis predicatio sanctorum : que omnia in adventu Spiritus sancti completa sunt, quando discipuli in varietate linguarum preceptis et signis intonuerunt. Interpretatur autem Synai ‘rubus’, quod significat Ecclesiam, in qua Moysi Dominus loquitur. Quod autem {t. 1 : Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 150b} [Rusch, f.  74vb ] daturus legem Dominus, in igne fumoque descendit, significat quod fideles sue claritatis ostensione illuminat, et infidelium oculos fumo erroris obscurat. Videtur etiam in caligine, quia impii qui terrena sapiunt, eum descendentem, id est in humilitate nascentem, pro caligine malicie non cognoverunt, vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

Mt. 22, 12.
1Cor. 7, 1.
Cf. 1Cor. 7, 29.
Lc. 11, 20.
Mc. 4, 12.
Numérotation du verset Ex. 19,12 
Constituesque terminos populo
interl.|  ne quis ultra intelligentiam suam ad montem sacre Scipture audeat conscendere, sed contentus sit mensura sue secundum donum quod accepit a Deo
per circuitum et dices : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit
interl.|  ultra vires
montem
interl.|  altitudinem Scripture
morietur.
interl.|  lapsus in heresim vel blasphemiam in Deum
marg.|  CAVETE  NE etc. Rabanus MaurusRABANUS. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur. Nunc iubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans, quia ad predicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte presumere, sed Dei vocationem sequi.
Numérotation du verset Ex. 19,13 
Manus non tangent eum,
interl.|  id est : nemo imitabitur insaniam eius

tangent] tanget Weber
sed lapidibus opprimetur
interl.|  duris Ecclesie sermonibus coartabitur
aut confodietur iaculis :
interl.|  quasi acerrimis obiurgationibus
interl.|  verba sapientium, quasi stimuli
sive iumentum sit
interl.|  stultus iumentis comparatur

sit] fuerit Weber
sive homo
interl.|  sapiens reputatione sua
non vivet.
interl.|  vel : morietur
Cum clangere ceperit bucina,
interl.|  predicationem siginificat
marg.|  BUCCINA. Quasi vocina, a voce, vel a vocando ; vel a bucca.

clangere ceperit] inv. Weber
tunc ascendant in montem.
Numérotation du verset Ex. 19,14 
Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
marg.|  CUMQUE  LAVISSENT etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera penitentie lacrimis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde : « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » etc. Et : « In malivolam animam non introibit sapientia ».

Mt. 5, 8.
Sap. 1, 4.
lavissent] corr., levassent Rusch, cf. Weber (levasset Ψ B*)
Numérotation du verset Ex. 19,15 
ait ad eos : Estote parati in diem tertium,
interl.|  fidem sancte Trinitatis
et ne appropinquetis uxoribus vestris.
interl.|  cuilibet carnali voluptati vel mundane sollicitudini

et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 19,16 
Iamque advenerat dies tertius,
interl.|  quo fides sancte Trinitatis illucesceret

iamque] iam Weber dies tertius] inv. Weber
et mane inclaruerat et ecce ceperunt audiri tonitrua
interl.|  sonitus predicationis
ac micare fulgura,
interl.|  miracula
et nubes densissima
interl.|  idem per nubem et fumum significatur
operire montem clangorque bucine vehementius perstrepebat timuitque10 
interl.|  « Initium sapientie timor Domini »

Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16.

10  timuitque] timuit Weber
populus qui erat in castris.
interl.|  militie Dei
Numérotation du verset Ex. 19,17 
Cumque eduxisset
interl.|  promovendo vel producendo ad maiora et meliora
eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum,
interl.|  Occurrit Deus occurenti sibi : per liberum enim arbitrium ad Deum movemur, sed non promovemur nisi misericordia eius preveniat et sequatur.
steterunt ad radices montis.
interl.|  tamquam vicini altitudini
Numérotation du verset Ex. 19,18 
Totus autem mons Sinai fumabat
interl.|  quia Lex obscura infidelibus
{t. 1 : Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 151a} [Rusch, f.  75ra ] eo quod descendisset Dominus super eum in igne,
interl.|  tamquam lumen iustis, vel quia ignea Lex.
et ascenderet ex eo fumus11  quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

11  ex eo - fumus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 19,19 
et sonitus bucine paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur. Moyses loquebatur,
interl.|  interrogando
et Dominus respondebat ei.
interl.|  docendo
marg.|  TOTUS  AUTEM  MONS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, quia humiles per claritatem sue ostensionis illuminat, et superbos per caliginem erroris obscurat. Prius igitur mens ab appetitu glorie temporalis, et ab omni concupiscentia carnali tergenda est, et tunc ad aciem contemplationis erigenda. Unde cum lex accipitur, populus ad montem appropinquare prohibetur, ut quia adhuc infirma mente terrena desiderat, sublimia non presumat. Unde recte dicitur : « Si bestia tetigerit montem, lapidabitur ». Bestia enim tangit montem, cum mens irrationabilibus desideriis subdita, ad contemplationis alta se erigit, sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, superni ponderis ictibus necatur. Qui igitur culmen perfectionis apprehendere nituntur, cum contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, ut sollicite sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata equanimiter tolerant, si obiectis bonis temporalibus mens leticia non solvitur, et subtractis, non nimio dolore sauciatur ; ac deinde perpendant si cum ad se intus redeunt, in eo quod spiritalia rimantur, non secum corporalium rerum umbras trahunt, vel forte tractas manu discretionis abigunt ; si incircumscriptum lumen videre cupientes, cunctas circumscriptionis sue imagines deprimunt ; et in eo quod super se attingere appetunt, vincunt quod sunt.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum, aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis significant, quid de ventura actione subiiciant. A positione enim locorum exprimunt sequentium merita finesque causarum, sicut de Israel dicitur : Quia verba Dei in monte audire non potuit, sed precepta in campestribus accepit ; sequentem infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed se in infimis negligenter vivendo laxavit. A positione corporis, sicut in Actibus apostolorum, Stephanus Iesum qui a dextris virtutis sedet, stantem se vidisse manifestat. Stare enim adiuvantis est, et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. {t. 1 : Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 151a} [Rusch, f.  75ra ] A qualitate aeris, sicut cum predicante Domino Evangelista nullos ex Iudea tunc credituros diceret : Hyems autem erat. Scriptum est enim : Abundabit iniquitas, et refrigescet caritas multorum. Hyemis ergo curavit tempus exprimere, ut in auditorum cordibus malicie frigus inesse indicaret. Negaturo quoque Petro premittitur, quia frigus erat, et stans ad prunas, calefaciebat se. Iam enim a caritatis ardore torpuerat, et ad amorem presentis vite, quasi ad persecutorum prunas, infirmitate estuante se calefaciebat. A qualitate temporis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Iudas exisse perhibetur. Cum egrediente illo, ab evangelista dicatur : « Erat autem nox ». Et iniquo diviti dicitur : Hac nocte repetunt animam tuam a te. Salomon quoque non perseveraturus in somnis et in nocte sapientiam accepisse dicitur. Hinc est quod angeli ad Abraam meridie veniunt ; punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.

Hbr. 12, 20.
Io. 10, 22.
Mt. 24, 12.
Io. 18, 18.
Io. 13, 20.
Lc. 12, 20.
Numérotation du verset Ex. 19,20 
Descenditque Dominus
interl.|  aliquid de se in contemplatione ostendens
super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen
interl.|  ut per contemplationem proficeret
in cacumen eius. Quo cum ascendisset
marg.|  DESCENDITQUE  DOMINUS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Moyses ascendit in montem, et Dominus descendit. Mons contemplationem significat, in quam ascendimus, ut ad ea que ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia a nobis multum proficientibus parum de se aliquid nostris sensibus aperit ; si tamen in illo parum vel aliquid dici potest, qui unus semper et idem partialiter intelligi non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in eius substantia pars nullatenus admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostre modo, quasi infantie imbecillitate prepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus.
Numérotation du verset Ex. 19,21 
dixit ad eum : Descende
interl.|  ab altitudine contemplationis, secundum illud : « Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis ».

2Cor. 5, 13.
et contestare populum ne forte velit12 
interl.|  oblitus fragilitatis sue
interl.|  capacitatis sue

12  velit] velint Weber
transcendere terminos ad videndum Dominum,
interl.|  Magna discretione opus est, ne velit quis divinam naturam rimari ultra quam potest ; unde : Qui perscrutatur maiestatem, opprimitur a gloria ; et : « Mel invenisti, comede quod sufficit tibi ».

Cf. Prv. 25, 27.
Prv. 25, 16.
et pereat ex eis
interl.|  heresi vel quolibet errore seducta
plurima multitudo.
interl.|  quia pauci contemplationi et divine visioni idonei
Numérotation du verset Ex. 19,22 
Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur
interl.|  mente et corpore
ne percutiat eos.
interl.|  corporali plaga, vel spiritali
Numérotation du verset Ex. 19,23 
Dixitque Moyses ad {t. 1 : Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 151b} [Rusch, f.  75rb ] Dominum : Non poterit vulgus ascendere
interl.|  pro debilitate intelligentie
in montem Sinai : tu enim testificatus es et iussisti dicens : Pone terminos
interl.|  positos ostende
circa montem et sanctifica illum.
interl.|  sanctificatum ostende, ne non sanctificati accedere presumant.
Numérotation du verset Ex. 19,24 
Cui ait Dominus : Vade, descende, ascendesque tu et Aaron
interl.|  Lex et sacerdotium
tecum. Sacerdotes autem et populus nec13  transeant terminos
interl.|  minores minus intelligentie capaces, et secreta Scripture non penetrantes

13  nec] ne Weber
nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos.
interl.|  si indigni accesserint.
Numérotation du verset Ex. 19,25 
Descendit Moyses ad populum et omnia narravit eis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_19)