initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Ex. 2,1 
Egressus est post hec vir
interl.| interl.| Amram scilicet, cuius uxor Iochabed||
interl.| interl.| ratio||
de domo
interl.| interl.| familia||
Levi
interl.| interl.| sanctorum qui additi Deo||
interl.| interl.| sensualitate rationi convenientem||

accepit uxorem] accepta uxore Weber
stirpis sue.
interl.| interl.| quia patruelis, id est amita ipsius||
Numérotation du verset Ex. 2,2 
Que concepit
interl.| interl.| de ratione||
et peperit filium,
interl.| interl.| opus bonum||
et videns eum elegantem,
interl.| interl.| quia datum Dei optimum||
abscondit
interl.| interl.| pro Egyptiis||
interl.| interl.| « Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ».||

Mt. 6, 3.
tribus mensibus.
interl.| interl.| in mensura fidei sancte Trinitatis||
marg.| marg.| EGRESSUS  EST etc. Rabanus Maurus RABANUS. Hinc Iosephus ait : Metuens autem Amram ne captus regie ire succumberet, et ipse cum puero deperiret et Dei providentiam excluderet, deliberavit potius hoc modo pueri consulere saluti, providentiamque latendi hanc esse iudicavit. Vas rotundum ex vimine complicitum, velut alveoli magnitudine preparavit, quod sufficeret ut infans ibi spaciose iaceret. Deinde unxerunt illud bitumine. Natura nanque bituminis est, ut in viminalibus vasculis accessum possit aque coercere. Illic ergo mittentes infantem, et circa fluvium ponentes, eius salutem Deo reliquerunt. Thermuth igitur erat filia regis. Hec dum luderet circa litus fluminis, portari a fluvio illud vas conspiciens precepit ut ad se ille alveus portaretur. Venientibus autem accepit {t. 1 : Erfurt, f. 56vb ; facsim., p. 114b} [Rusch, f.  56vb ] qui ad hoc fuerant destinati cum alveo, videns infantem, valde gavisa est propter magnitudinem et speciem eius. Tanto enim Deus studio circa Moysen usus est, ut ab ipsis qui propter eius nativitatem decreverunt interimere omne genus Hebreorum, alimento et cura dignus haberetur, iussitque mulierem adduci Thermuth regis filia, que daret infanti mammillam. Quo non accedente ad illius ubera, sed evitante, et hoc in multis mulieribus faciente, Maria assistens his que fiebant, ut quasi videretur ex operibus ei inter alias astare, ait : Frustra, o regina, has mulieres ad nutrimentum infantis vocas, que nullam ad eum cognationem habent. Si vero quandam Hebraicarum mulierum adduci preceperis, puto tamquam contribulis sue poterit ubera excipere. Cumque putaretur bene dixisse, iussit hanc ire ut aliquam que lactare eum posset adduceret. Illa vero accepta huiusmodi potestate, reversa est agens matrem nulli cognitam. Infansque grate quodammodo eius accessit ad ubera, et supplicante regina, commissum est ei cum omni diligentia pueri nutrimentum. Cui secundum rerum eventum, nomen est impositum, eo quod de flumine sit salvatus. Aquam enim Egyptii moys vocant, ys vero salvatus, componentes itaque hoc ex ambobus, Moysis nomen imposuerunt, id est ex aqua salvatus. Allegorice. Parentes Moysi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat, patriarche sunt, a quibus ipse Moyses et illi qui legem littere acceperunt nati sunt. Tribus ergo mensibus Moyses in domo parentum natus occultatur, cum lex vetus tribus temporibus in Iudaica plebe ante adventum Christi lateret, hoc est sub iudicibus, sub regibus, sub sacerdotibus, donec venit ipse qui legem dedit, et per totam mundi latitudinem spiritaliter eam observandam gentibus tradidit. Filia autem pharaonis Ecclesia est de gentibus congregata, que quamvis nunc vero gaudeat parente, hoc est Deo Patre, tamen ante alium quando idolis serviebat, secuta est patrem ; de quo per divinam vocem in Psalmo ad ipsam dictum est : « Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui » etc. Hec ergo exivit de domo patris, et venit ad aquas baptismi ut lavaretur a peccatis que contraxerat in domo patris sui, eveniensque ad baptismum suscepit legem : que tunc lex intra fiscellam erat scirpeam, ex multis virgultis sive ex papiro contextam ac linitam pice et bitumine, quia vilibus utique et terrestribus Iudeorum sordebat septa traditionibus, usquequo Ecclesia sumpsit illam de palustribus et luteis locis carnalium sensuum, et intra sapientie vere aulas et regalia tecta hec infantiam suam apud suos transegit, apud illos scilicet qui spiritaliter eam intelligere nesciebant parvula et lactentium cibus. Cum vero ad Ecclesiam venit et per eam rite intellecta est, fortior efficitur. Quid igitur quod mercedem accepit illa que puerum nutriebat a filia pharaonis, nisi quod Synagoga apud quam lex nata et nutrita erat, ab Ecclesia istam mercedem accepit, ut ultra idola non coleret, videns eos qui ex gentibus crediderant, ita conversos ad Dominum, ut penitus respuerent simulacra et ultra non colerent, ipsa quoque docetur erubescere idola colere ?||
marg.| marg.| ET VIDENS  EUM  ELEGANTEM etc. Origenes ORIGENES. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per Prophetam dicitur : « Obliviscere populum tuum et domum patris tui »,"quia concupivit rex speciem tuam" ; hec est ergo que exivit de domo patris, et venit ad aquas ut lavaretur a peccatis que contraxerat in domo patris, et statim viscera misericordie suscepit, et miserta est infantis. Hec veniens in palude, invenit Moysen iacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam ; fortior factus, ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moyses Legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit Legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis ex papiro contextum et virgis, vel ex cortice arborum formatum. Iacebat ergo Lex clausa intra huiusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus {t. 1 : Erfurt, f. 57ra ; facsim., p. 115a} [Rusch, f.  57ra ] scilicet et tetris Iudeorum sensibus ; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientie aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit : apud illos enim qui eam spiritaliter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactentium habens cibos. Cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moyses et validior : amoto enim velamine littere, perfectus in lectione eius cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia ? Puto illud quod Moyses dicit : Ego in non gentem in emulationem vos inducam : in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Sinagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit, ut ultra idola non colat. Videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei : non nobis sordeant littere velut tegmen obscurum ; que parva eius sunt et lactantia comedamus ; que perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collocemus. Grandem et validum habemus Moysen : nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans. Totum enim magnum est quod spiritale est, et sublimis intelligentie.||

Ps. 44, 11.
Ps. 44, 11.
Ps. 44, 12 (Ps-Moz; cf. Ps-R : quoniam... )
Rm. 10, 19.
fluvio] sfuvio cacogr. Rusch Iudeorum] coniec., in/deorum cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 2,3 
cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam
interl.| interl.| a fisco, id est sacco||
scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice
interl.| interl.| vili et tetro sensu Iudeorum||
posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripe fluminis,
interl.| interl.| in palustribus solis, quia in terrenis cordibus quasi exposita sordebat lex||
Numérotation du verset Ex. 2,4 
stante procul sorore eius,
interl.| interl.| Maria, secundum Hebreos||
et considerante eventum rei.
Numérotation du verset Ex. 2,5 
ecce autem descendebat filia
interl.| interl.| Thermut, ut fertur||
interl.| interl.| Ecclesia de gentibus||
pharaonis,
interl.| interl.| diaboli||
interl.| interl.| baptizaretur||
interl.| interl.| Unde : « Obliviscere populum tuum, et domum patris tui ».||

Ps. 44, 11.
in flumine
interl.| interl.| baptismi||
et puelle
interl.| interl.| adolescentule dilexerunt te nimis ||

Ct. 1, 2.
eius gradiebantur per crepidinem alvei. Que cum vidisset fiscellam
interl.| interl.| corda Iudeorum||
in papyrione, misit unam e famulabus suis
interl.| interl.| primitivas animas credentium.||

famulabus] famulis Weber
et allatam
Numérotation du verset Ex. 2,6 
aperiens, cernensque in ea parvulum
interl.| interl.| legem litterali sensu parvulos sibi lactantem||
marg.| marg.| CERNENSQUE IN EA etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Moyses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur. Moyses plorabat, et Christus veteris hominis quem induerat peccata deflebat. Unde resuscitando Lazarum flevit, Iudeorum deplorans perfidiam vel miseriam. Filia pharaonis descendens ad lavacrum fluminis, collegit infantem, quia de gentibus Ecclesia lavacri salutaris sanctificationem desiderans, excepit a Synagoga matre carnali Christum expulsum quasi infantem. Qui tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur. Invenit illa Moysen clausum in vasculo multis agrestibusque virgultis contexto, et Ecclesia Christum reconditum in cordibus sanctorum, qui in unitate contexti ex multis personis, omnes in Christo unum corpus efficiuntur, et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.||
vagientem miserta eius ait :
interl.| interl.| quia lex apud Iudeos nata et nutrita||
De infantibus Hebreorum est hic.

hic] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,7 
cui soror pueri : vis inquit ut vadam et vocem tibi Hebream mulierem
interl.| interl.| synagogam||
que nutrire possit infantulum
Numérotation du verset Ex. 2,8 
respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
interl.| interl.| vel suam||
Numérotation du verset Ex. 2,9 
ad quam locuta filia pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego tibi dabo mercedem tuam.
interl.| interl.| ut amplius idola non colas||
Suscepit mulier,
interl.| interl.| Sinagoga||
et nutrivit puerum ; adultumque
interl.| interl.| in primitiva Ecclesia||
interl.| interl.| iam perfecto sensu validos pascentem||
tradidit
interl.| interl.| expellendo a se||
filie pharaonis.
interl.| interl.| Ecclesie de gentibus||
marg.| marg.| ADULTUMQUE  TRADIDIT etc. Rabanus Maurus RABANUS. Refert Iosephus quod filia pharaonis adultum Moysen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moyses proiecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, {t. 1 : Erfurt, f. 57rb ; facsim., p. 115b} [Rusch, f.  57rb ] voluit interficere eum, dicens quia Egyptus esset subvertenda per ipsum, sicut ex oraculo demonum acceperat. Sed pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfecte esset etatis, missus est a pharaone contra Ethiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibices, id est ciconias Egyptiacas. Castra vero metatus proferebat eas ut serpentes devorarent et fugarent : sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Ethiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit et nupsit : inde est quod Aaron et Maria iurgati sunt adversus Moysen propter Ethiopissam uxorem.||
Numérotation du verset Ex. 2,10 
quem illa adoptavit in locum filii,
interl.| interl.| susceptum in regalem aulam cordis||
vocavitque nomen eius Moyses, dicens : quia de aqua tuli eum.
interl.| interl.| Ecclesia de gentibus Christum excipit ad fontem baptismi.||
interl.| interl.| baptismi||

Moyses] Moysi Weber
Numérotation du verset Ex. 2,11 
In diebus illis postquam creverat Moyses
interl.| interl.| Christus||
egressus est
interl.| interl.| a patre||
interl.| interl.| vel a Iudeis||

est] om. Weber
ad fratres suos viditque afflictionem eorum
interl.| interl.| in mundo||

viditque] vidit Weber
et virum
interl.| interl.| diabolum in hac peregrinatione nobis iniuriosum||
Egyptium percutientem quemdam de Hebreis
interl.| interl.| qui festinanter transeunt viam huius seculi||
fratribus suis.
interl.| interl.| Omnes in Christo fratres sumus, « unum patrem Deum habemus ».||

Io. 8, 41.
Numérotation du verset Ex. 2,12 
cumque perspexisset
interl.| interl.| discrete omnia prospiciendo, quia in sapientia vicit superbum, non potentia||

perspexisset] circumspexisset Weber
huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum
interl.| interl.| morte sua||
Egyptium
interl.| interl.| diabolum||
abscondit sabulo.
interl.| interl.| in fluxis et aridis mentibus||
marg.| marg.| CUMQUE  PERSPEXISSET. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De hoc facto Moysi satis disputavimus in illo opere quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur, an ipsum factum iustificandum sit ? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legittimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam, et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moyses iam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse.||
marg.| marg.| Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Allegorice. Moyses, id est Christus, Egyptum, id est diabolum nobis in hac peregrinatione iniuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petram edificat, et eos qui verbum eius audiunt et faciunt, prudenti viro comparat, qui edificat domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat qui supra arenam edificat.||

Cf. Act. 7, 25.
Cf. Mt. 7, 24-27.
Numérotation du verset Ex. 2,13 
et egressus die {t. 1 : Erfurt, f. 57rb ; facsim., p. 115b} [Rusch, f.  57rb ] altero conspexit duos Hebreos rixantes
marg.| marg.| ET EGRESSUS  DIE  ALTERO. In hoc Moyses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit : qui iniuriam facit et reconciliatorem contempsit, Iudaicus est, qui predicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde : Tu discipulus illius sis, nos discipuli Moysi.||

Io. 9, 28.
dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
Numérotation du verset Ex. 2,14 
qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num me occidere10  tu vis11  sicut heri12  occidisti Egyptium timuit Moyses et ait quomodo palam factum est verbum istud
marg.| marg.| TIMUIT  AUTEM  MOYSES etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia, et sic dimissa est. Deinde quia verbum pro facto posuit.||

10  me occidere] inv. Weber | 11  vis] dicis Weber | 12  heri] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,15 
audivitque pharao
interl.| interl.| diabolus||
verbum hoc13  et querebat occidere
interl.| interl.| in membris||

13  verbum hoc Corrector3 (moderni)] sermonem hunc ΩJ Weber
Moysen
interl.| interl.| Christum||
qui fugiens
interl.| interl.| in apostolis ad gentes||
de conspectu eius,
interl.| interl.| Iudaico populo, id est spiritali Egypto||
moratus est in terra Madian,
interl.| interl.| Que contradictio vel responsio interpretatur : gentes enim prius contradixerunt, postea pie respondentes obedierunt.||
et sedit iuxta puteum.
Numérotation du verset Ex. 2,16 
erant sacerdoti
interl.| interl.| diabolo||
Madian
interl.| interl.| quia ante gentilium superstitioni subiecte||
septem filie
interl.| interl.| Ecclesie de gentibus septiformi Spiritu illustrate||
que venerunt ad hauriendas aquam14 
interl.| interl.| Legis scientiam, vel mundanam||
interl.| interl.| baptismi, vel doctrine celestis||

14  aquam] aquas Weber
et impletis canalibus adaquare cupiebant gregem15 
interl.| interl.| populum||

15  gregem] scrips., gregê Rusch, greges Weber
patris sui.
Numérotation du verset Ex. 2,17 
Supervenere pastores,
interl.| interl.| philosophi gentium, scribe, et pharisei Iudeorum, vel sacerdotes idolorum||
et eiecerunt eas surrexitque
interl.| interl.| locutione||
interl.| interl.| a morte||
Moyses
interl.| interl.| Christus||
et defensis puellis adaquavit
interl.| interl.| aqua sapientie||
oves earum.
interl.| interl.| vel greges||
interl.| interl.| simplices animas||
Numérotation du verset Ex. 2,18 
Que cum revertissent ad Iethro16 
interl.| interl.| qui et Raguel et cineus dicitur.||
interl.| interl.| Raguel pastio Dei, vel amicus eius Deus.| ||

Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, p. 14.21.

16  Iet(h)ro ΘA Corrector3 (moderni) ΩMS² ΨDM Ed1455 Rusch Clementina] Ragu(h)el Corrector3 (hebr. antiq.) ΩS*J Weber
patrem suum dixit ad eas : cur velocius venistis solito
interl.| interl.| Miratur diabolus gentes ad Deum converti citius quam ad se cum quo fuerant diu.||
Numérotation du verset Ex. 2,19 
responderunt vir egyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
Numérotation du verset Ex. 2,20 
at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut {t. 1 : Erfurt, f. 57va ; facsim., p. 116a} [Rusch, f.  57va ] comedat panem
Numérotation du verset Ex. 2,21 
iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, accepitque Sephoram17 
interl.| interl.| pulchritudo, vel placans||

17  Sephoram] Sefforam hic et ubique Weber
filiam eius uxorem18 

18  uxorem] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,22 
que peperit filium quem vocavit Gersan19 
interl.| interl.| advena||

19  Gersan G Cava... Ψ ΩJ Ed1455 Rusch] Gersen ΩS, Gersam Amiatinus ... ΩM Clementina Weber
dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit quem vocavit Eliezer,
interl.| interl.| Dei mei adiutorium||
dicens : Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu pharaonis20  .
QUE PEPERIT etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit que munere Spiritus septiformis, una est in fide catholica. Unde : « Una est columba mea », que gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adiutorium : advene enim sunt sancti super terram, sed Dei adiutorio nunquam carent.||
Ct. 6, 8.

20  alterum… Pharaonis Λ X ΠD² ΣOM B M Φ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina (om. et)] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,23 
Post multum vero21  temporis mortuus est rex Egypti
marg.| marg.| POST  MULTUM  VERO etc. Allegorice. Postquam Moyses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Egypti, quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli.||

21  vero] om. Weber
et ingemescentes
interl.| interl.| penitentes||
marg.| marg.| INGEMISCENTES . Moraliter. Nisi moriatur in te rex Egypti, non cognoscis te opprimi servitute Egypti et operibus luti et lateris, nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.||
filii Israel propter opera
interl.| interl.| carnis||
vociferati sunt
interl.| interl.| corde et ore||
interl.| interl.| « Oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum ».| ||

Ps. 33, 16.
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
interl.| interl.| id est pro operibus||
Numérotation du verset Ex. 2,24 
et audivit gemitum eorum ac recordatus est22  federis quod pepigerat cum Abraham23  Isaac et Iacob

22  est] om. Weber 23  Abraham] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 2,25 
Et respexit
interl.| interl.| propter merita patrum scilicet24  ||
24  scilicet] coniec., s. Rusch
filios Israel et liberavit25  eos.

25  liberavit] cognovit Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_2)