initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 20

Numérotation du verset Ex. 20,1 
Locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos :
Numérotation du verset Ex. 20,2 
Ego sum Dominus Deus tuus,
interl.|  Non est hoc mandatum, sed dicit cuius mandatum sit.
qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis.
interl.|  diabolice
marg.|  EGO  SUM  DOMINUS  DEUS  TUUS . OrigenesORIGENES. Qui contemnit presens seculum, scilicet Egyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur, quia ad futurum seculum festinet, de eo dicit Deus :   Ego sum Dominus Deus etc. Non ad illos tantum, qui de Egypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Egyptiis non serviunt, de Egypto   educti de domo servitutis . Negocia seculi, actus carnis,   domus servitutis est. Sicut relinquere secularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde : Si permanseritis in verbo meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Egyptus est   domus servitutis  ; Iudea et Hierusalem, domus libertatis. Unde : « Que sursum est Hierusalem, libera est ». Sicut ergo terrena Egyptus filiis Israel   domus dicitur   servitutis ad comparationem Iudee et Hierusalem, que eis est domus libertatis : ita ad comparationem celestis Hierusalem, que est mater libertatis, totus mundus et que in eo sunt,   domus dicitur   servitutis  ; et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est :   Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te terra Egypti etc. ; hanc vocem in Egypto audire non poteris. Et si tibi iniungatur ut facias pasca, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azima cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad Mara veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Helim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim preterieris ceterosque profectus ascenderis, nondum ydoneus iudicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere precepta libertatis, et audire :   Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis . Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandet ostendit. Primum mandatum ergo est : Non erunt tibi dii alii preter me.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quomodo decem precepta legis dividenda sint ? Utrum {t. 1 : Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 151b} [Rusch, f.  75rb ] sint quattuor usque ad preceptum de sabbato que ad Deum pertinent ? Sex autem reliqua, quorum primum est : Honora patrem tuum et matrem, que ad hominem pertinent ? An potius illa tria sunt, et ista septem ? Qui enim dicunt illa quattuor esse, separant id quod dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me, ut aliud preceptum sit : Non facies tibi idolum etc., ubi figmenta colenda esse prohibentur. Unum autem volunt esse : Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui, et omnia usque in finem. Qui vero illa tria esse dicunt, et ista septem, unum volunt esse, quidquid de uno Deo colendo precipitur, ne aliquid aliud preter illum pro Deo colatur : hec autem extrema in duo dividuntur, ut aliud sit : Non concupisces uxorem proximi tui, aliud : Non concupisces domum proximi tui. Decem tamen esse precepta neutri ambigunt, quia hoc Scriptura testatur. Mihi autem congruentius videtur accipi illa tria, et ista septem. Quia et Trinitatem videntur illa que ad Deum pertinent insinuare, et quod dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. Concupiscentia vero uxoris aliene et concupiscentia domus aliene, tantum in peccando differunt, ut illi quo dictum est : Non concupisces domum proximi tui, adiuncta fuerint, alia dicente Scriptura : neque agrum eius, neque servum eius, neque ancillam eius, neque boves eius etc. Discrevisse autem videtur concupiscentiam uxoris aliene de concupiscentia cuiuslibet rei aliene, quando utrumque sic cepit : Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui, et huic adiunxit cetera. Non autem cum dixisset : Non concupisces uxorem proximi tui, huic connexuit alia dicens : neque domum eius, neque agrum etc., sed omnia apparent hec esse coniuncta quasi uno precepto contenta, et discreta ab illo quo uxor nominata est. Illud autem ubi dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me, patet huius rei diligentiem executionem esse in his que subiecta sunt. Quo enim pertinet : Non facies tibi idolum, neque ullum simulacrum etc., nisi ad id quod dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me ?
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Dat Deus Moysi legem innocentie nostre et agnitionis sue, que in decem verbis consistit, scriptam in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt que pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non leditur. Primum pertinet ad Deum Patrem : Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium : Non assumas nomen Dei tui in vanum, id est non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subiecta est, sed equalem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.

Cf. Io. 8, 31-32.
Gal. 4, 26.
libertate] libetate cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 20,3 
interl.|  primum mandatum
interl.|  etsi sint dii multi et domini multi, alii non erunt tibi dii preter me
marg.|  NON  HABEBIS  DEOS  ALIENOS etc. OrigenesORIGENES. Primum mandatum est : Non erunt tibi dii alii preter me; et sequitur : Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem etc. Hec omnia quidam simul putant esse unum mandatum ; quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum : Non erunt tibi dii alii preter me. Secundum : Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem etc. Incipiamus ergo a primo mandato : Non erunt tibi dii alii preter me. Si dixisset : ‘Non sunt’, absolutior sermo videretur. Sed quia dicit : Non erunt, non negavit quia sunt, sed ne illi sint cui hec precepta dantur inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto : Siquidem sunt qui dicuntur dii, sive in celo, sive in terra etc. In aliis quoque {t. 1 : Erfurt, f. 75va ; facsim., p. 152a} [Rusch, f.  75va ] locis invenies eos nominari, sicut ibi : « Rex magnus super omnes deos », et : « Deus deorum Dominus ». De dominis idem Apostolus dicit : « Sive throni, sive dominationes, etc ». Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus, ac si dicat : Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominantur, et dii multi qui ab aliis colantur, sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde, cum divideret Excelsus gentes et disperderet filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura : deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur : « Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis » : imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod execrabiles fecit eos prevaricatio, non natura. Tibi ergo, o Israel, qui pars Dei et funiculus eius es, non erunt, inquit, tibi dii alii preter me : quia vere Deus unus est Deus, et vere Dominus unus est Dominus ; ceteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hec tantum dicuntur ad Israel secundum carnem, immo ad te qui Israel effectus es mente Deum videndo, et circuncisus corde, non carne. Si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hereditatis eius metiri, alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis iam non Egyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati.

1Cor. 8, 5.
Ps. 94, 3.
Ps. 49, 1.
Col. 1, 16.
Ps. 81, 6-7.
Io. 8, 34.
Numérotation du verset Ex. 20,4 
interl.|  secundum <mandatum>
Non facies tibi sculptile
interl.|  idolum quod nihil est, quia ex nullius rei existentis similitudine sumptum, sed otiose confictum
neque omnem similitudinem
interl.|  rei existentis, que non nihil est
que est in celo desuper
interl.|  sicut solis et lune et huiusmodi
et que in terra deorsum
interl.|  hominis, bovis et similium
nec eorum que sunt in aquis
interl.|  piscium
sub terra.
marg.|  NON  FACIES  TIBI  SCULPTILE etc. OrigenesORIGENES.   Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus : « Siquidem sunt dii multi, et domini multi » etc. De idolis vero : « Quia nil est idolum in mundo ». De similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur :   Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnium. Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa : si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat ad orandum, non idolum sed similitudinem fecit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis : qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit. Facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus : « quia idolum nihil est in mundo ». Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quam mens otiosa et curiosa repperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his que sunt vel in celo, vel in terra, vel in aquis formatur, sed non sicut ex his que in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare. Ita etiam de celestibus, ubi quis dicat de sole et luna et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moyses eruditus omni sapientia Egyptiorum, etiam que apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Echatem, aliasque demonum formas, que Apostolus « spiritalia nequitie in celestibus » vocat, de quibus forte dicitur : « Inebriatus est gladius meus in celo ». His enim formis et similitudinibus invocabant demonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes, nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adherentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos, quos fugimus, et ad quem fugimus, propicium non efficimus. Quibus propheta dicit : Ve duplices animo. Et iterum : Usquequo claudicatis utroque pede ? Ab illis ergo quasi fugaces cedimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur. Unde : Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt anime amatores, capti decore eius, cum quibus meretricata est, dicens : Post amatores meos ibo, qui dant mihi vinum meum etc. Hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus que commisisti, suspectus es ; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat ; nil ultra in te lascivum videre, nil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, etiam implicas te secularibus negociis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus, ne iterum expelli possit, et fiunt novissima peiora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus, in quibus habitat et inambulet Deus. Unde : Qui portatis vasa Domini, exite, et immundum nolite tangere : ego recipiam vos etc. Dicit ergo : Non erunt tibi dii alii preter me.

1Cor. 8, 5.
1Cor. 8, 4.
1Cor. 8, 4.
Eph. 6, 12.
Is. 34, 5.
Cf. 3Rg. 18, 21.
Cf. Lam. 1, 2.
Cf. Os. 2, 5.
Cf. Mt. 12, 45.
Cf. Is. 52, 11.
Numérotation du verset Ex. 20,5 
marg.|  NON  ADORABIS etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat {t. 1 : Erfurt, f. 75vb ; facsim., p. 152b} [Rusch, f.  75vb ] quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores.
Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes,
interl.|  non ferens animam mihi sponsatam aliqua suspitione notari
marg.|  EGO  SUM  DOMINUS etc. Vide benignitatem Dei ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat ; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus.
marg.|  OrigenesORIGENES. Omnis mulier aut sub viro est et subiecta est legibus viri, aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est. Ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legittimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum demonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaricie, post hunc veniet spiritus superbie, et alii plurimi. Alter tamen alteri non invidet nec zelotipis movetur, sed se invicem invitant. Unde : Adducit secum alios septem spiritus nequiores se etc. Sic nullam zelotipiam amatorum suorum patitur anima que demonibus est prostituta. Si vero coniuncta fuerit viro legittimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris, excitatur super eam zelus eius, et defendit coniugii castitatem. Si autem viderit eam temerantem coniugii iura, et occasionem querere peccandi, dat ei libellum repudii. Unde : Propter iniquitates vestras, dimisi matrem vestram ; hec qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis eius, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde penitentem suscipiat. Unde : Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum etc. ? Et alibi : Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere etc. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adherere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotipia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus eius, secundum illud : Propterea discedit zelus a te etc. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Ieremiam dicit : Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te. Flagellat enim omnem filium quem recipit. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis. Cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur.

Cf. Mt. 12, 45 ; Lc. 11, 26.
Cf. Is. 50, 1.
Cf. Ez. 16, 42.
Cf. Ier. 6, 7-8.
Hbr. 12, 6.
visitans iniquitatem
interl.|  Post enim peccatum, dicit : « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam » etc., tamquam misericors pater et medicus.

Ps. 44, 11.
patrum
interl.|  diaboli et angelorum eius
in filios
interl.|  non in patres qui correctione indigni
interl.|  eos scilicet qui, suggerente diabolo et angelis eius, peccaverunt

filios] filiis Weber
in tertiam et quartam generationem {t. 1 : Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 153a} [Rusch, f.  76ra ] eorum qui oderunt me
interl.|  quia peccantibus hominibus socii asciscuntur
marg.|  VISITANS  INIQUITATEM etc. OrigenesORIGENES. Reddens peccata patrum in filios etc. Aiunt heretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti ; Deum tamen legis iustum dicunt. Nec possunt ostendere quomodo iniustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit ; aut diabolum, si voluntatem illius facit. Unde : Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud : Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo, ita cum a diabolo suademur ad peccandum. Semen eius suscipimus, cum facimus quod suadet, iam genuit nos. Nascimur enim eius filii per peccatum. Sed quia fere sine adiutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adiungi : qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt, velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Iude, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit ; abiit ergo ad Scribas et Phariseos et pontifices. Nascitur ergo ex Iuda generatio tertia et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipsos. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia iam peccandi modum excessit, tamquam vestimentum concretum sanguine non erit mundus in hoc seculo, non flagellatur pro peccato : omnia enim ei servantur in futuro. Undeaa   : Quid venisti ante tempus torquere nos ? Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur, quia non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivatab  . Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli eius, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in presenti corripiantur : filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati adsciti sunt, recipiunt in presenti quod gesserunt, ut purgati, diabolo in pena socii non efficiantur. Undeac   : « Visitabo in virga iniquitates eorum ». Misericordiam autem meam non auferam ab eisad  . Deus enim zelans est, et animam, quam sibi despondet in fide, non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, {t. 1 : Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 153a} [Rusch, f.  76ra ] dicens eisae   : « Discedite a me, maledicti, in ignem eternum » etc. Sciamus ergo nos in presenti corripi, ut in futuro quiescamus. Undeaf   : Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.
marg.|  OrigenesORIGENES. In hoc sermone solent nos heretici suggillare quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium iudicat. Sed qui Deum legis mandantem hec dicent non bonum, iustum tamen dicunt. Nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo iustitie videatur convenire si alio peccante alius puniatur.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Primum mandatum prohibet surreptionem. Secundum, errorem. Tertium interficit seculi amorem. Quartum, impietatem. Quintum, crudelitatem. Sextum, fornicationem. Septimum, rapacitatem. Octavum perimit falsitatem. Nonum, mundi cupiditatem. Decimum, adulterii cognitionem. Et notandum sicut decem plagis percutiuntur Egyptii : sic decem preceptis scribuntur tabule, quibus populus Dei regatur et demones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex, propter duo Testamenta significanda, vel quia sunt precepta duo dilectionis Dei et proximi. In quibus tota lex pendet et propheteag  . In una enim tria precepta, que ad dilectionem Dei pertinent. In altera vero septem, que ad societatem proximi. Lapidee vero fuerunt tabule, quia cor Iudeorum erat lapideum, insensibile, durum, stolidum. Undeah   : Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus aitai   : « Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus », que sentiant scilicet et intelligant.

Io. 8, 44.
Cf. 1Io. 3, 9.
aa  Mt. 8, 29.
ab  Cf. Ez. 18, 23 ; 33, 11 #
ac  Ps. 88, 33.
ad  2Rg. 7, 15.
ae  Mt. 25, 41.
af  1Cor. 11, 32.
ag  Cf. Mt. 22, 40.
ah  Ez. 11, 19.
ai  2Cor. 3, 3.
Numérotation du verset Ex. 20,6 
et faciens misericordiam
interl.|  quia correctione non indigent, qui diligunt ve l non peccant
in millia
interl.|  in omnes
interl.|  finitum pro infinito
his qui diligunt me
interl.|  non qui oderunt
et custodiunt precepta mea.
interl.|  « Si quis diligit me, sermonem meum servabit »aj  . Etak   : « Perfecta caritas foras mittit timorem ».

aj  Io. 14, 23.
ak  1Io. 4, 18.
Numérotation du verset Ex. 20,7 
Non assumes nomen Dei tui in vanum :
interl.|  iurando scilicet pro nihilo nomen Domini
interl.|  Christum putando tantum esse creaturam

Dei] Domini praem. Weber
nec enim habebit insontem
interl.|  etsi homines habeant
Dominus
interl.|  « iustus iudex »al 

al  2Tm. 4, 8.
eum, qui assumpserit nomen Dei sui frustra.

nomen] + Domini Weber
Numérotation du verset Ex. 20,8 
Memento ut diem sabbati sanctifices.
interl.|  Tertium mandatum pertinens ad Spiritum sanctum, cuius dono requies eterna promittitur et sanctificatio perficitur.
Numérotation du verset Ex. 20,9 
Sex diebus operaberis,
interl.|  sex milibus annorum quibus laboratur
et facies omnia opera tua.
Numérotation du verset Ex. 20,10 
Septimo autem die sabbatum
interl.|  in requie beati regni, de sabbato Iudeorum dicitur : Sabbata vestra odit anima mea.

sabbatum] sabbati Weber
Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo tu
interl.|  quia post hanc vitam, vera requies

est] om. Weber in eo] om. Weber
et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua,
interl.|  nullus sexus excluditur, nulla etas nec ulla condicio
interl.|  carnalis et spiritalis
iumentum tuum,
interl.|  idiota
et advena
interl.|  qui noviter accessit ad Legem
qui est intra portas
interl.|  septa Ecclesie
tuas.
Numérotation du verset Ex. 20,11 
Sex enim diebus fecit Deus
interl.|  significans quia in perfectione senarii sunt nobis opera facienda ut, postea, fruamur requie eterna

Deus] Dominus Weber
celum et terram et mare et omnia que in {t. 1 : Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 153b} [Rusch, f.  76rb ] eis sunt,
interl.|  ad litteram vel spiritaliter
et requievit
interl.|  in nobis
in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati,
interl.|  quia benedicet nobis perfecte, cum requiem eternam dederit
et sanctificavit eum.
Numérotation du verset Ex. 20,12 
Honora patrem tuum et matrem tuam,
interl.|  Primum est hoc in altera tabula, ut filii honorent parentes officio pietatis. Nam qui parentibus honorem non defert, quibus parere potest.
ut sis longevus super terram
interl.|  viventium, vel presentem
quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
marg.|  HONORA  PATREM etc. Hoc est primum septem mandatorum que pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero anime congruit, que est irascibilis, concupiscibilis, rationalis. Quaternarius corpori.
Numérotation du verset Ex. 20,13 
Non occides.
interl.|  Manu, vel mente, vel subtrahendo auxilium vel consilium vite ei cui potes vel debes dare.
interl.|  Iudex non occidit reum, sed lex que iubet.
marg.|  NON  OCCIDES etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et quod dictum est :   Non occides, non putandum est fieri contra hoc preceptum quod lex occidit vel occidi aliquem Deus iubet. Ille enim facit qui iubet quod ministrum negare non licet.
Numérotation du verset Ex. 20,14 
Non mechaberis.
interl.|  id est : ne cuilibet miscearis excepto federe matrimonii : per partem enim totum vult intelligi.
marg.|  NON  MECHABERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quoque quo differat   Non mechaberis ab eo quod paulo post dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui. In eo enim quod dictum est :   Non mechaberis, poterat illud intelligi ; nisi forte in illis duobus preceptis non mechandi et non furandi, ipsa opera notata sint. In his vero extremis concupiscentia ipsa, que tantum differunt ut aliquando mechetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat nec ei misceatur, penam timens, et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sint.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Item queri solet utrum mechie nomine etiam fornicatio teneatur. Hoc enim grecum verbum est, quo iam Scriptura utitur pro latino. Mechos enim grece non nisi adulteros dicit. Sed Lex non solum viris, sed etiam feminis data est. Neque enim quia dictum estam   : Non concupisces uxorem proximi tui, nil sibi hic preceptum femina putet, tamquam licite concupiscat virum proxime sue. Si ergo hic ex eo quod dictum est viro : Non concupisces uxorem proximi tui, intelligitur etiam quod ad feminam pertinet, quanto magis ex eo quod dictum est : Non mechaberis, uterque sexus astringitur, cum et ipsum preceptum potest ad utrumque referri, sicut « Non occides »an  , Non furaberisao  , et que similiter non expresso uno sexu utrique sonare videntur, quia honoratior utique exprimitur, id est masculus. Ac per hoc femina mecha est habens virum, concumbendo {t. 1 : Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 153b} [Rusch, f.  76rb ] cum eo qui vir eius non est, etiamsi ille non habeat uxorem. Vir quoque mechus est concumbendo cum ea que uxor eius non est, etiamsi illa non habet virum. Sed utrum, si faciat vir, qui uxorem non habeat, cum femina que virum non habet, precepti huius transgressione teneatur, merito queritur. Si enim non tenetur, non est prohibita in Decalogo fornicatio, sed sola mechia, id est adulterium, quamvis omnis mechia fornicatio sit. Undeap   : Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam mechari. Hic enim fornicationem appellavit, si cum alio peccet que virum habet, quod est mechia, id est adulterium. Sed utrum omnis fornicatio mechia dici possit in Scripturis, non mihi occurrit locutionis exemplum. Sed si non omnis fornicatio mechia dici potest, ubi sit in Decalogo prohibita fornicatio quam faciunt viri qui uxores non habent cum feminis que viros vel maritos non habent, utrum inveniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei aliene – non enim rapinam permisit qui furtum probibuit, sed a parte totum intelligi voluit, quidquid illicite rerum proximi aufertur –, et nomine mechie omnis illicitus concubitus, atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.

am  Cf. Ex. 20, 17.
an  Ex. 20, 13.
ao  Ex. 20, 15.
ap  Cf. Mt. 19, 9.
Numérotation du verset Ex. 20,15 
Non furtum facies.
interl.|  quamlibet rei usurpationem, quod vitium est rapacitatis
marg.|  NON  FURTUM  FACIES.  ISIDORUS. Sed rursum queritur quomodo differat   Non furtum facias ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi. Non quod omnis qui concupiscit rem proximi furatur, sed omnis qui furatur rem proximi concupiscit. Poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi precipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.
Numérotation du verset Ex. 20,16 
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
interl.|  quod est crimen mendacii et falsitatis
marg.|  NON  LOQUERIS  CONTRA etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In eo etiam quod dictum est :   Falsum testimonium non dices adversus proximum tuum , queri solet utrum prohibitum sit omne mendacium, ne forte non sit hoc preceptum adversus eos, qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nil obest ei cui mentiris. Tale enim non est   adversus proximum tuum, ut ideo hoc videatur addidisse Scriptura que posset breviter dicere :   Falsum testimonium non dices, sicut dixit : « Non occides »aq  , « Non mechaberis »ar  , Non furaberisas  . Sed magna questio est, nec cito explicari potest, quomodo accipiendum sit : « Perdes omnes qui loquuntur mendacium »at  , etau   : « Noli velle mentiri omne mendacium », et huiusmodi.

aq  Ex. 20, 13.
ar  Ex. 20, 14.
as  Ex. 20, 15.
at  Ps. 5, 7.
au  Sir. 7, 14.
Numérotation du verset Ex. 20,17 
Non concupisces domum proximi tui. Non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia que illius sunt
interl.|  Etiam voluntatem adulterandi vetat : aliud est enim facere, aliud desiderare. Unde duo precepta sunt : « Non mechaberis », et : Non concupisces uxorem proximi tui.

non] nec Weber
Numérotation du verset Ex. 20,18 
Cunctus autem populus videbat voces et lampades10  et sonitum bucine montemque fumigantem11   :
interl.|  visus, quia primatum obtinet in sensibus intermiscetur omnibus. Sic enim dicimus : Audi et vide, olfac et vide, palpa et vide.
interl.|  Nos quoque doctorum voces audientes, oculum mentis dirigere debemus.
marg.|  CUNCTUS  AUTEM  POPULUS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Solet queri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur. Sed videre solet pro generali sensu corporis et anime poni. Unde : Cum vidisset Iacob quia sunt esce in Egypto, unde scilicet absens erat. Quamvis nonnulli videre vocem nil aliud quam intelligere putaverunt, qui visus mentis est. Cum vero hic breviter dicendum esset quod populus audiebat vocem, et lampades, et vocem tube, et montem fumantem, questio maior oriretur, quomodo audiebat lampades et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi. Nisi quis dicat non tam breviter dicendum fuisse, ut non totum diceretur, audiebat vocem et videbat lampades, et audiebat vocem tube, et videbat montem fumantem. Duo enim genera vocis erant, et de nubibus, sicut tonitrua et tuba ; si tamen ipsam dixit vocem que de nubibus edebatur ; ac per hoc melius in his que ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, id est videndi (cum breviter totum vellet Scriptura complecti) quam ut in his que pertinent ad sensum videndi, subintelligeretur auditus, quo more nos non loqui solemus. Nam ‘Vide quid sonet’ solemus dicere ; ‘Audi quid luceat’ non solemus dicere.

10  lampades] lampadas Weber 11  fumigantem] fugantem Weber
interl.|  quasi indigni accedere
steterunt procul,
interl.|  Formam boni auditoris describit, qui permittit se precepta magistri auditurum et impleturum.
Numérotation du verset Ex. 20,19 
dicentes : Moysi loquere tu nobis,
interl.|  quasi : doce nos
et audiemus :
interl.|  id est : obediemus
non loquatur nobis Dominus,
interl.|  in die iudicii dicensav   : Ite, malediciti, in ignem eternum.

av  Mt. 25, 41.
ne forte
interl.|  cito potest contingere
moriamur.
interl.|  morte perpetua
marg.|  LOQUERE  TU  NOBIS etc. Significatur ad Vetus Testamentum timorem potius pertinere, sicut ad Novum dilectionem, quamvis in Veteri Novum lateat, et in Novo Vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.
Numérotation du verset Ex. 20,20 
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos
interl.|  vobis vel aliis, non sibi qui omnia novit
venit Deus,
interl.|  per signa et mirabilia
et ut terror illius
interl.|  « Initium sapientie timor Domini »aw  .

aw  Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16.
esset in vobis, et non peccaretis.
interl.|  si non amore, saltem timore coerciti.
marg.|  NOLITE  TIMERE etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne penas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare iustitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cuiusmodi essent, non Deo quem non latebat, sed inter se et sibimetipsis.
Numérotation du verset Ex. 20,21 
Stetitque populus de longe ; Moyses autem accessit ad caliginem
interl.|  ubi scilicet expressiora signa fiebant, quibus noscebatur Deus. Nam quomodo in nebula erat cui celi celorum non sufficiunt ?
in qua erat Deus.
marg.|  STETITQUE  POPULUS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. In quibusdam locis Scripture historia servanda est, et allegoria. Et sepe sola allegoria querenda est. Aliquando sola historia tenenda, ut tardiores pascantur per historiam, et velociores per allegoriam. Unde, cum polpulus, loquente Deo, lampades, sonitum buccine et montem fumantem cerneret, territus petiit, ut sibi per Moysen loqueretur Dominus, et   stetit de longe .   Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus , quia populus non valet caliginem allegorie penetrare : valde enim paucorum est spiritalem intellectum rimari. Quia enim mentes carnalium sola sepe historia pascuntur, loquente Deo,   longe populus stetit  ; quia vero spiritales allegorie nubem penetrant, ut spiritaliter verba Dei cognoscant,   Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus .
Numérotation du verset Ex. 20,22 
Dixitque12  preterea Dominus ad Moysen : Hec dices filiis Israel : Vos vidistis quod de celo locutus sum vobis.

12  dixitque] dixit Weber
Numérotation du verset Ex. 20,23 
Non facietis13  mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
marg.|  NON  FACIETIS  DEOS etc. Repetitur quod in primo precepto dictum est, et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in Psalmoax   : « Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum ».

ax  Ps. 113, 12 ; 134, 15.

13  facietis] + mecum Weber
Numérotation du verset Ex. 20,24 
Altare
interl.|  fidem
interl.|  id est : fidem incarnationis filii mei habebitis.
de terra
interl.|  humanitate Christi
facietis mihi, et offeretis super eo holocausta,
interl.|  virtutum opera
et pacifica vestra, oves vestras
interl.|  simplicia
et boves
interl.|  fortia et perfecta
in omni loco in quo fuerit memoria14  {t. 1 : Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 154b} [Rusch, f.  76vb ] nominis mei :
interl.|  Ecclesia scilicet generali ; non in hereticorum conventiculis.
marg.|  ALTARE  DE  TERRA etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concidi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Altare de terra Deo facere est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominice incarnationis fidem, posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominice incarnationis fide solidamus.

14  fuerit memoria] inv. Weber
veniam ad te,
interl.|  occulta inspiratione
et benedicam tibi.
interl.|  corporali benedictione et spiritali.
Numérotation du verset Ex. 20,25 
Quod si altare lapideum feceris mihi, non edificabis illud de sectis lapidibus :
interl.|  hereticis, scismaticis
interl.|  id est : non per heresim et sismata Deum colentes
marg.|  DE  SECTIS etc. Isidorus HispalensisISIDORUS.   Secti lapides sunt qui unitatem scindunt et seipsos dividunt a societate fratrum : hos in corpore suo non recipit Christus, cuius corporis figuram altaris constructio significat.   Lapides non   secti, ex quibus altare construi iubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur, de quibus dicituray   : Vos estis lapides vivi, coedificati in domos spiritales. His non est iniectum ferrum, quia incorrupti sunt, et iacula maligni ignita non receperunt. Omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia caritatis.

ay  Cf. 1Pt. 2, 5.
si enim levaveris cultrum tuum
interl.|  corruptionis vel scissionis
super eo, polluetur.
Numérotation du verset Ex. 20,26 
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
interl.|  infidelitatis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_20)