initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 21

Numérotation du verset Ex. 21,1 
Hec sunt iudicia que propones eis.
marg.| marg.| HEC  SUNT  IUDICIA. Distinctius amodo explicantur ea que ad proximum pertinent. Notanda locutio cum dictum sit Moysi :  Hec sunt iudicia que propones eis, cetera ad populum dicuntur :  Si emeris servum Hebreum etc.||
Numérotation du verset Ex. 21,2 
Si emeris servum
interl.| interl.| servitio Dei mancipaveris||
Hebreum,
interl.| interl.| qui mente ab hoc seculo transit||
sex annis serviet tibi :
interl.| interl.| perfectione active vite||
in septimo
interl.| interl.| in contemplatione||
egredietur liber
interl.| interl.| a servitute mundi||
gratis.
interl.| interl.| quia et hoc gratie Dei tribuitur||
Numérotation du verset Ex. 21,3 
Cum quali veste
interl.| interl.| intentione bene operandi||
interl.| interl.| non in deterius mutata||
intraverit, cum tali exeat ;
interl.| interl.| perdurans usque ad finem||
si habens uxorem,
interl.| interl.| bonam operationem||
et uxor egredietur simul.
interl.| interl.| In contemplativa non deseratur||
Numérotation du verset Ex. 21,4 
Sin autem dominus
interl.| interl.| predicator||
dederit illi uxorem,
interl.| interl.| bonam operationem||
et peperit filios et filias :
interl.| interl.| fortes et teneros fructus||
interl.| interl.| vel : liberi ||

filii] liberi Weber
eius erunt domini sui,
interl.| interl.| Bona operatio et fructus eius imputabuntur predicatori.||
ipse vero exibit
interl.| interl.| ad contemplationem||
cum vestitu suo.
interl.| interl.| cum intentione desiderii||
Numérotation du verset Ex. 21,5 
Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum
interl.| interl.| verba predicatoris scilicet sollicita mente custodio||
et uxorem
interl.| interl.| actionem||
ac liberos,
interl.| interl.| fructus||
non egrediar liber :
interl.| interl.| id est : ad contemplationem non transibo||
Numérotation du verset Ex. 21,6 
offeret eum
interl.| interl.| antiquorum patrum, qui sacerdotes Dei fuerunt, dictis imbuat||
dominus
interl.| interl.| predicator||
diis, et applicabitur ad ostium et postes,
ut de ingressu eterni tabenaculi aliquid audiat||
perforabitque aurem eius subula :
interl.| interl.| mentem scilicet subtilitate divini sermonis, ne in his que agit placere hominibus querat||
et erit ei servus
interl.| interl.| in activa serviendo hominibus||
usque in seculum.
interl.| interl.| ut post seculum liber sit||
marg.| marg.| SI EMERIS  SERVUM  HEBREUM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ne Christiani hoc flagitarent a dominis suis, Apostolus iubet dominis servos esse subditos, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Illud enim inde constat in mysterio esse preceptum, quia pertundi  subula eius aurem ad postem precepit Deus, qui libertatem recusasset.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Allegorice. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Nemo enim cognoscens {t. 1 : Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 154b} [Rusch, f.  76vb ] Deum ad eius regnum ingreditur, nisi prius bene operetur. Sine contemplativa vero ingredi possunt, qui bona que possunt operari non negligunt. Inde per Moysen dicitur : Si emeris servum Hebreum etc.  Hebreus ‘transiens’ interpretatur, et  servus Hebreus emitur quando qui iam ab hoc seculo mente transit, servitio Dei subditur. Sic Moyses transivit ut videret visum, et David inquit : « Transivi, et ecce non erat ». Hic  servus emptus sex annis servire precipitur, ita ut  in septimo liber exeat  gratis. Senarium enim perfectionem active vite significat. Septenarium, contemplationem.  Sex ergo  annis servit,  in septimo liber egreditur, quia per activam quam perfecte exhibuit ad contemplative vite libertatem transit. Et notandum quod  gratis liberi egrediuntur, quia postquam omnia fecerint dicunt se inutiles servos, eis ergo sic activa fuit ex munere, ita erit ex gratia erit contemplativa.  Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : quia necesse est ut quisque in hoc quod inceperit perseveret usque ad finem operis, in ea intentione qua inchoavit. Ille enim ad contemplativam bene transit qui in activa intentionis sue vestem ad deteriora non mutavit ; et sunt nonnulli qui postquam Dei servitio socientur, operari diligunt. Alii, postquam ad servitium Dei venerint, bene operari discunt. Qui prius bona opera studuit habere, Hebreus servus cum uxore emptus est, et plerumque potest ad contemplativam transire, activam tamen vitam non deserere. Unde subditur :  Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Cum eo enim ad libertatem  egreditur uxor, quando actionem bonam qua prosit aliis non relinquit.  Sin autem dederit illi uxorem dominus, et peperit filios et filias : mulier et liberi eius erunt domini sui ; ipse vero  exeat cum veste sua. Servo empto dominus dat uxorem, cum predicator eum quem Deo mancipavit, bone actioni coniungit. Predicatores autem domini vocantur. Sicut Heliseo de predicatore suo dicitur : Scis quod dominus tuus tollatur a te ?  Uxor servi empticii  filios et filias parit, quando ei bona actio fortes et teneros fructus generat. Sed mulier cum filiis domino remanet, et servus exit cum vestitu suo, quia bona actio et fructus eius predicatori in mercedem reputatur. Ipse vero in desiderii intentione perdurans, per Dei gratiam ad contemplationem egreditur.  Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum etc.  Servus dominum suum diligit, quando predicatoris verba solicita mente custodit. Uxorem quoque amans et liberos, liber egredi recusat, quando activam vitam eiusque fructus diligens, transire ad contemplativam non vult, quia bona sui ministerii opera se habere servitute considerans, ad libertatis quietem transire renuit, sed  offerat eum dominus diis, et applicet ad hostium et postes, et perforet aurem eius subula, ut sit servus in secula. Qui enim in activa disposuit vita perdurare a Domino diis offertur quando a predicatore suo antiquorum patrum dictis imbuitur, qui nobis in via Dei sacerdotes fuerunt.  Ad ostium quoque  et postes tabernaculi ducitur, et ut de ingressu tabernaculi eterni aliquid audiat, et tremendi iudicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera que facit placere hominibus appetat. Sicque  auris ejus subula perforatur, id est mens timoris Dei subtilitate, ut verbi acumine transfixa, per omne quod agit noverit ingressum regni attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare.  Et erit servus in secula, ut esse post seculum liber possit : « Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei ». Tunc enim nobis via libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa est in servitute, sed ipsa contemplatio, qua super nos rapimur, libertatem mentis perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in enigmate videtur.||
marg.| marg.| SEX  ANNIS etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Allegorice. In sex etatibus huius seculi servientes, septimo {t. 1 : Erfurt, f. 77ra ; facsim., p. 155a} [Rusch, f.  77ra ] die, id est eterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc seculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientie, et cum uxore et filiis nostris quos pretulimus libertati, id est cum carne et operibus eius, peccato serviemus in eternum.||

Tit. 2, 9.
Ps. 36, 36.
Cf. Lc. 17, 10.
Rm. 8, 21.

usque] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 21,7 
Si quis vendiderit filiam suam in famulam,
interl.| interl.| Alia lex est ancille, alia filie, quia maiori necessitate venditur filia quam ancilla.||
non egredietur sicut ancille
interl.| interl.| Hebree post sex annos scilicet quia humiliata est||
exire consueverunt.

consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 21,8 
Si displicuerit
interl.| interl.| humiliata||
oculis domini sui cui tradita fuerit, dimittet eam :
interl.| interl.| liberam||
populo autem alieno
interl.| interl.| gentilibus, vel hereticis||
vendendi non habebit licentiam,
interl.| interl.| vel : potestatem ||

habebit Amiatinus Cava Λ B T M Θ (plur.) Φ (plur.) Ω Ed1455 Clementina] habet Weber licentiam Rusch tantum] potestatem cett. Weber
si spreverit eam.
Numérotation du verset Ex. 21,9 
Sin autem filio suo desponderit
interl.| interl.| firmo matrimonio||
eam iuxta morem filiarum faciet illi.
interl.| interl.| dotando eam||
Numérotation du verset Ex. 21,10 
Quod si alteram
interl.| interl.| ista repudiata||
acceperit ei, providebit puelle
interl.| interl.| humiliate a filio||

acceperit ei] inv. Weber
nuptias, et vestimenta et pretium pudicitie
interl.| interl.| ablate||
non negabit.
Numérotation du verset Ex. 21,11 
Si tria ista non fecerit,
interl.| interl.| Nec ipse scilicet humiliaverit, nec filio uxorem affixerit, nec alia superducta a filio eam abicierit.||
egredietur gratis
interl.| interl.| sufficiet in servitute non teneri||
absque pecunia.
interl.| interl.| sicut servus Hebreus||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. [a] Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non abibit ita ut recedunt ancille.  Quod si non placuerit domino, quia non agnominavit eam, remunerabit eam.  Genti autem extere non est dominus vendere illam, quoniam sprevit in eam. Quod si filius cognominaverit eam, secundum iustificationem filiarum faciet illi. Quod si aliam accipiet ei, que opus sunt et vestem et conversationem eius non fraudabit. Si autem hec tria non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. Obscurissimum locum inusitate locutionis fecerunt. Sed aperiam ut potero.  Si quis vendiderit filiam suam in famulam , id est ut sit famula (quam oiketen * vocant Greci),  non abibit ita ut recedunt ancille. Intelligendum est : Non sic recedet quomodo recedunt ancille Hebree post sex annos. Eam enim oportet etiam in feminam Hebream legem datam intelligi, que servatur in maribus. Cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in famulatu ita intelligitur humiliata, quia ei dominus se miscuit ? Unde sequitur :  Quod si non placuerit domino suo, quia iam non agnominavit eam, id est non eam fecit uxorem,  remunerabit eam, hoc est quod supra dixit :  Non abibit ita ut recedunt ancille . Iussa est enim aliquid accipere, quia humiliata est, quia non ei ita se miscuit ut faceret eam uxorem, id est ut agnominaret eam sibi. [b]  Genti autem extere non est dominus vendere eam quoniam sprevit in eam, id est non quia  sprevit ideo  dominus est vendere illam, id est non tantum dominatur, ut  extere genti licite vendat. Idem est ante  sprevit in eam  : et  sprevit eam.  Sprevit autem, id est humiliavit concumbendo, nec uxorem faciendo.  Quod si filius agnominaverit eam,  secundum iustificationem filiarum faciet illi, id est : si filio coniunxerit eam uxorem, sicut filie dotem apponet.  Quod si aliam accipiet ei, id est non istam deputavit uxorem filio,  que opus sunt et vestem et conversationem eius non fraudabit, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum daret, si eam sibi non agnominasset. Quod autem nos diximus :  conversationem non fraudabit , grecus habet : homeliam, id est locutionem. Sic honestius concubitum appellans, hoc est pro concubitu mercedem dabit. Sic et Daniel concubitum significans ait :"Sub qua arbore vidistis eos loquentes ?" Et alibi : « Ille timentes loquebantur vobis ».  Si autem tria hec non fecerit ei, exibit gratis, id est : Si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo coniunxerit, neque alia a filio ducta, istam eiecerit. A bibit gratis , id est non sufficiet ei non teneri in servitute.  Abibit nihil accipiens, ut servus Hebreus. Non enim licebit domino copulare illam viro non Hebreo, quam non licet  extere genti {t. 1 : Erfurt, f. 77rb ; facsim., p. 155b} [Rusch, f.  77rb ] tradi. Si autem servo Hebreo eam copulaverit, intelligitur quod cum eo  gratis exibit, non a marito separata.| ||
marg.| marg.| VENDIDERIT  FILIAM. STRABO. Filia est subiectio devota a bona voluntate genita, que se committit alicuius doctoris magisterio, quam doctor debet aut per se docere aut caro discipulo, multis preceptis ornatam, quasi dotatam tradere docendam. Si neutrum facere voluerit, dimittat eam liberam, ne vendat genti aliene, id est hereticis.||

Cf. Dn. 13, 54.58
Dn. 13, 57.
Fons : [a] Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 78, CCSL 33, lin. 1322-1334 (quasi ad litteram) : « Si quis autem uendiderit filiam suam famulam non abibit ita ut recedunt ancillae. quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam, remunerabit eam. genti autem exterae non est dominus uendere illam, quoniam spreuit in ea. quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. quodsi aliam accipiet ei, quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit. si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. obscurissimum istum locum inusitata uerba locutiones que fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent paene non inuenirent. in ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. tamen quid uideatur, ut potero, aperiam. si quis autem, inquit uendiderit filiam suam famulam id est, ut sit famula, quam οἰκέτην graeci uocant non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est: non sic recedet quomodo recedunt ancillae hebraeae post sex annos. eam quippe oportet etiam in femina hebraea legem datam intellegi quae seruatur in maribus. cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit ? hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. sequitur enim et dicit: quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam id est non eam fecit uxorem remunerabit eam, hoc est quod supra dixit: non abibit ita ut recedunt ancillae. iussa est quippe aliquid accipere pro eo, quod humiliata est, quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est ut adnominaret eam sibi ». [b] Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 78,  CCSL 33, lin. 1342-1372 (sententialiter) : « genti autem exterae non est dominus uendere illam, quia spreuit in ea, id est: non quia spreuit in ea, ideo dominus est uendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite uendat. hoc est autem spreuit in ea, quod est spreuit eam; spreuit eam autem hoc est humiliauit eam, id est concumbendo nec uxorem faciendo. dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus spreuit: quo uerbo scriptura utitur apud hieremiam: sicut spernit mulier eum cui commiscetur. deinde sequitur et dicit: quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. hic iam adparere incipit quemadmodum supra dixerit: quam non adnominauit. nam quid est aliud si filio adnominauerit eam nisi filio coniunxerit eam uxorem? quando quidem dicit: secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est, ut sic tradat tamquam filiam, dotem scilicet adponens ei. deinde adiungit: quodsi aliam accipiet ei id est non istam deputabit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit, <dabit> ei simili lege quae conpetunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non adnominasset et tamen concumbendo humiliasset. quod autem nos diximus: conuersationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est locutionem, quo nomine intellegitur scriptura honestius appellare concubitum. quid est autem concubitum non fraudabit nisi pro concubitu mercedem dabit? namque apud danielem contra susannam falsum testimonium dicentes seniores, uenit, inquiunt, ad eam adulescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. daniel autem de hoc ipso interrogans ait: sub qua arbore uidistis eos conloquentes? quod illi dixerant: concubuit cum ea. deinde alterum arguens atque conuincens dixit: semen chanaan et non iuda, species delectauit te et illa concupiscentia euertit cor tuum; sic enim faciebatis filiabus israhel, sed illae timentes adquiescebant uobis. graecus autem habet ὡμίλουσαν ὑμῖν, quod posset latine uerbum e uerbo dici loquebantur uobis, quo significaretur concubitus. iam ubi dicitur: sub qua arbore conprehendistis eos? graecus habet: conprehendistis eos conloquentes inuicem? et illic significatur concubitus. quod ergo de hac de qua agitur adiungit scriptura et dicit: si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: si eam ipse concubitu non humiliauerit neque filio suo coniunxerit neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in seruitute; abibit enim nihil accipiens ut seruus hebraeus. non enim licet domino eius copulare illam uiro non hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. si autem seruo hebraeo eam copulauerit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit nequaquam a marito separata ».
<Non est> Rabanus Maurus, Commentaria in Ex., lib. 3, cap. 1, PL 108, 109-110.
oiketen] scrips., moyketen Rusch, οἰκέτην Augustinus, οἰκετίαν Raban (PL108)
Numérotation du verset Ex. 21,12 
Qui percusserit
interl.| interl.| materiali gladio vel spiritali||
hominem volens
interl.| interl.| iniqua voluntate||
occidere,
interl.| interl.| in anima vel in corpore||
morte
interl.| interl.| corporali vel spiritali||
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,13 
{t. 1 : Erfurt, f. 77rb ; facsim., p. 155b} [Rusch, f.  77rb ] Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradiderit in manu eius :
interl.| interl.| occulta equitate||

tradiderit] tradidit Weber
constituam tibi locum in quo fugere debeat.

in] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 21,14 
Si quis per industriam10 
interl.| interl.| volens scilicet||

10  per industriam] de industria ΩR Weber
occiderit proximum suum,
interl.| interl.| sandalisando, vel in heresim inducendo||
et per insidias :
interl.| interl.| sicut de Ioab legitur||
ab altari meo evelles eum
interl.| interl.| a communione corporis Christi separabis||
ut moriatur.
marg.| marg.| QUI  AUTEM  NON etc. Rabanus Maurus RABANUS. Homicidis non spontaneis sex civitates refugii decernuntur : Chades in Galilea, montis Neptalim, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe : ipsa est Hebron in monte Iuda ; et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho ; Bosor, que est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. He constitute sunt filiis Israel, et advenis ne moriantur et in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec ante populum exponat causam suam. Mystice : si quis  per insidias aut odium mucrone malicie aliquem  percusserit, et in mortem anime seduxerit, eterne morti ipse obnoxius erit. Unde : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut etc. Et : Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scimus quoniam omnis homicida non habet vitam eternam. Hic  ab altari Domini avelli iubetur, quia indignus sacramentis Dominicis, a communione merito removetur. Qui autem per incuriam aut ignorantiam aliquem leserit, habet urbem refugii, Ecclesiam videlicet catholicam, ubi penitens per omne tempus presentis vite bonis studeat operibus ; et si spem suam in morte summi pontificis, id est Christi, posuerit, salvus erit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus eius etc. Ita hoc dicitur, quasi etsi nolens occidere, posset occidere, ubi  Deus traderet in manus eius. Intelligitur ergo tantummodo Deum fecisse, et pro hoc tantummodo quia Deus id fecit, dictum est :  sed Deus illum tradidit in manus eius . Cum vero  volens occidit, et ipse occidit, et  Deus tradidit in manus eius. Hoc ergo interest, quod illic tantummodo Deus fecit ; hic autem et Deus et homo, propter voluntatem facientis. Sed non sicut Deus, sic homo. Deus enim iuste, homo autem pena dignus : non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium prebuit Deo iubenti, sed sue malicie cupiditate servivit. In eodem facto igitur Deus de occulta equitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus « proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum » : Iudas ideo iuste tradidit.||

Mt. 18, 6.
1Io. 3, 15.
Rm. 8, 32.
Numérotation du verset Ex. 21,15 
Qui percusserit
interl.| interl.| corporaliter vel spiritaliter affligendo||
patrem suum
interl.| interl.| carnalem vel spiritalem||
aut11  matrem, morte moriatur.
interl.| interl.| eterna, vel penitens tali peccato moriatur ||

11  aut X B ΦP ΨBDF ΩS Ed1455 Rusch Clementina] et Λ L* ΩR Weber
Numérotation du verset Ex. 21,16 
Qui maledixerit
interl.| interl.| contradicendo verbo vel facto, vel malum imprecando||
interl.| interl.| blasphemando||
patri suo
interl.| interl.| Deo||
aut12  matri,
interl.| interl.| Ecclesie unitatem scindendo||

12  aut ΩR Rusch] et Weber
morte moriatur13  .

13  vv. 16 et 17 ΩSM Ed1455 Rusch] inv. ΩR Weber
Numérotation du verset Ex. 21,17 
Qui furatus furatur14 
interl.| interl.| vel furatus fuerit ||
interl.| interl.| seducendo a veritate||

14  furatur Rusch tantum] furatus fuerit ΩR Weber
hominem, et vendiderit eum,
interl.| interl.| diabolo obnoxium fecerit||
convictus noxe, morte
interl.| interl.| eterna||
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,18 
Si rixati fuerint viri,
interl.| interl.| id est : si contenderint duo sapientes||
et percusserit
interl.| interl.| exasperaverit||
interl.| interl.| ut a fide exorbitet commoverit||
alter proximum suum lapide
interl.| interl.| duritia mentis, vel non misericorditer consulendo||
vel pugno,
interl.| interl.| scrupulosis questionibus||
et ille mortuus non fuerit,
interl.| interl.| a fide penitus non devians||
sed iacuerit in lecto15   :
interl.| interl.| lesa caritate in eo||

15  lecto] lectulo Weber
Numérotation du verset Ex. 21,19 
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
interl.| interl.| caritatem que non penitus extincta||
innocens
interl.| interl.| mundus a crimine||
erit qui percusserit16  , ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat.
marg.| marg.| SI RIXATI  FUERINT etc. Rabanus Maurus RABANUS. Id est : si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate spernendo scilicet, vel non consulendo, exasperavit, {t. 1 : Erfurt, f. 77va ; facsim., p. 156a} [Rusch, f.  77va ] et ille infirmatus tristicia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, opera penitentie et impensam promisse emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis predicationum in pristinum dilectionis statum restituant.||
marg.| marg.| In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat.||

16  percusserit] percussit Weber
Numérotation du verset Ex. 21,20 
Qui percusserit servum suum
interl.| interl.| discipulum sibi commissum||
vel ancillam
interl.| interl.| plebem subiectam||
virga,
interl.| interl.| correctione nimia||
et mortui fuerint in manibus eius,
interl.| interl.| in custodia||
criminis reus erit.
Numérotation du verset Ex. 21,21 
Si17  autem uno die supervixerint18  vel duobus, non subiacebit poene, quia pecunia {t. 1 : Erfurt, f. 77va ; facsim., p. 156a} [Rusch, f.  77va ] illius est.

17  si] sin Weber 18  supervixerint] supervixerit Weber
Numérotation du verset Ex. 21,22 
Si rixati fuerint viri,
interl.| interl.| disputantes « ad subversionem audientium » ||

2Tim. 2, 14.
et percusserit quis mulierem
interl.| interl.| animam infirmam verbum Dei concipientem||
pregnantem,
interl.| interl.| verbo Dei||
et abortivum quidem fecerit,
interl.| interl.| verbum conceptum perdidit||
sed ipsa vixerit :
interl.| interl.| non in fide omnino mortua||
subiacebit damno
interl.| interl.| quia quos potuit Deo lucrari neglexit||
quantum expetierit maritus mulieris,
interl.| interl.| Christus, vel doctor Ecclesie||
et arbitri
interl.| interl.| Ecclesie prelati||
iudicaverint19  .

19  iudicaverint] iudicarint Weber
Numérotation du verset Ex. 21,23 
Sin autem mors eius fuerit subsecuta,
interl.| interl.| ut post Sathanam abierit||
reddet animam pro anima,
interl.| interl.| in die Iudicii puniendam, vel laboravit usque ad mortem, ut repparet eam ad fidem||
Numérotation du verset Ex. 21,24 
oculum
interl.| interl.| intellectum||
pro oculo,
interl.| interl.| intellectu turbato||
dentem pro dente,
interl.| interl.| quo comminuitur et subtiliatur verbum Deri, quia male comminuit et dividit||
manum
interl.| interl.| qua male operatur||
interl.| interl.| virtute et actu||
pedem pro pede,
interl.| interl.| quia offendiculum prebuit||
Numérotation du verset Ex. 21,25 
adustionem
interl.| interl.| in igne inferni||
pro adustione,
interl.| interl.| quia animam gehenne tradidit||
vulnus
interl.| interl.| lesionem anime quamlibet||
pro vulnere, livorem
interl.| interl.| minorem lesionem||
pro livore.
marg.| marg.| SI RIXATI  FUERINT etc. Rabanus Maurus RABANUS. Si quis alicuius animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem leserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit, etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per penitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, eterna morte reus erit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit. Hic de anima questio est, utrum quod formatum non est, ne animatum quidem possit intelligi, et ideo non sit homicidium, quia nec examinatum dici potest, si adhuc animam non habet. Sequitur enim et dicit : Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima, id est morietur. Secundum illud : « Oculum pro oculo », et « dentem pro dente », et similia, talionis scilicet equitate, que Lex ideo constituit, ut monstraret que vindicta debeatur. Aliter enim nesciretur quid venia relaxaret, ut dici possit : « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ». Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur, appareat quid dimittatur : aliter enim non dimitteremus. Si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum, quoniam magna de anima questio non est precipitanda, ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in corpore, quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus predita.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem pregnantem, et exierit infans eius nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo iubetur damno pecunie percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ‘ei’, et non ‘eis’ ; et ‘dabit’, et non potius ‘dabunt’ ? Quod si infans iam formatus exierit,  animam dare pro anima facile intelligimus : morte scilicet vindicetur peccatum. Que autem sequuntur, opere precium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet ? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura ? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur ? In Deuteronomio quoque hec facile explicari non queunt. In Scripturis tamen hisdem vocabulis et officiis membra anime nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde : Vides vestucam in oculo fratris tui, et trabem que in oculo tuo est non vides. Et alibi : « Qui habet aures audiendi, audiat ». Et : « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem ». Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes de dogmatibus vel questionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas. Unde Apostolus : Nolite contendere verbis etc. Et alibi : Questiones legis devita, sciens quod generant lites. Quia ergo isti in questione litigant « ad subversionem audientium », percutiunt mulierem pregnantem, et eiciunt infantem formatum, vel adhuc informem. Mulier pregnans dicitur anima que nuper concepit verbum Dei. Unde : A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimande sunt, sed viri et perfecti. Unde : {t. 1 : Erfurt, f. 77vb ; facsim., p. 156b} [Rusch, f.  77vb ] Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul. Ista est ergo generatio perfectorum que in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud : « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus ». Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est conceptum fidei verbum in opera perducunt. Anima autem que concipit et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde : Dolores partus advenerunt ei, et virtus pariendi non est in ea. Hec ergo inter se duobus litigantibus, et scandala proferentibus percutitur et scandalizatur, ut verbum fidei quod tenuiter conceperat, nondum formatum, abiiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum. Unde : « Donec formetur in vobis Christus ». Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorum dicit Apostolus : Si cuius opus arserit, damnum patietur etc. Et ipse Dominus in Evangelio : Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat ? Unde videtur ostendi quod quedam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem. Unde Ioannes dicit quedam peccata esse ad mortem. Que autem sint ad mortem, que non ad mortem, non facile discerni potest : « Delicta » enim « quis intelligit ? » Sed cum referuntur super quinque mnas acquisite alie quinque, et super duas due, qui mercedem huius acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri anime prebuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir eius, et dabit cum honore anime discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit « ad subversionem audientium », pro anima que nondum habuit infantem formatum, quod potest de scandalo catecumini accipi. Potest etiam fieri ut qui lesit, instruat et reparet anime que perdidit, et cum honore et modestia, scilicet cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus fuerit, dabit  animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde anime, que suscepit gratiam baptismatis, vel que evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit,  animam pro anima in die iudicii, scilicet apud eum iudicem, qui potest  animam et corpus perdere in gehennam. Velut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat  animam suam  pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat  oculum pro oculo  : si  oculum anime lesit, id est intellectum eius turbavit, auferatur  oculus eius ab eo qui preest Ecclesie, id est intellectus. Si  dentem lesit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere, vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem anime transmitteret sensum. Si hunc  dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione eius non possit anima subtiliter et spiritaliter suscipere verbum Dei, auferetur  dens eius, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur : « Dentes peccatorum contrivisti ». Et alibiaa   : « Molas leonum confringet Dominus ». Sic ergo per membra dicitur ledi anima et percuti.  Manum quoque  pro manu, et  pedem pro pede deposcit.  Manus est anime virtus qua tenere aliquid et stringere potest, ut actus eius et fortitudo ; et  pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide, sed etiam in actibus deicitur, que per  manus significantur,  manus auferuntur illius quibus non bene operatur, et  pedes quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehenne tradidit animam. Per singula hec ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesie excidatur, ut ceteri videntes timorem habeant et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesie, inter cetera precipitab  « non percussorem », ne percutiens pregnantes mulieres, id est animas incipientes, ponat  animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente etc. De qualibus diciturac   : « Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus », in quibus scandalizantur, si fieri potest, etiam electi. Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum. Undead   : Si quis scandalisaverit unum de pusillis istis etc.||

Mt. 6, 12.
Mt. 7, 3 ; Lc. 6, 41.
Rm. 10, 15.
2Tim. 2, 14.
2Tim. 2, 14.
Cf. Is. 66, 8.
Gal. 4, 19.
Cf. Is. 37, 3.
Gal. 4, 19.
1Cor. 3, 15.
Cf. Mt. 16, 26.
Ps. 18, 13.
2Tim. 2, 14.
Ps. 3, 8.
aa  Ps. 57, 7.
ab  1Tm. 3, 3 ; Tit. 1, 7.
ac  Mt. 24, 19 ; Mc. 13, 17 ; Lc. 21, 23.
ad  Mt. 18, 6.
Numérotation du verset Ex. 21,26 
Si percusserit quispiam oculum
interl.| interl.| intuitum recti intellectus auditoris||
servi sui aut ancille, et luscos eos fecerit, dimittet eos20  liberos
interl.| interl.| tamquam indignus regere quos lesit||

20  eos] om. Weber
pro oculo quem eruit.
Numérotation du verset Ex. 21,27 
Dentem quoque si excusserit servo vel ancille sue,
interl.| interl.| discretionis qua Scriptura in pastum anime comminuitur||
similiter dimittet eos liberos.
interl.| interl.| alteri magistro||
Numérotation du verset Ex. 21,28 
Si bos
interl.| interl.| quodlibet animal quod vulnerare potest, a parte totum||
cornu
interl.| interl.| effrenato sermone vel actione||
percusserit21  virum aut mulierem,
interl.| interl.| cuiuslibet doctoris discipulum||

21  percusserit] petierit Weber
interl.| interl.| duris comminationibus corrigetur||
et non comedentur carnes eius,
interl.| interl.| id est : nemo imitabitur eum : ille enim carnes mortui animalis comedit, qui mortua opera imitatur.||
dominusque bovis innocens erit.
Numérotation du verset Ex. 21,29 
Quod si bos
interl.| interl.| cuiuslibet doctoris discipulus||
cornupeta22  fuerit ab heri et nudius tertius,
interl.| interl.| hoc pro tempore preterito ponit partem pro toto, more Scripture||

22  cornupeta] cornipeta Weber
et contestati sunt
interl.| interl.| qui vident, vel leduntur||
dominum eius, nec reclusit dominus23  eum,
interl.| interl.| corrigendo, refrenando||

23  dominus] om. Weber
occideritque
interl.| interl.| verbo vel exemplo||
virum
interl.| interl.| fortiorem||
aut mulierem
interl.| interl.| infirmiorem||
et bos lapidibus obruetur, et dominum
interl.| interl.| magistrum||
illius occident.
interl.| interl.| ab Ecclesia eiciendo||
interl.| interl.| occisum monstrabunt||
Numérotation du verset Ex. 21,30 
Quod si pretium fuerit ei24  impositum,
interl.| interl.| penitentia satisfactionis||

24  fuerit ei] inv.Weber
dabit pro anima sua
interl.| interl.| redimenda||
quicquid fuerit postulatum25  .
interl.| interl.| a Deo, vel a prelatis Ecclesie||

25  postulatum] postulatus Weber
Numérotation du verset Ex. 21,31 
Filium
interl.| interl.| discipulum||
quoque et filiam
interl.| interl.| discipulam||
si cornu percusserit, simili sententie subiacebit.
marg.| marg.| SI BOS  CORNUPETA etc. Rabanus Maurus RABANUS. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Undeae   : Cor hominis erudiet os eius, et labiis illius addet gratiam. ||

ae  Prv. 16, 23.
Numérotation du verset Ex. 21,32 
Si servum ancillamque invaserit,
interl.| interl.| quemlibet Deo vel prelato suo tamquam servum obedientem, vel adhuc timore pene servientem||
interl.| interl.| qui pro temporalibus Deo servit tantum, et hereditatem celestis patrie negligit||
triginta siclos argenti dabit domino,
marg.| marg.| TRIGINTA  SICLOS. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et caritatem emendabit.||
marg.| marg.| ARGENTI. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis, et scientia decalogi instructi erant, compensabit.||
bos vero lapidibus obruetur26  .
interl.| interl.| duris correctionibus compensabit, vel arguetur||

26  obruetur] opprimetur Weber
Numérotation du verset Ex. 21,33 
Si quis aperuerit cisternam,
interl.| interl.| profunditatem scientie||
et foderit,
interl.| interl.| alta scientie penetrando||
et non operuerit eam,
interl.| interl.| tegendo coram parvulis||
cecideritque bos
interl.| interl.| scandalizata mens munda||
vel asinus
interl.| interl.| immunda||
interl.| interl.| a parte totum : locutio usitata||
in eam,
Numérotation du verset Ex. 21,34 
dominus
interl.| interl.| scrutator profundorum||
cisterne reddet pretium iumentorum :
interl.| interl.| per condignam penitentiam||
quod autem mortuum est, ipsius erit.
interl.| interl.| id est : imputabitur ei||
marg.| marg.| SI QUIS  APPERUERIT etc.  Cisternam aperire est valido intellectu Scripture sacre arcana penetrare. Per  bovem vero et  asinum, mundum animal et immundum, fidelis vel infidelis accipitur. Qui ergo  cisternas fodit, operiat ne illic bos vel asinus ruat, id est qui Scripture alta intelligit, sublimes sensus non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum, aut infidelem qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim  iumentorum debet  precium, quia illud amisisse convincitur. Unde ad agendam penitentiam reus tenetur. Quisquis enim ad alta sapientie fluenta perveniens, cum hoc apud bruta audientium corda non contegit, pene reus addicitur, si per verba eius scandalum munda vel immunda mens capiat. Operienda est ergo cisterna coram parvulis, id est tegenda est alta scientia.||
Numérotation du verset Ex. 21,35 
Si bos
interl.| interl.| discipulus||
alienus bovem
interl.| interl.| socium suum in agro Domini secum laborantem||
alterius vulnerarit,
interl.| interl.| seduxerit||
et ille mortuus fuerit :
interl.| interl.| in errore vel delicto lapsus||
vendent bovem vivum,
interl.| interl.| penitentie scilicet et pene subiicient||
dividentque27  pretium :
interl.| interl.| id est : compatientur sibi invicem et dignam penitentiam agent||

27  dividentque] et divident Weber
cadaver autem mortui inter se dispartient28  .
interl.| interl.| penitenti condolendo. Undeaf   : « Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? »||
marg.| marg.| SI BOS  ALIENUS  BOVEM  ALTERIUS  VULNERAVIT. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore : a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest que non vescuntur.||

af  2Cor. 11, 29.

28  dispartient] dispertient Weber
Numérotation du verset Ex. 21,36 
Si29  autem sciebat quod bos cornipeta esset
interl.| interl.| corruptor fratrum||

29  Si] sin Weber
ab heri et nudius tertius, et non custodivit
interl.| interl.| correxit||
eum dominus suus :
interl.| interl.| magister||
reddet bovem pro bove,
interl.| interl.| id est : eum qui deceptus fuit sano intellectu reformare studeat||
et cadaver integrum accipiet.
interl.| interl.| id est : omnem penitentiam in se transferat quia error discipuli est magistri||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_21)