initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 23

Numérotation du verset Ex. 23,1 
Non suscipietis vocem mendacii
interl.|  consentiendo, vel loquendo

1 suscipietis] suscipies Weber
non iunges
interl.|  te illi sociando

non] nec Weber
manum
interl.|  operam
tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
interl.|  « Testis falsus non erit impunitus »

Prv. 19, 5.
Numérotation du verset Ex. 23,2 
Non sequaris
interl.|  quasi : non te defendas, quia cum pluribus peccas, vel ideo non esse peccatum dicas

sequaris] sequeris Weber
turbam
interl.|  populum, sed doctores scilicet qui pauciores licet sint, sunt tamen sanioris consilii
ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum
interl.|  dum iudex resides
Numérotation du verset Ex. 23,3 
Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
interl.|  dum iudex resides

iudicio] negotio Weber
Numérotation du verset Ex. 23,4 
Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
interl.|  Hec per se sic patent, ut expositione obsurentur.
interl.|  Quasi dicat : Diligite inimicos vestros et cetera.
marg.|  PAUPERIS  QUOQUE  NON  MISEREBERIS etc. Ne scilicet contra iusticam pauperi faveas causa misericordie. Bona est misericordia, sed non debet esse contra iudicium. Iudicium autem dicit Scriptura quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, oportune sequitur :   Si occurreris bovi inimici tui etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera. Non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos iudex resides.

Mt. 5, 44 ; Lc. 6, 27.
Numérotation du verset Ex. 23,5 
Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis,
interl.|  negligendo
sed sublevabis cum eo.
interl.|  Benefacite his qui vos oderunt.

Mt. 5, 44 ; Lc. 6, 27.
Numérotation du verset Ex. 23,6 
Non declinabis
interl.|  accipiendo personam
in iudicium pauperis.
interl.|  Recte iudicate, filii hominum.

Ps. 57, 2.

iudicium] iudicio Weber
Numérotation du verset Ex. 23,7 
Mendacium fugies.
interl.|  « Perdes omnes qui loquuntur mendacium ».
marg.|  MENDACIUM. Veritatem et iudicium amat Dominus, et ad hec exequenda populum suum hortatur, « quia non est personarum acceptor ».

Ps. 5, 7.
Act. 10, 34.
Insontem et iustum non occides,
interl.|  quia Dominus sanguinem servorum suorum ulciscetur

Cf. 4rg. 9, 7 : « ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel. »
quia aversor impium.
interl.|  non : iustum
Numérotation du verset Ex. 23,8 
Nec accipias munera
interl.|  in iudicio vel testimonio
interl.|  Beatus qui « excutit manus suas ab omni munere »

Is. 33, 15.
que excecant
interl.|  interiori cecitate
etiam prudentes,
interl.|  Avaro nil est scelestius ; nihil iniquius quam amare pecuniam.

Sir. 10, 9-10.
et subvertunt verba iustorum.
interl.|  ut putant
Numérotation du verset Ex. 23,9 
Peregrino
interl.|  qui dum est in hoc seculo, peregrinatur a Domino
molestus non eris. Scitis enim advenarum animas,
interl.|  quomodo scilicet facile contristentur non habentes unde se consolentur
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Egypti.
interl.|  Ex conditione sua quisque perpendat quomodo aliis misereatur. Unde : Dimittite, et dimittetur vobis etc.

Lc. 6, 37.
Numérotation du verset Ex. 23,10 
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
Numérotation du verset Ex. 23,11 
Anno autem septimo dimittes eam,
interl.|  seminabis quidem, sed non colliges
et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quicquid reliquum fuerit edant bestie agri.
interl.|  apri, cervi

reliquum] reliqui Weber
Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
interl.|  Putabis scilicet et excoles, sed fructum non colliges.
marg.|  SEX  ANNIS  SEMINABIS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terre ut nec seminetur. Non enim ad vineam et olivetum pertinet quod dictum est : Edent pauperes gentis tue, quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. De vinea enim et oliveto, postea dicit similiter esse faciendum. Ideo illud de arvis intelligitur, que frumentis serviunt. An sic accipiendum   Sex annis seminabis terram tuam , et colliges, septimo vero non colliges, ut intelligatur ‘seminabis’, etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum ? Nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis scilicet que illis frugibus possunt vesci, id est apris, cervis, et huiusmodi ? Quod tamen non diceretur, nisi significationis gratia. De bubus enim non est cura Deo. Quod sic non intelligitur quasi non pascat ea, que « non seminant neque metunt », sed quia ei cure non est precepto movere hominem, quomodo bovi suo consulat : quanto ergo minus cura est ei de feris bestiis precipere, cum eas ipse pascat divitiis nature, qui etiam eas pascit per alios sex annos, cum colliguntur que seminantur ?
marg.|  SEX  ANNIS  SEMINABIS  TERRAM  TUAM etc. In senario, perfectio operum, in septenario, requies animarum exprimitur. Bene ergo   sex annis seminare terram nostram,   et congregare fruges eius precipimur, quia in presenti vita, que sex etatibus constat,   terram carnis nostre exercere et virtutum semina in ea serere debemus, ut in futuro vitam eternam accipiamus. Quod autem pauperes populi et bestie agri comedere iubentur, que in septimo anno de nostro labore preterito crescunt, significatur quod per elemosinarum et caritatis obsequium, merces in futuro paratur. Quam etiam vinea {t. 1 : Erfurt, f. 79rb ; facsim., p. 159b} [Rusch, f.  79rb ] et olivetum, id est gratie et misericordie opera, preparant. Si ergo non tantum amicis sed etiam bestiis, id est inimicis, benefici sumus in futuro, cum iam non erit tempus operandi, premia consequemur. Unde : « Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet » vitam eternam.

Lc. 12, 24.
2Cor. 9, 6 ; cf. Gal. 6, 8 : « Que enim seminaverit homo, hec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam ».
Numérotation du verset Ex. 23,12 
Sex diebus operaberis,
interl.|  omni tempore presentis vite, quo laborandum est
septima* die cessabis
interl.|  in quiete anime solute a corpore

septima ΩR Weber ] septimo X P* Rusch Clementina tantum
ut requiescat bos
interl.|  qui fortiter operandi laborem sustinuit
interl.|  disciplinatus
et asinus
interl.|  hebes
interl.|  de quo dicitur : Isachar asinus fortis supposuit humerum ad portandum.

Gn. 49, 14-15.
tuus, et refrigeretur filius ancille tue
interl.|  Ecclesie, que nobis quasi ancilla servit, vel sinagoge, que servit cum filiis suis : multi enim Iudei ad Dominum conversi.
interl.|  gentilis de oleastro assumptus est, et bone olive insertus, vel qui in mundo fuit quasi advena et peregrinus.
Numérotation du verset Ex. 23,13 
Omnia que dixi vobis custodite. Et per nomen
interl.|  sed per nomen suum
deorum externorum non iurabitis,
interl.|  In Evangelio omnino interdicitur iuramentum.

deorum externorum] inv. Weber
neque audietur ex ore vestro.
marg.|  ET  PER  NOMEN  DEORUM etc.   Per nomen suum   iurare permittit, non quod bonum sit iurare. Sed sciebat homines pronos ad iurandum esse : non vult ut iurent   per nomina externorum deorum et frequenti iuramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.
Numérotation du verset Ex. 23,14 
Tribus vicibus per singulos annos
interl.|  In aprili scilicet, in iunio et in septembri
mihi festa celebrabitis.
interl.|  Pasca, Pentecosten, Scenophegia
marg.|  TRIBUS  VICIBUS etc. Fidem sancte Trinitatis colentes : in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecosten datur Spiritus, in Scenophegia paterne maiestatis potentia declaratur.
Numérotation du verset Ex. 23,15 
Sollemnitatem quoque azymorum
interl.|  qua Christus immolatur

quoque] om. Weber
custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut precepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Egypto :
interl.|  aprilis, quando, secundum Iosephum, colligebant spicas, et eas igne torrentes, et manibus confricantes offerebant primitias Domino ; de quibus parum imponebant sacrificio, reliquum erat sacerdotis quo facto, cuique metere licebat.
non apparebis in conspectu meo vacuus.
interl.|  bonis operibus
Numérotation du verset Ex. 23,16 
Et sollemnitatem
interl.|  Hec erat in iunio, quando panes primitiarum offerebantur.
mensis10  primitivorum operis tui quecumque serueris11 
interl.|  vel : seminaveris

10  mensis] messis Weber 11  serueris Weber ] severis Rusch
in agro, sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregabis12  omnes fruges tuas de agro.
marg.|   Tribus vicibus per singulos annos etc. Hoc est omni tempore presentis vite et in sancte Trinitatis confessione, per fidem, spem et caritatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem agni immaculati ab Egyptia servitute liberati, per spiritales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate littere, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus.   Solennitatem vero   mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum voluntatem et sermonum primitias Domino consecramus.   Solennitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vite et introitum regni celestis pervenire contendimus, in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vite presentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes, ne in conspectu Dei vacui appareamus.
marg.|  SOLENNITATEM  QUOQUE  IN  EXITU  ANNI. Maturis scilicet frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebrei thesseri, Macedones ytheneos vocant ; in cuius principio Iudei feriantes amplius tuba canunt quam in cunctis mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenophegie quinto decimo die, qui est solennitas Tabernaculorum.

12  congregabis] congregaveris Weber
Numérotation du verset Ex. 23,17 
Ter in anno apparebit omne masculinum13  coram Domino Deo tuo14  .
interl.|  Femina enim debent occultari.

13  masculinum] + tuum Weber 14  tuo] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 23,18 
Non immolabis super fermento
interl.|  malitie et nequitie
sanguinem victime tue15  ,
interl.|  id est : purum sacrificium sine corruptione offeres.

15  tue] mee Weber
nec remanebit adeps
interl.|  id est pinguedo bonorum operum et fecunditas virtutum, vel spiritalis intelligentia
sollemnitatis mee usque mane.
interl.|  die iudicii, quia tunc non erit locus operandi, virtutibus studendi, vel Scripturam perscrutandi
Numérotation du verset Ex. 23,19 
Primitias frugum terre16 
interl.|  bonorum operum initia

16  terre] + tue Weber
deferes in domum Domini Dei tui.
interl.|  quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam
Non17  coques
marg.|  O Herodes, o Iudei
marg.|  passione p u
interl.|  Iosephus dicit ante octavum diem non licere interfici.

17  non] nec Weber
hedum
interl.|  Christus qui est hedus Iudeis, agnus nobis
interl.|  Et Septuaginta : agnum
interl.|  in infantia vel tempore conceptionis
marg.|  NON  COQUES  HEDUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum   in lacte coqui  , nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis Iudeorum hoc umquam servavit, ut agnum non coqueret, nisi sugere desisteret ? Quid est autem   in lacte matris sue, quasi possit, etiamsi boc intelligeretur, sine huius precepti transgressione coqui, si eo nato mortua {t. 1 : Erfurt, f. 79va ; facsim., p. 160a} [Rusch, f.  79va ] matre eius, ab ove alia lactaretur ? Cum alicuius ergo significantie causa esse preceptum nemo ambigit. Sed etiam que possunt observantia factitari, non sine causa ita sunt precepta. Significant enim aliquid : hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum, aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, qui hac prophetia predictus est non occidendus a Iudeis infans, quando Herodes querens eum occidere, non invenit ; ut   coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, id est tribulationem. Illud quoque forsitan non absurdum est quod alii dicunt id esse preceptum per prophetiam, ne se boni Israelite sociarent Iudeis malis, a quibus Christus passus est tamquam agnus   in lacte matris sue , id est eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim femine ex quo conceperint lac colligere : Christus autem nono mense completo, decimo inchoato, natus est octavo kalendas ianuarias, et primo mense conceptus est, scilicet octavo kalendas aprilis, quod tempus et passionis eius fuit   in lacte matris sue, id est in die quo conceptus est ; vel parvulis adhuc et lactentibus, non immittes passionem tamquam Christo dictum sit qui talibus adhuc discipulis pepercit. Unde : « Si ergo me queritis, sinite hos abire ». Unde addit Evangelista : « Ut sermo impleretur, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quenquam ». Unde apparet eos, si tunc paterentur, fuisse perituros ; postea vero passi sunt, non agni in lacte, sed arietes in grege.
marg.|  STRABO. Moraliter. Hedus , id est peccator,   non est   in lacte matris coquendus , id est blandiciis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.

Io. 18, 8.
Io. 18, 9.
Numérotation du verset Ex. 23,20 
ecce mittam ego18  angelum meum,
interl.|  Iosue
marg.|   Ecce mittam etc. Rabanus MaurusRABANUS. Iosue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur : angelos enim grece nuntius dicitur.

18  mittam ego] inv. Weber
qui precedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi.
Numérotation du verset Ex. 23,21 
Observa eum, et audi vocem eius,
interl.|  Unde : Sicut obedivimus Moysi, sic obediemus tibi.

Ios. 1, 17.
nec contemnendum putes, quia non dimittet te19  cum peccaveritis, et est nomen meum in illo.
interl.|  quia ex filiis Israel, qui ‘vir videns Deum’ interpretatur, vel quia Iesus dictus est. Mistice vero salvator et redemptor noster potest intelligi, qui est angelus magni consilii, et sue et paterne voluntatis nuntius, in quo nomen Dei veraciter est, quia verus Deus est.

19  te] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 23,22 
quod si audieris vocem eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
marg.|  INIMICUS  ERO etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur : Initium omnis peccati superbia. Prima eius soboles septem principalia vitia : inanis gloria, invidia, ira, tristicia, avaricia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbie vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spiritale liberationis prelium Spiritu septiformis gratie plenus venit.

Sir. 10, 15.
Numérotation du verset Ex. 23,23 
Precedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Etheum20  et Pherezeum Chananeum21  et Eveum et Iebuseum quos ego conteram22  .
marg.|  PRECEDETQUE  TE  ANGELUS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Iosue populum Israeliticum in terram promissionis induxit, septem gentes eiiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice, verus Deus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut nature nostre terram secure possideamus.
marg.|  QUOS  EGO  CONTERAM .  IOHANNES  CRISOSTOMUS. Habet unum quodque vitium in corde nostro propriam mansionem quam sibi vindicans, in anime nostre recessu exterminat Israelem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit. Non enim possunt virtutes cum vitiis morari, sed cum ab Israelitis, id est a virtutibus, fuerint vitia {t. 1 : Erfurt, f. 79vb ; facsim., p. 160b} [Rusch, f.  79vb ] superata, locum quem concupiscentie vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit. Quem furor ceperat, patientia vindicabit. Quem tristicia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio leticia possidebit. Quem accidia vastavit, excolet fortitudo. Quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est effectus, virtutes contrarie possidebunt, que filii Israelis, id est anime Deum videntes, nuncupantur ; qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones paravisse quam proprias recuperasse credendi sunt ; quia secundum veterem traditionem, terram Chananeorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananei violenter possederunt. Unde iusto iudicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, que post prevaricationem Ade insolescentibus vitiis, quasi Chananeis, a propria regione depulse sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.

20  Etheum] Hettheum Weber | 21  Chananeum] Chananeumque Weber | 22  conteram] contribo Weber |
Numérotation du verset Ex. 23,24 
Non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
interl.|  ut omnis memoria eorum destruatur
Numérotation du verset Ex. 23,25 
Servietisque Domino Deo vestro ut benedicam
interl.|  « Etenim benedictiones dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Syon ».

Ps. 83, 8.
panibus tuis
interl.|  verbi Dei
et aquis,
interl.|  doctrine
et auferam infirmitatem
interl.|  peccati
de medio tui.
interl.|  corde
marg.|  BENEDICAM  PANIBUS  TUIS  ET  AQUIS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia littera : Benedicam panem et vinum tuum etc. Quamvis he promissiones possint et spiritaliter intelligi, tamen cum secundum hominum temporalem felicitatem intelliguntur, ad Vetus Testamentum pertinent, ut queque precepta, exceptis his que in sacramento aliquid significant, eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrene sunt. In futuro autem dabuntur premia ad Novum Testamentum pertinentia que impii non accipient.
Numérotation du verset Ex. 23,26 
Non erit infecunda nec sterilis
interl.|  sine fructu virtutum et operum
interl.|  Propter peccata hominum, sterilitas mulierum et animalium et ipsius terre sepe contingit.
in terra tua :
interl.|  corpus
interl.|  Viri impii non dimidiabunt dies suos.
interl.|  non noctium, ut moriaris scilicet « senex et plenus dierum »

Ps. 54, 24.
implebo.
interl.|  in stabilitate scilicet eternitatis
Numérotation du verset Ex. 23,27 
Terrorem meum mittam in precursum tuum,
interl.|  id est : ante te ad terrendum populum
et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
interl.|  non ad litteram, sed terrores inimicorum significat, quibus Deus hostes eorum exagitat.
Numérotation du verset Ex. 23,28 
emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Etheum antequam introeas.
marg.|  EMITTENS  CRABRONES etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Emittam vespas etc. Hoc promittit Deus et liber Sapientie dicit esse impletum, ubi ait : Emisit antecessores exercitus sui vespas. Non autem legimus factum neque Moysi tempore, neque sub Iosue, neque sub iudicibus, neque sub regibus. Ideo fortasse vespe aculei timoris intelligendi sunt, quibus agitabantur gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur, in cuius sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historie fidem, in qua perspicitur veritas narratoris, sicut nec Evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo figurate dicitur.
marg.|  SEPTUAGINTA. Alia littera : Emittam vespas ante te, et eiiciet Amorreos etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem eiiciet Amorreos, vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.
marg.|  NON  EIICIAM  EOS A  FACIE etc. STRABO. Gentes iste vitia significant que nec simul nec uno tempore in sanctis extinguuntur, ne monstra terre multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur, et vanam gloriam et huiusmodi. Nam cum sancti contra maiora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis.

Sap. 12, 8.
Numérotation du verset Ex. 23,29 
Non eiiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestie.
interl.|  Noluit Deus simul delere omnes gentes, ne terra redacta in solitudine, sevius contra eos bestie sevirent.
Numérotation du verset Ex. 23,30 
Paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram.
Numérotation du verset Ex. 23,31 
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro
interl.|  quod est in Oriente
usque ad mare Palestinorum
interl.|  Mediterraneum scilicet, quod est mare Magnum et mare Tyrrenum
et a deserto
interl.|  post Bethleem una tantum est civitacula que Thecue alias Theone dicitur : post illam statim sequitur vastitas deserti.
usque ad Fluvium
interl.|  Eufraten
tradam manibus vestris
interl.|  alias : tuis
habitatores terre,
interl.|  demones vel vitia
et eiiciam eos de conspectu vestro.
interl.|  ne audeant resistere
Numérotation du verset Ex. 23,32 
Non inibis cum eis fedus
interl.|  Nulla pars iustitie cum iniquitate, nec templo Dei cum idolis
nec cum diis
interl.|  idolis vel demonibus
eorum.
Numérotation du verset Ex. 23,33 
Non habitent in terra tua
interl.|  corpore vel anima a Deo culta
ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum :
interl.|  Grecus habet duleuses, non latreuses 23   ; unde intelligitur quia et dulia debetur Deo tamquam Domino, latria vero non nisi Deo, sicut Deo.
23  duleuses non latreuses] scrips., duleus es non latreus es Rusch, cf. LXX : δουλεύσῃς
quod tibi certe24  erit in scandalum.
interl.|  anime

24  certe] certo Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_23)