initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 28

Numérotation du verset Ex. 28,1 
Applica quoque
interl.| interl.| familiarius ceteris||
interl.| interl.| Moyses Legem, Aaron sacerdotes sgnificat, quos Lex sibi applicat, quia sacerdotes semper in meditatione Legis debent persistere.||
Aaron
interl.| interl.| Christum||
fratrem tuum
interl.| interl.| gratia, legi : Novum Testamentum debet coniungi Veteri||
interl.| interl.| doctores tantum debent divine legi studere, ut germana cognatione coniungi videantur||
ad te cum filiis suis
interl.| interl.| apostolis||

quoque Aaron fratrem tuum – ad te] inv. Weber
de medio filiorum Israel,
interl.| interl.| ut alios electos excellant||
ut sacerdotio fungantur mihi Aaron, Nadab, et Abiu.
interl.| interl.| in plerisque additur : Eleazar et Ythamar ||
marg.| marg.| APPLICA  QUOQUE  AARON  FRATREM  TUUM etc. Beda Venerabilis BEDA. Quomodo tabernaculum cum ornatibus suis et vasis significat Ecclesiam, pulcra virtutum et personarum varietate distinctam : ita summus tabernaculi sacerdos Christum verum pontificem, qui semetipsum obtulit pro nobis. Qui bene dicitur frater, quia fraterno federe gratia legi Novum Testamentum connectitur Veteri, cum ipse Moyses de eo dicat : Prophetam de fratribus vestris, sicut me, suscitabit vobis Dominus. Et paulo post ex persona Domini : « Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui », cuius operibus admirandis, que nemo alius fecit, habitus Aaron mira varietate insignis comparatur. Vel vestes Aaron multipharie, omnem electorum cetum mira operum meritorumque distantia Christo adherentem sgnificant. Unde : Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Filii Aaron, in sacerdotium iuncti, figurant apostolos Christi, et cunctos Ecclesie magistros.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Applica quoque aaron fratrem tuum etc. Descripta factura tabernaculi, congrue sacerdotes qui in eo ministrent ordinantur. Quorum ordinatio et habitus Ecclesie sacerdotibus congruit, ut omne quod illic in ornatu vestium clarum extrinsecus fulgebat, intellectum spiritaliter etiam in sacerdotum nostrorum mentibus intus emineat, et in eorum actibus pre ceteris gloriosum clarescat. Ideo precipitur Moysi, ut applicet ad se fratrem suum Aaron cum filiis de medio filiorum Israel, ad fungendum sacerdotio coram Domino. Necesse enim ut qui ad maiorem gradum promovendi sunt, maiore mentis industria se ad legem Dei applicent, id est divinorum mandatorum observatione. Hoc est enim qui sacerdotio functuri sunt de medio filiorum Dei ad Moysen applicari, presules et doctores Ecclesie, communem electorum vitam singulari mentis culmine transcendere, et familiari inspectione quid lex generaliter perfectis loquatur attendere, ut altiori excellentia meritorum ad altiora perveniant premia. Fratrem suum Moyses cum filiis in sacerdotium ordinare precipitur, quia omnes qui officium doctoris sortiuntur, tanto studio et amore debent legi adherere, ut germana videantur cognatione coniungi. Primi filiorum Aaron post ordinationem, ignem alienum offerrentes, celesti igne perierunt, quia quidam loco sacerdotum positi, dum ignem cupiditatis igni superne dilectionis anteponunt, igne superne ultionis absumuntur.||

Dt. 18, 15.
Dt. 18, 18.
Gal. 3, 27.

Abiu] + Eleazar et Ithamar Weber
Numérotation du verset Ex. 28,2 
Faciesque vestem sanctam
interl.| interl.| opera iustitie sanctitatem virtutum ornamenta||
Aaron
interl.| interl.| Christo, in quo hec precesserunt||

Aaron] om. Weber
fratri tuo in gloriam et decorem.
Numérotation du verset Ex. 28,3 
et loqueris cunctis sapientibus corde,
interl.| interl.| prophetis, apostolis, et aliis doctoribus veritatis qui docent verbo et facto quomodo vivant ministri altaris||
interl.| interl.| qui hanc vestem composuerunt, quia primi virtutibus studuerunt, et aliis exempla prebuerunt||
quos replevi spiritu prudentie,
interl.| interl.| « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens » etc ||

Iac. 1, 17.
ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus {t. 1 : Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 179a} [Rusch, f.  89ra ] mihi ministret.
marg.| marg.| FACIESQUE  VESTEM etc. Beda Venerabilis BEDA.  Vestes sancte Aaron quas illi Moyses fecit, opera sunt iustitie et sanctitatis, que Scriptura sacre legis rectoribus habenda commendat, quorum in Christo exempla imitanda ostendit.  Sapientes corde, quos ad faciendas  vestes replevit Deus spiritu prudentie, prophete {t. 1 : Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 179a} [Rusch, f.  89ra ] sunt et apostoli et ceteri doctores, qui quomodo sacerdotes debeant vivere, et altari ministrare, facto et verbo ostendunt : Oportet episcopum sine crimine esse, et Dei verbi dispensatorem.||

Cf. Tit. 1, 7.

mihi ministret] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,4 
Hec sunt
interl.| interl.| vel : erunt ||
autem vestimenta que facient rationale
interl.| interl.| pectoris, quod grece logion ||

sunt autem] autem erunt Weber
et superhumerale,
interl.| interl.| humerorum, quod Hebraice ephot ||
tunicam et lineam strictam,
interl.| interl.| camiseam quam interius induebatur||
interl.| interl.| hec duo totum corpus operiunt||
cidarim
interl.| interl.| hec caput ornat||
interl.| interl.| pilleum||
et balteum.
interl.| interl.| cinctorium scilicet||
interl.| interl.| qui utramque tunicam et superhumerale astringit corpori||
Facientque vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
interl.| interl.| aliter non debent fungi||

Facientque] Facient Weber
Numérotation du verset Ex. 28,5 
accipient aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum.
interl.| interl.| Nihil vile vel sordidum debet esse in sacerdotis ore vel opere.||
marg.| marg.| HEC  SUNT  AUTEM etc. Quomodo hec singula facta sunt, plenius in sequentibus explicatur.  Rationale pectoris habitus.  Superhumerale est humerorum tunica. Et  linea stricta, id est camisia, totum corpus operit.  Cydaris caput ornat.  Baltheus utramque  tunicam simul, et  superhumerale artius ad corpus aptat. Quibus sex indumentis, inferius septimum iungitur. Octavum, scilicet feminalia linea, ad operiendam turpitudinem, et lamina aurea super  cydarim, que titulo nominis Domini omnibus altior eminebat.  Linea vero  stricta corpori adherebat, ita arta astrictis manicis, ut nulla inesset ruga, descendens usque ad crura. Unde grece poderis, id est talaris, dicitur. His octo generibus vestium pontifex tempore sacrificii induebatur, quarum quattuor minoribus sacerdotibus concessa, feminalia scilicet,  lineaque  tunica, baltheus, et cydaris. Decet enim ut qui maioris est gratie et gradus, pluribus virtutum actibus mirandus fulgeat. Cuncta autem sunt de auro, pretiosisque coloribus, quia nihil vile ac sordidum in sacerdotis ore vel opere debet apparere, sed cuncta que agit, loquitur et cogitat, coram hominibus preclara, et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Iubetur sacerdos in utroque humero velamine superhumeralis astringi, ut contra adversa et prospera virtutum semper ornamento muniatur : ut « per arma iustitie a dextris et a sinistris » gradiens, cum ad sola interiora nititur, in nullo delectationis infime latere flectatur ; non elevent prospera, non turbent adversa, non blanda ad voluptatem mulceant, nec aspera in desperationem premant, ut dum in illis passionibus intentionem mentis humiliat, quanta in humero utroque superhumeralis pulcritudine tegatur ostendat. Quod ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bisso retorta fit, ut quanta virtutum diversitate clarere debeat demonstretur. In auro, intellectus sapientie demonstratur, cui additur hyacinthus, ut quod intelligit non ad favorem infimum, sed ad amorem celestium surgat, ne dum laudibus capitur, veritatis intellectu vacuetur. His purpura permiscetur, ut cor sacerdotis, cum summa que predicat sperat, in se etiam vitia regia potestate reprimat, nobilitatem intime regenerationis aspiciens, et celestis regni sibi aditum moribus defendens. Unde : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. De potestate enim, qua vitia subigimus, Iohannes ait : « Dedit eis potestatem filios Dei fieri ». Et David : « Nimis confortatus est principatus eorum ». His, bis tinctus coccus adiungitur, ut ante Dei oculos omnia virtutum bona ex caritate decorentur, et que hominibus rutilant, flamma intimi amoris accendantur. Caritas enim, dum Deum et proximum diligit, quasi duplici tinctura fulgescit. Sed cum mens ad precepta caritatis extenditur, restat ut per abstinentiam caro maceretur. Unde cocco bis tincto, torta bissus additur, que candentem corporalis munditie significat castitatem ; que scilicet torta, pulcritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditie candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Cumque inter virtutes ceteras etiam afflicte carnis meritum proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.||

2Cor. 6, 7.
1Pt. 2, 9.
Io. 1, 12.
Ps. 138, 17.

accipient] accipientque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,6 
facient autem
interl.| interl.| primo scilicet, quia prius debent opera eius cognosci qui promovetur ad officium sacerdotis||
superhumerale
interl.| interl.| Superhumerale hoc dicitur fuisse in modum cuculle sine manicis, pilleum habens rotundum et quadratum in pectore aperturam ubi rationale ponebatur.||
interl.| interl.| labores operum, quos debet coram Domino iugiter sacerdos presentare||
et de auro
interl.| interl.| ut intellectu sapientie emicet||

et] om. Weber
et hyacintho
interl.| interl.| ut per hoc quod intelligit ad amorem celestium surgat||
ac purpura
interl.| interl.| ut viciis regia potestate contradicat||
interl.| interl.| ut Deum et proximum simul diligat||
et bysso
interl.| interl.| candore corporalis munditie||
retorta
interl.| interl.| maceratione carnis||
opere plumarii
interl.| interl.| vacat plerumque||

plumarii] om. Weber
polymito.
interl.| interl.| varietate virtutum et operum||
marg.| marg.| FACIENT  AUTEM etc. Beda Venerabilis BEDA. Quia in humeris onera portamus, superhumerale pontificis, labores bonorum operum, que iugiter coram Domino ferre debet, ostendit, quod bene primo faciendum precipitur. Qui enim ad sacerdotium magisteriumque populi Dei promoventur, primum eius opera cognoscantur, ut dum hoc quod foris patet omnibus, irreprehensibile patuerit, integritas cordis et sinceritas fidei probetur.  Superhumerale ergo significat evangelicum onus, de quo dicitur : « Iugum enim meum suave est, et onus meum leve ». Et alibi : Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Fit autem  superhumerale de auro, hyacintho, et  purpura, bysso retorta, coccoque bis tincto.  De auro scilicet, ut ante omnia in habitu sacerdotali, intellectus sapientie principaliter emicet. Cui  hyacinthus aereus adiungitur, ut quod intelligendo {t. 1 : Erfurt, f. 89rb ; facsim., p. 179b} [Rusch, f.  89rb ] penetrat, non ad favorem infimum, sed ad amorem celestium surgat, ne dum suis pascitur laudibus, veritatis intellectu privetur.  Auro quoque et  hyacintho, purpura permiscetur, ut sacerdotis cor cum summa que predicat sperat, in se ipso et suggestiones vitiorum reprimat, eisque regia potestate contradicat, et celestis regni aditum suis moribus defendat. In  purpureo tamen colore potest effusio sanguinis pro Christo, vel diversarum tolerantia pressurarum intelligi. Hec est enim crux, quam post Dominum portamus. Talis ergo species in humero sacerdotis refulget, ut eum doceat ad patiendum esse paratum.  Auro autem,  hyacintho et purpura, bis tinctus adiungitur  coccus, ut ante interni iudicis oculos omnia virtutum bona ex caritate decorentur. Ut que hominibus rutilant, in conspectu Dei flamma intimi amoris accendat, que scilicet caritas, qua Deum et proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Sed cum mens ad precepta caritatis dilatatur, restat ut per abstinentiam caro maceretur. Unde  bis tincto cocco,  retorta bissus adiungitur, id est munditie corporalis castitas, que  torta pulcritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditie candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur.||
marg.| marg.| COCCOQUE  BIS  TINCTO etc. Beda Venerabilis BEDA.  Coccus ignis specie fulget, et fortassis  bis tinctus fieri precipitur, quia ignis duplicem vim habet, virendi scilicet et lucendi ; cuius naturam presulem doctrine salutaris imitari oportet, ut lucem scientie desiderantibus aperiat, et rubiginem peccatorum in contemptoribus increpando comburat. Cum enim auditoribus dulcia Scripturarum arcana, miracula, et parabolas evangelicas exponit, velut in habitu suo fulgorem lucis ostendit. Cum vero memorata eterna ultione superbos percutit, quasi terrorem flamme vorantis ostendit. Qui enim sermonem facit ad populum, nec solum increpandis reatibus, nec solum reserandis Scripturarum secretis debet instare, ne tantum de correctione peccatorum disputans, minus audiatur, vel mysteriorum tantum secreta reserans, minus prosit. Temperet ergo ex utroque sermone, ut celestium secretorum pandat suavitatem, et morum correctionem quasi  bis tinctum in suo habitu  coccum demonstrans.||

Mt. 11, 30.
Mc. 16, 24.
Numérotation du verset Ex. 28,7 
Duas oras iunctas
interl.| interl.| operationem et intentionem||
habebit in utroque latere summitatum,
interl.| interl.| prosperitatis et adversitatis||
ut in unum redeant.
interl.| interl.| ut concorditer Deo serviant||
marg.| marg.| DUAS  ORAS etc. Beda Venerabilis BEDA. De hoc in sequentibus dicitur : Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura. Et paulo post : Duas quoque oras sibi in invicem copulatas in utroque latere a summo usque deorsum, ita ut dimidium vestis intuentium oculis foris appareret, dimidium vero aliud interius lateret, sed ore utreque coniuncte usque ad extremos angulos ad inferiora descenderent. In quo typice intelligitur, ut cum bona foris opera proximis extendimus, eadem intus coram Domino integra servemus, ne castitatem pure cogitationis minor actionis perfectio sequatur, vel perfectionem actionis imperfectior mentis intentio, sed quasi due ore superhumeralis sibi intus pura et simplici intentione iungantur in utroque latere superhumeralis, ut inter adversa et prospera concordi actione Domino serviamus. Deserit nanque ora ut brevior latiorem et discordante mensura in unum redire nequeunt, si cum extrinsecus bona facere pro eterna retributione cernimur, intentione placendi hominibus, in secreto mentis implicamur, humanique favoris magis quam vite invisibilis premia requirimus.||
Numérotation du verset Ex. 28,8 
ipsa quoque10  textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.
marg.| marg.| IPSA  QUOQUE  TEXTURA. Beda Venerabilis BEDA. Non in una parte aurum, in altera hyacinthus vel alii colores fuerunt, sed omnes per omnia cum auro contexti, quia in actione sacerdotis nec ad oram aliqua magnarum virtutum debet intermitti, sed auro sapientie iungatur spei hyacintho in superna erectus, et purpura regni celestis contra vitiorum bella magnanimis, semper cocco bis tincto gemine dilectionis, et bisso retorta, id est castigate carnis, sacerdos debet esse nitidus.||

10  ipsa quoque] ipsaque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,9 
sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel
interl.| interl.| quia in pretioso et mundo corde debent opera sanctorum retractari||
marg.| marg.| DUOS  LAPIDES etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur, et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit, et populus intuens {t. 1 : Erfurt, f. 89va ; facsim., p. 180a} [Rusch, f.  89va ] non aberret a patriarcharum meritis.||
Numérotation du verset Ex. 28,10 
sex nomina in lapide uno,
interl.| interl.| Lapides pretiosi sunt opera virtutum.||
et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
Numérotation du verset Ex. 28,11 
opere sculptoris et {t. 1 : Erfurt, f. 89va ; facsim., p. 180a} [Rusch, f.  89va ] celatura gemmarum11  sculpes eos nominibus filiorum Israel inclusos
interl.| interl.| quia omnis actio et intentio pontificis munditia et nitore sapientie debet vallari||

11  gemmarum] gemmarii Weber
auro atque circumdatos
interl.| interl.| intellectu sapientie et caritate||
marg.| marg.| INCLUSOS  AURO etc. Beda Venerabilis BEDA. Apte lapides  includi auro atque circumdari iubentur :  auro nanque intellectus vel caritas insinuatur, quia sicut  aurum metallis, ita caritas prestat virtutibus ceteris.  Includuntur vero lapides pretiosi et  circumdantur auro, cum operatio virtutum puro undique intellectu circumspicitur, ut nihil vitiorum latere, nihil sordis permittatur remanere, et ipse virtutes ita vinculo caritatis continentur, ut nulla rerum mutabilitate a statu suo decidere vel de habitu sacerdotis torpente custodia mentis valeant prolabi.||
Numérotation du verset Ex. 28,12 
et pones in utroque latere superhumeralis memoriale filiis Israel.
interl.| interl.| ut videntes patrum memores sint||
Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem.
interl.| interl.| ut scilicet eorum imitetur facta et exempla, quorum portat nomina, et sit memor eorum inter preces sacras||
marg.| marg.| PORTABITQUE  AARON  NOMINA. Quia sacerdos diligenter omni hora precedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut « per arma iustitie a dextris et a sinistris » gradiens, in nullo delectationis infime latere flectatur.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Tribus de causis Aaron nomina patriarcharum inter sacrificia semper in humeris sicut et in pectore portabat, ut ipse scilicet fidem vitamque patriarcharum meminisset imitari, ut duodecim tribuum, que de his nate sunt, in orationibus et sacrificiis memor esset, ut populus scripta in veste presulis patrum nomina videns sedulo curaret, ne ab illorum meritis discedens ad errorum contagia declinaret. Unde : Et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Nunc quoque pontifex in superhumerali nomina patriarcharum gestat, cum doctor vel presul Ecclesie in omnibus que agit precedentium patrum facta considerat, atque ad eorum imitationem dirigere vitam, et onus evangelice perfectionis satagit ferre. Nomina vero patrum bene in lapidibus pretiosis sculpuntur. Lapides pretiosi opera virtutum spiritalium sunt. Habetque sacerdos in humeris lapides pretiosos, et in eis nomina patrum scripta, cum claritate bonorum operum cunctis mirandus extitit, et eandem claritatem non a se noviter inventam, sed antiqua sibi patrum autoritate traditam docuerit. Duplici autem ratione hec in humeris portat, ut et ipse preceptis Domini humiliter subditus incedat, et auditoribus suis semper celestia sive sua sive patrum exempla que sequantur proponat.||

2Cor. 6, 7.
Numérotation du verset Ex. 28,13 
Facies et uncinos ex auro,
Numérotation du verset Ex. 28,14 
et duas catenulas auri purissimi
interl.| interl.| in quibus caritas significatur||
sibi invicem coherentes quas inseres uncinis.
marg.| marg.| FACIES ET  UNCINOS etc. Beda Venerabilis BEDA. Uncini isti in supremis erant angulis superhumeralis fabre affixi ; catenule autem non in superhumerali, sed in rationali, id est in superioribus eius angulis, per annulos aureos videntur fuisse annexe, ut dum indueretur pontifex, catene que de rationali pendebant possint etiam uncinis superhumeralis annecti, ut utraque sibi firma positione cohererent. Unde apertius in sequentibus : Fecerunt in rationali catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo, et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, e quibus penderunt due catene auree, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. De quorum figura melius in rationalis expositione tractabitur.||
marg.| marg.| Hi erant in oris superhumeralis quibus catene rationalis coniungebantur superhumerali, quia bona opera et cogitatio munda ad invicem per caritatem et bonam intentionem sunt nectenda.||

Ex. 39, 15-17.
Numérotation du verset Ex. 28,15 
interl.| interl.| in quo cordis et cogitationum sacerdotis castitas exprimitur, cuius pectus rationali tegitur et ornatur||
facies
interl.| interl.| ut omnis discrete faciat||
marg.| marg.| RATIONALE  QUOQUE etc. Gregorius Magnus GREGORIUS. Precipitur ut in pectore Aaron  rationale iudicii vittis litigantibus imprimatur, ne cor sacerdotale fluxe cogitationes possideant, sed ratio sola constringat, ne indiscretum vel inutile cogitet qui ad exemplum constitutus, gravitate vite semper debet ostendere quantam rationem portet in pectore. In  rationali duodecim nomina patriarcharum describuntur : patres prescriptos semper in pectore ferre est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum precedentium patrum exempla semper intuens, cogitationes illicitas deprimit, ne pedem tendat extra limitem ordinis.  Rationale iudicii dicitur, quia debet rector subtili examine bona malaque discernere, et que vel quibus, quando et qualiter congruant, studiose cogitare, nihil proprium querere, sed sua commoda propinquorum bona deputare. Unde : « Pones autem in  rationali iudicii doctrinam et veritatem » etc. Sacerdos enim iudicium filiorum Israel in pectore gestat in conspectu Domini, {t. 1 : Erfurt, f. 89vb ; facsim., p. 180b} [Rusch, f.  89vb ] cum subiectorum causas pro sola interni iudicis intentione discutit, ut nihil humanitatis admisceat in hoc quod divina positus vice dispensat, ne correctionem privatus dolor exasperet. Cumque contra aliena vitia emulator ostenditur, que sua sunt exequatur, ne tranquillitatem iudicii aut latens invidia maculet, aut preceps ira perturbet. Sed dum consideratur terror eius qui super omnia presidet, id est iudicis intimi, non sine magno timore regantur subiecti.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Rationale quoque etc. Sicut in superhumerali operum perfectio, ita in  rationali iudicii quo pectus sacerdotis tegitur et ornatur cordis et cogitationum eius castitas exprimitur. Et bene post humerale  rationale iudicii sequitur, ut cum ante homines quis innocens manibus apparuerit, multo magis in conspectu summi iudicis mundus corde assistere contendat, omni agens de industria, ut quidquid foris erga proximos agit aut iudicat, ex regula interne rationis probatum, et suo conditori placitum fulgeat. Item  rationale iudicii sacerdos in pectore ferre precipitur, quia debet rector subtili examine, bona malaque discernere, et que, quibus, quando vel qualiter congruant, studiose cogitare.||

Ex. 28, 30.
Cf. Ps. 23, 4.
Cf. Ps. 23, 4.
opere
interl.| interl.| varietate scilicet virtutum||
polymito
interl.| interl.| multiphario||
iuxta texturam
interl.| interl.| quia cogitatio debet convenire operi||
superhumeralis ex auro,
interl.| interl.| sapientie||
hyacintho,
interl.| interl.| spei superne||
et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
interl.| interl.| carnalis munditie||
Numérotation du verset Ex. 28,16 
quadrangulum erit
interl.| interl.| quia in utraque parte mensuram palmi habebat||
et duplex
interl.| interl.| ut fortiter pondus gemmarum sustineat||
interl.| interl.| ut examen sacerdotis Deo placeat, et homo non contemnat||
mensuram palmi habebit
interl.| interl.| infatigabilem pie intentionis conatum||
tam in longitudine
interl.| interl.| eterne vite desiderande||
quam in latitudine
interl.| interl.| caritatis gratia ad curam proximi||
marg.| marg.| DUPLEX. Beda Venerabilis BEDA. Factum rationale, ut facilius pondus lapidum sustineret. Typice autem nos admonet ut rationem nostri examinis invisibilis arbiter probet, nec humana foris existimatio merito contemnat, vel  duplex ferimus in pectore rationale iudicii, quando ea que de fide veritatis et vita invisibili loquimur aut cogitamus, fixa ratione subsistunt, et que visibiliter agimus aut agere disponimus, iudicio discretionis librata sunt. Quod autem mensuram palmi habebat per quadrum, pie intentionis conatum infatigabilem et perpetuum ostendit. Qui enim palmo aliquid metitur, summo conamine expansis digitis manum ostendit, ut possit mensuram quam querit plene et certe tenere. Unde sicut per manum operatio, ita per palmum exprimitur inflexibilis operationis intentio, et bene idem rationale tam in longitudine quam in latitudine habet mensuram palmi, quia sive in longitudine vite eterne desiderium mentis erigat, sive in latitudine caritatis ad curam proximi inclinet affectum, necesse est per omnia cor sacerdotale desidiosum non esse, sed ardente desiderio extendi, ut comprehendat « bravium superne vocationis Dei ».||

Phil. 3, 14.
Numérotation du verset Ex. 28,17 
Ponesque in eo quattuor ordines lapidum :
interl.| interl.| positio diversarum gemmarum multipharia gratia virtutum que concordi serie debet in corde sacerdotis apparere||
marg.| marg.| PONESQUE IN EO etc. Beda Venerabilis BEDA. Hec positio diversarum gemmarum in rationali, multiplicem variarum virtutum gratiam ostendit, que concordi serie in corde sacerdotis debet apparere. Singuli autem  lapides singulis patrum nominibus inscribuntur, dum sanctorum vitam rector inspiciens, qui maxime quibus virtutum operibus floruerint, sollicite scrutatur, et hec cuncta in secreto pectoris colligit, et operando prodit. Magno enim sacramento, utraque vestis  lapidibus pretiosis redimitur, et patrum nominibus insignibus insignitur. Ipsa quoque nomina in superhumerali duobus  lapidibus eiusdem generis. In rationali vero duodecim diversi generis sculpta sunt. Quod autem patres  lapidibus pretiosissimis, et non diversi coloris sculpti sunt, significat quod una fides in Deum, et una caritas, et spes vite celestis omnium patrum corda repleverit. Quod diversi generis  lapidibus scripti sunt, multiplex est varietas et gratia bonorum operum, quibus sanctorum fides, spes et caritas confirmata refulget.||
marg.| marg.| In rationali quattuor erant  ordines lapidum, et singuli habuerunt tres lapides, ut scilicet  quattuor principalibus virtutibus fidem Trinitatis non fictam teneamus.  Quattuor enim  ordines gemmarum habet in pectore sacerdos, cum omne quod cogitat, prudentia circumspectum, fortitudine firmum, iustitia eximium, temperantia a malis omnibus fuerit segregatum. Sed iidem  ordines ternas habent gemmas, cum prudentia, fortitudo, iustitia, et temperantia, Trinitatis fide et operatione consistit. Apte ergo sacerdos, ut opere fulgeat,  quattuor in pectore versus gemmarum baiulat, ut vero cum operibus fidei sinceritate sit castus, ternas in singulis versibus habet gemmas, ut omnibus vere fidei confessionem et imitandam actionem ostendat, ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Possumus sane in vario decore lapidum, non solum claritatem multiphariam {t. 1 : Erfurt, f. 90ra ; facsim., p. 181a} [Rusch, f.  90ra ] sacerdotalis actionis et cognitionis, sed etiam spiritalium accipere dona virtutum et miracula sanitatum. De quibus dicitur : « Infirmos curate » etc Et alibi : « Signa autem eos qui crediderint, hec sequentur. In nomine meo demonia eicient. » Quidquid autem designent, recte duodenarius in rationali fieri precipitur, ut eorum actus et miracula, qui apostolice fidei et caritatis virtutem sequuntur, acceptos Deo etiam noverimus. Si quis autem loquitur linguis angelorum, et facultates suas distribuerit pauperibus, corpusque tradiderit ut ardeat, si unitatem catholice caritatis non habuerit, nihil illi prodest.||

Mt. 10, 8.
Mc. 16, 17.
Cf. 2Cor. 13, 1-3.
interl.| interl.| in quattuor ordinibus tantum sunt terni lapides, id est in principalibus virtutibus Trinitatis fides||
erit lapis sardius
interl.| interl.| qui, ut aiunt, rubre terre similis vulgo corneolus dicitur||
et topazius
interl.| interl.| topasius pretiosissimus omnium colorum, et maxime aurei, unde topasion dicitur quasi topadion, id est omnium colorum||
et smaragdus
interl.| interl.| viridissimus||
Numérotation du verset Ex. 28,18 
in secundo carbunculus
interl.| interl.| qui nocte lucere dicitur, et circa se omnia illustrare||
saphirus
interl.| interl.| sereno celo similis||
et iaspis
interl.| interl.| obtusi viroris, qui contra fantasmata dicitur opitulari||
Numérotation du verset Ex. 28,19 
in tertio ligurius12  ,
interl.| interl.| qui hyacinthini coloris fertur, et invenitur in renibus bovis||

12  ligurius Rusch etc.] ligyrius Weber etc.
achates,
interl.| interl.| ab Achate fluvio Sicilie, ubi invenitur, et fertur esse nigri coloris habens candidos in superficie ramos||
et amethistus
interl.| interl.| purpurei et violacei coloris||
Numérotation du verset Ex. 28,20 
in quarto chrysolitus,
interl.| interl.| totus aureus||
onychinus,
interl.| interl.| onix grece, unguis latine ; unde, onychinus lapis qui humani unguis habet colorem||
marg.| marg.| ONYCHINUS. Beda Venerabilis BEDA. Recte autem duo lapides  onychini in superhumerali eodem numero patrum insculpti sunt, ut doctrinam fidemque apostolorum utrique populo, Iudeorum scilicet et gentium, profuturam designarent. Onix rubri coloris circulos habens albis cingentibus zonis, caritatis ardorem, vel scientie lucem significat comitante zona castitatis. Huiusmodi lapidibus inscripta patrum vocabula gestat sacerdos, cum precedentium iustorum imitande caritati, castitati, humilitati, doctrine, ceterisque virtutum operibus iuge studium impendit, et hoc in utroque populo, ut Iudeus et gentilis claritatem veritatis et pietatis in doctore aspiciat, per quam ipse ad meliora proficiat.||
et berillus.
interl.| interl.| aquatici coloris, qui non potest sculpi, ut aiunt||
Inclusi auro erunt per ordines suos
Numérotation du verset Ex. 28,21 
habebuntque nomina filiorum Israel
interl.| interl.| ut sacerdos, inspiciens vitam sanctorum quibus floruerunt virtutibus, mediteur et operando imitetur||
duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Numérotation du verset Ex. 28,22 
facies in rationali
interl.| interl.| quod cogitationum munditia significat||
catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
interl.| interl.| industriam mentis que doctorum intellectum cum operatione coniungit, ne valeant separari||
Numérotation du verset Ex. 28,23 
et duos annulos aureos
interl.| interl.| iugem memoriam perpetue claritatis in celis||
quos pones in utraque rationalis summitate
interl.| interl.| angulo scilicet||
Numérotation du verset Ex. 28,24 
interl.| interl.| dilectionem Dei et proximi||
iunges annulis qui sunt in marginibus eius
Numérotation du verset Ex. 28,25 
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis
interl.| interl.| firme scilicet intentionis Deo placendi, que omnino apta sit suscipiende dilectione Dei et proximi, sive in prosperis, sive in adversis||
in utroque latere superhumeralis
interl.| interl.| bone actionis||
quod rationale
interl.| interl.| munditia cogitationis||
respicit.
Numérotation du verset Ex. 28,26 
facies et duos annulos aureos quos pones in summitatibus
interl.| interl.| angulis||
rationalis et in oris que e regione sunt superhumeralis
interl.| interl.| in oris scilicet rationalis||
et posteriora eius aspiciunt
Numérotation du verset Ex. 28,27 
nec non et alios duos annulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncture inferioris ut aptari possit cum superhumerali
Numérotation du verset Ex. 28,28 
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta,
interl.| interl.| ingeniose vel artificiose : faber enim quilibet artifex dicitur.||
et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
marg.| marg.| FACIES IN  RATIONALI etc. Beda Venerabilis BEDA. Ordo operis, quantum nobis videtur, hic fuit. Duo erant uncini supra in duobus superhumeralis angulis positi, et duo contra annuli in duobus rationalis angulis sursum, e quibus pendebant due catene auree, que in tempore induendi inserebantur uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant, ut in sequentibus apertius scriptum est, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, quorum superior connexio hucusque descripta est. Sequitur autem de inferiori, que erat subtus ascellas, Scriptura ita subiiciens :  Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, et in oris, que e regione sunt superhumeralis et posteriora eius aspiciunt. Quod dicit  in oris, que e regione sunt superhumeralis, non significat  in oris superhumeralis, sed  in oris illis,  que e regione sunt superhumeralis, id est  in oris rationalis,  que e regione superhumeralis sunt. Annuli enim, qui in ultimis et infimis erant angulis rationalis, habebant contra se in utroque latere superhumeralis eque annulos alios, quibus ipsi vittis ligantibus iungerentur. De quibus sequitur : Necnon alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem iuncture inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, quia de iunctura superiori, que erat super scapulas, ante dixerat. Inter quas scilicet iuncturas hoc distabat quod superior catenulis, inferior vero vittis erat facta ligantibus. Unde subditur : « Et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacintina, ut maneat iunctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari ». Non autem putandum est utrumque indumentum simul esse terminatum. Nam rationale, quod mensuram palmi in altitudine et latitudine habuit, non multum amplius quam pectus texit. Superhumerale vero usque ad cingulum pervenit, sicut in posterioribus plane ostenditur, cum dicitur : Hec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale necterentur mutuo, ad baltheum stricta et annulis fortius copulata, quos iungebat {t. 1 : Erfurt, f. 90rb ; facsim., p. 181b} [Rusch, f.  90rb ] vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Allegorice. Superhumerale consummationem bonorum operum, rationale significat munditiam cogitationum. Connexio autem mentis, industriam, qua doctorum intellectus et fides cum operatione iungitur. Manet enim iunctura fabrefacta, ut rationale et superhumerale nequeant separari, quando tanta eruditione, tanto operum studio preeminet rector, ut nihil ex his que facienda cognoverit, imperfectum relinquat, et quod fecerit, virtute rectitudinis non privet incuria. Defluunt enim indumenta pontificis et ab invicem moventur, si decus operis minor custodia cordis sordidat, vel castitatem cogitationis integritas non sequitur actionis. Sed ne dissolvantur, habet sacerdos in rationali duas catenulas ex auro purissimo, id est continuationem caste et non ficte dilectionis cordi firmiter affixam, que nunquam manum et linguam ab equitate puri sensus dissentire permittat. Et bene duas, ut etiam in his que ad fraterne subsidium necessitatis pertinent, ornatus incedat. Bene autem opus caritatis per catenulas aureas signatur, quia sicut catenula ex plurimis auri virgulis contexitur, ita caritas ex multipharia virtutum operatione perficitur. Quas virgulas Apostolus exponens ait : « Caritas patiens est, benigna est. Caritas non emulatur » etc. Habet sacerdos annulos aureos, e quibus catene pendent, id est iugem memoriam nunquam finiende claritatis in celis, ex qua solum memoria fit, ut maneant nobis continua vincula caritatis. Habet duos uncinos superhumeralis angulis eminentes, quibus inserantur catene, id est in exordio boni operis habeat firmam intentionem Deo placendi, que per omnia apta sit suscipiende et continende in se dilectioni Dei et proximi, sive prospera sive adversa occurrerint, nunquam saluberrima pie devotionis retinacula laxet. Hoc est enim sacerdotem in utroque humero uncinos, qui catenulas rationalis excipiant, habere, in prosperis et in adversis Deo fixum placendi studium gerere, et huius intentione in Dei et proximi amore firmari. Inserunt ergo se uncinis superhumeralis catenule auree, que de rationalis summitatibus efferuntur. Cumque enim mens rationabiliter de interne luce claritatis degustat, mox alacritas bene operandi amplectando suscipit, ne forte habitus rationalis pulcerrimus a pectore sacerdotis relabatur, si non eum accelerans bone actionis uncinus contineat.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Quod superhumerale strictum erat baltheo, de quo in sequentibus dicitur : Et desuper humerale imposuit, quod stringens baltheo aptavit rationali, aperte ostendit quia custos bonorum operum est continentia. De qua dicitur : « Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes » etc Lumbi scilicet precincti, per continentiam ; lucerne ardentes, per virtutum operationem.||
marg.| marg.| VITTA  HYACINTHINA etc. Beda Venerabilis BEDA. Vitte hyacinthine quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligature sunt desiderii celestis, que annulis aureis innexe superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perhennis patrie in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo presentis Ecclesie servire studemus.||

Ex. 28, 26.
Ex. 28, 27.
Ex. 28, 28.
Ex. 39, 18-19.
1Cor. 13, 4.
Lc. 12, 35.
Numérotation du verset Ex. 28,29 
portabitque Aaron nomina filiorum {t. 1 : Erfurt, f. 90va ; facsim., p. 182a} [Rusch, f.  90va ] Israel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in eternum
marg.| marg.| PORTABITQUE  AARON etc. Beda Venerabilis BEDA. Nomina filiorum Israel Aaron super pectus {t. 1 : Erfurt, f. 90va ; facsim., p. 182a} [Rusch, f.  90va ] memoriale coram Domino portat in eternum, quando presul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare iubetur sculptos nominibus filiorum Israel : hic est Redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio predicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit.||
marg.| marg.| Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo sacratius est ministerium, sollertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis presentet aspectibus.||
Numérotation du verset Ex. 28,30 
Pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem que erunt in pectore Aaron,
interl.| interl.| ut studeat sacerdos doctrinam et veritatem inquirere et docere||
quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo,
interl.| interl.| ut causas subditorum pro sola Dei intentione discutiat, nihil simultatis admiscens||
in conspectu Domini semper.
interl.| interl.| Deo beneplacens||
marg.| marg.| PONES  AUTEM etc. Beda Venerabilis BEDA. Ut scilicet meminerit sacerdos se studiis  doctrine et veritatis inquirendis, non curandis ruminandisque secularibus negociis per acceptum sacerdotium fuisse consecratum. Sed ut quod exterius typicum in veste prefulgebat, intus in corde veraciter expressum coruscaret. Item  doctrina et veritas in rationali erant posite, ut monstraretur quia vestis illa non solum legalem induebat pontificem, sed et evangelicum prenuntiabat, scilicet ipsum Christum, de quo dicituraa   : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum patefacta est. Vel apostolos et omnes gratie nove precones.  Gestat autem  iudicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini, cum subditorum causas pro sola interni iudicis intentione discutit, ut nihil simultatis admisceat, in eo quod divina vice dispensat.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Pones autem in rationali etc. In qua re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale (quia talia dicit fieri in veste sacerdotis que corporaliter fiunt) invenire difficile est. Fabulantur tamen lapidem fuisse cuius color adversa vel prospera imitaretur, quando sacerdos intrabat in Sancta. Et hoc est quod ait : Et afferet Aaron iudicium fliorum Israel super pectus, ostendens scilicet in illa demonstratione et veritate quid de illis iudicaverit Dominus, quamvis intelligi possit demonstrationem et veritatem litteris impositam super logion.||

aa  Io. 1, 17.
Numérotation du verset Ex. 28,31 
Facies et tunicam
interl.| interl.| supremam scilicet||
interl.| interl.| firmissimam||
interl.| interl.| opus celeste ad finem vite||
superhumeralis totam hyacinthinam
Numérotation du verset Ex. 28,32 
in cuius medio supra erit capitium, {t. 1 : Erfurt, f. 90vb ; facsim., p. 182b} [Rusch, f.  90vb ] et ora per gyrum eius textilis,
interl.| interl.| ut primordium boni operis forti radice timoris Dei subnixum, et contra insidias diabolo sit munitum||
sicut fieri solet in extremis vestium partibus
interl.| interl.| consummatione scilicet operum||
ne facile rumpatur.
marg.| marg.| FACIES ET  TUNICAM etc. Beda Venerabilis BEDA. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, ut admoneatur opus celeste non modo inchoandum, sed usque in finem esse ducendum omnibus qui salvi esse volunt. Tunica enim hyacinthina usque ad pedes vestiri, est bonis operibus usque ad finem vite insistere, secundum illudab   : « Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vite ». Et quia ita solummodo ad perfectionem boni operis infatigabili proposito perveniemus, si hanc fixa intentione superne remunerationis incipimus, recte additur :  In cuius medio supra erit capitium etc.  Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum, et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per girum vestit et ornat, quando rectori fiduciam predicandi celestia prebet : hoc quod non solum in vite cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine ceperit, sicut Samuel, Ieremias, Iohannes, qui ab ipsa infantia spiritali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur. Sicut fieri solet in extremis vestium partibus, sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extreme vestium partes, ultime sunt nostre solicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt cum metu et pavore, curantes ne ante districtum iudicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordie, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam et caritatemac  , « quod est vinculum perfectionis »ad  . Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri : cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando perveniat, et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad iudicium {t. 1 : Erfurt, f. 90vb ; facsim., p. 182b} [Rusch, f.  90vb ] ultimum ingressurus habere sufficiat, sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illudae   : « Cepit Iesus facere et docere », recte subiungituraf   : « Deorsum vero ad pedes eiusdem tunice » etc.||
marg.|

ab  Apc. 2, 10.
ac  Col. 3, 12.
ad  Col. 3, 14.
ae  Act. 1, 1.
af  Ex. 28, 33.
Numérotation du verset Ex. 28,33 
deorsum
interl.| interl.| ut sacerdos ad tantam excellentiam conversationis perveniat, ut nihil in illo nisi splendor et gratiao flosque varius bonorum operum appareat, et horum tantum sonum suavissimum proferat||
vero ad pedes eiusdem tunice per circuitum quasi mala punica
interl.| interl.| multiphariam virtutum operationem uno caritatis munimine circumdatam||
facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto et bisso retorta13  , mixtis in medio tintinnabulis,
interl.| interl.| ut omnis sermo sacerdotis claritatem superne lucis resonet||
marg.| marg.| DEORSUM  VERO etc. Gregorius Magnus GREGORIUS. Cum rector se ad loquendum preparat, quam caute loquatur attendit, ne inordinate loquens corda audientium errare faciat, et sapiens videri desiderans unitatis compagem insipienter scindat. Undeag   : Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Qui enim sapienter loqui nititur, timeat ne eius eloquio unitas confundatur. Undeah   : « Non plus sapere quam oportet sapere » etc Hinc est quod  tintinnabulis mala punica coniunguntur. Per  mala enim  punica, fidei unitas signatur, quia sicut in  malo punico, uno cortice multa interius grana muniuntur, ita innumeros populos Ecclesie unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet. Bene ergo diciturai   : Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos etc., ac si per habitum sacerdotibus dicatur :  Mala punica tintinnabulis iungite, ut per omne quod dicitis, unitatem fidei cauta observatione teneatis.||

ag  Mc. 9, 49.
ah  Rm. 12, 3.
ai  Mc. 9, 49.

13  et bisso retorta] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,34 
ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum14  {t. 1 : Erfurt, f. 91ra ; facsim., p. 183a} [Rusch, f.  91ra ] rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
operatio caritatis||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Deorsum ad pedes tunice fiunt,  quasi mala punica et  tintinnabula per girum, quando ad tantam excellentiam devote conversationis sacerdos pervenerit, ut nihil in eo nisi splendor et gratia, flosque varius bonorum operum videatur : nihil aliud cum os aperiat, quam suavissimus horum sonus audiatur. Quia enim in  malo punico multa interius grana, uno cortice teguntur, recte per  mala punica multipharia virtutum operatio, uno caritatis munimine undique tecta signatur. Fit autem malorum effigies de hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bisso retorta ; quibus quattuor coloribus, que virtutum varietas signetur, supra dictum est. His vero in medio tintinnabula permiscentur, ut neque opus sacerdotis ab eo quod loquitur discrepet, neque a rectitudine operis lingue sonus aberret. Unde pulcre additur :  Ita ut tintinnabulum aliud sit aureum et malum punicum. Aurea enim  tintinnabula hyacinthine tunice inseruntur, et undique circundantur, cum omnis sermo eius claritatem superne lucis resonat, et idem sonitus, velut hyacinthine tunice firme infixus, operum quoque ipsius sublimitate audientium mentibus commendatur. Fiuntque bina mala circa singula  tintinnabula, cum omnia que loquitur bonis confirmantur actibus, et in auditorum artius corde figuntur, et universa que agit, quam sint rationabilia, discreto sermonis sonitu producuntur.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Possumus in duodenario gemmarum rationalis intelligere quod sol iustitie cuncta nostra tempora, cunctas orbis plagas sua luce replere sicut sol invisibilis qui per menses duodecim signiferum circulum lustrare et totum ambire consuevit. Nam et hoc quod quattuor ordines in rationali ternos lapides habent, congruit anni vertentis ordini, qui per ternos menses in quattuor tempora distinguitur. Annum autem in Scripturis solet vocari totum tempus nostre salutis, quo pro eterna retributione certamus. Christus enim, secundum Isaiamaj  , missus est « predicare annum Domini acceptum, et diem retributionis »ak  . De eodem anno et David dicital   : « Benedices corone anni benignitatis tue ».||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Vel sicut supradictum est, duodecim gemmas, id est ter quaternas, gestabat, ut admoneret omnes doctores opera iustitie que quattuor principalibus {t. 1 : Erfurt, f. 91ra ; facsim., p. 183a} [Rusch, f.  91ra ] virtutibus continentur, cum fide Trinitatis habere, et discipulis commendare. Portabat et septuaginta duo tintinnabula aurea, cum totidem malis punicis, ut ostenderet quod eadem fides et operatio iustitie universum mundum ab errorum et vitiorum tenebris ad veram lucem duceret. Tres enim dies et noctes habent horas septuaginta duas, quibus supra infraque lustrando sol tribus vicibus mundum circumit. Bene ergo hic numerus tintinnabulorum et malorum diversitate coloris, tunice pontificis inditus est, quia « sol iustitie »am  Christus universum orbem esset illuminaturus, et veram fidem que est in agnitione Trinitatis, et confessione daturus, et operationem bonam que est in variarum splendore virtutum.||

aj  Is. 61, 2.
ak  Lc. 4, 19.
al  Ps. 64, 12.
am  Mal. 4, 2.

14  punicum] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,35 
et vestietur Aaron ea15  in officio ministerii, ut audiatur sonitus
interl.| interl.| predicationis||

15  Aaron ea] inv. Weber
quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
interl.| interl.| Morietur enim si non predicaverit ut audiatur a Deo et ab hominibus.||
marg.| marg.| UT AUDIATUR etc. Gregorius Magnus GREGORIUS. Sacerdos  ingrediens vel  egrediens moritur, si de eo  sonitus non  audiatur, quia iram contra se occulti iudicis provocat, si sine predicationis  sonitu incedit. Apte vero tintinnabula vestimentis illius inserta scribuntur. Sacerdotis enim vestimenta sunt recta opera. Undean   : « Sacerdotes tui induantur iustitiam ». Vestimentis ergo illius tintinnabula inherent, ut vite viam cum lingue  sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Ut audiatur etc. Sacerdos ingrediens et egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se occulti iudicis provocat, si sine predicationis sonitu incedit. Quod si Iosephi verbis intendere volumus, qui dicit mala septuaginta duo fuisse, et eiusdem numeri tintinnabula, congruit huic mysterio, ut discipulorum septuaginta duorum circa pedes numerum habeat signatum. Sicut enim duodenarius apostolorum numerus episcopalis dignitatis gradum inchoavit, sic discipuli septuaginta duo, qui et ipsi ad predicandum missi sunt, gradum minoris sacerdocii, qui presbyteratus dicitur, significant. Unde horum numerus in ultima parte sacerdotalis habitus, ille in prima figuratur. Si quis vero numeros utriusque ordinis mystice velit interpretari : duodecim gemmas Aaron in pectore preferebat, ut significaret tempus instare quo fides Trinitatis in omnibus quadrati orbis partibus predicaretur.||

an  Ps. 131, 9.
Numérotation du verset Ex. 28,36 
Facies et lamminam de auro purissimo
interl.| interl.| hoc supremum et excellens omnibus ornamentis||
in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino.
interl.| interl.| pro munditia cordis et corporis in qua mysteria redemptionis recondimus et portamus||
FACIES ET LAMINAM DE etc. Beda VenerabilisBEDA. Lamina aurea in fronte pontificis, in qua Sanctum Domino vel Sanctum Domini (ut in sequentibus dicitur) sculptum est, sacratius est ceteris indumentis, quia sicut divina potentia omnibus creaturis supereminet, ita oportet ut nomen eius ceterum pontificis ornatum transcendat, et velut cuncta sanctificans eximiam sedem teneat. Significat autem professionis nostre fiduciam, quam in fronte portamus, dicente Apostoloao   : « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi ». Recte autem hoc solum in toto pontificis habitu de solo auro est, ut munditiam cordis vel corporis, in quo mysteria nostre redemptionis recondere vel gestare debemus, ostenderet. Vel auro inscriptum Sanctum Domini in fronte sacerdos portat, ostendens quod ita passionem Domini qua redempti sumus, venerari et amplecti debemus, ut claritatem in ipso divine maiestatis, per quam creati sumus, pariter confitendam esse sciamus : ita mortem assumpte humanitatis confitentes, ut eandem resurrexisse fateamur.||
marg.| marg.| SANCTUM  DOMINO etc. Beda Venerabilis BEDA. Quod in lamina sculpi iubetur nomen sanctum et venerabile significat quod apud Hebreos quattuor litteris vocalibus scribitur id est ioth heth vav he ap  quod interpretatur ineffabile non quia dici non potest sed quia diffiniri sensu et intellectu creature non potest secundum illudaq   : « Pax Dei que exuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras » etc. Et alibiar   : « Magnus Dominus et laudabilis nimis » etc. Bene autem in fronte pontificis quattuor litteris significans totidem partes dominice crucis quam in fronte portamus ».| as  ||
marg.| marg.| Ineffabile nomen Domini quattuor litterarum constans, he scilicet quod interpretatur iste, ioth quod est principium, heth quod est passionis, vav hoc est vite. Quod totum sonat : iste principium passionis vite ; quod Christus est principium vite in Adam amisse quam reparavit sua passione.| at  ||
marg.| marg.| Idem Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, quando expurgati a sordibus vitiorum, que ex primo parente habuimus, imaginem et similitudinem Conditoris ad quam creati sumus recipimus, nec celamus, sed factis et dictis promulgamus. Iuxta illudau   : Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus imaginem celestis. Unde et alibiav   : Expoliantes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, {t. 1 : Erfurt, f. 91rb ; facsim., p. 183b} [Rusch, f.  91rb ] qui renovatur secundum imaginem eius qui creavit eum. Et Iohannes aitaw   : Habentes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in cordibus suis. Cum ergo omnes Agnum sequentes, ipsa professionis fronte debeant hoc nomen habere, quanto magis sacerdotes gregem Domini ducentes, qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere ?||

ao  Gal. 6, 14.
ap  Revera : ioth he vav he : יהוה. Cf. Hieronymus, Epistolae, Ep. 54, par. 17, CSEL 54, p. 604.1-3 : “Est lamina aurea, id est 'sis zaab', in qua scriptum est nomen dei hebraicis quattuor litteris ioth, he, vav, he, quod apud illos ineffabile nuncupatur”. Aliqui codices Hieronymi, Bedae et Rhabani infra laud. mendose scribunt heth pro he.
aq  Phil. 4, 7 : « Et pax Dei que exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu ».
ar  Ps. 42, 7.
as  Cf. Beda Venerabilis, De tabernaculo, lib. 3, CCSL 119A, hic lin. 803 : « Vel certe auro inscriptum in fronte sacerdos sanctum domini gestat ut insinuet mystice quod ita passionem domini et saluatoris nostri per quam redempti sumus uenerari et amplecti debemus ut caritatem in illo diuinae maiestatis per quam creati sumus pariter confitendam esse nouerimus ita mortem assumptae ab illo humanitatis confiteri ut eandem mox humanitatem in aeternam de morte gloriam resurrexisse fateamur, sanctum autem domini quod in lammina sculpi iubetur nomen eius sanctum et uenerabile significat quod apud hebraeos quattuor litteris uocalibus scribi solet, hoc est ioth he vav he, cuius interpretatio lingua eorum ineffabile sonat non quia dici non potest sed quia finiri sensu et intellectu creaturae nullius potest. Et quia nil de eo digne dici potest ideo ineffabilis rectissime uocatur iuxta illud apostoli: et pax dei quae exsuperat omnem sensum; et psalmista: magnus dominus, inquit, et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis. Et bene quattuor litteris idem nomen domini in fronte pontificis erat scriptum propter uidelicet significantiam totidem partium dominicae crucis quam in fronte portaturi eramus, hoc est supremam infimam dextram laeuam que ». Differenter : Rabanus Maurus, Commentaria in Ex., lib. 4, cap. 6, PL 108, 200A : « Sanctum autem Domini quod in lamina sculpi iubetur, nomen eius sanctum et venerabile significat, quod apud Hebraeos quatuor litteris vocalibus scribi solet: hoc est יהוה Cuius interpretatio lingua eorum ineffabile sonat: non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu creaturae nullius potest. Et bene quatuor litteris idem nomen Domini in fronte pontificis erat scriptum, propter videlicet significantiam totidem partium Dominicae crucis, quam in fronte portaturi eramus, hoc est, supremam, dextram, laevam, infimam ». < Parall . > Glossa ordinaria (Prol. 1-4Rg. ; Gal. 3, 1).
at  Cf. Alcuinus (pseudo), De divinis officiis, cap. 39, PL 101, 1243C-1244A (Clavis Scriptorum latinorum Medii Aevi Auctores Gallicae, Alcuinus, n° 27) : « Pallium archiepiscoporum super omnia indumenta est, ut lamina in fronte pontificis. Pallium nihil est aliud, nisi discretio inter archiepiscopum et eius suffraganeos. Pallium significat torquem, quem solebant legitime certantes accipere. Hoc etiam erat lamina illa, ut dixi, quam summus pontifex circa tempora ferebat, in qua scriptum erat nomen Dei tetragrammaton, id est, quatuor litterarum, Iod, He, Vau, et Heth. Est autem interpretatio, Iod, principium, He, iste, Vau vita, et Heth passio, id est: Iste est principium passionis vitae. Passi igitur suntmulti ante Christum, sed nemo eorum per suam [1243D] passionem hominibus vitam attulit: Christus vero, cuius sanguis in cruce fusus est pro totius mundi redemptione, humano generi attulit vitam. Secundum alium doctorem : iod principium, He iste, Vau et Heth vita interpretatur: quod ita potest coniungi: Iste est principium et vita Christus. Vocabatur autem hoc nomen sanctum Domini, ut est: Fecerunt laminam, id est, sacraverunt, scripseruntque in ea sanctum Domini (Exod. 39, 29), quod interpretatur [Col.1244A] ineffabile, non quod non fari, sed quod diffiniri, ut est, minime possit ».
au  1Cor. 15, 49.
av  Cf. Col. 3, 9-10.
aw  Apc. 14, 1.
Numérotation du verset Ex. 28,37 
Ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
marg.| marg.| LIGABISQUE  EAM etc. Ligatur lamina, que sanctum Domini continet,  vitta hyacinthina cum  thiara pontificis que spe celestium premiorum quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et artius sacramenta nostre redemptionis, vel imaginem ac similitudinem Conditoris ac Redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De  thiara suo loco dicetur.||
Numérotation du verset Ex. 28,38 
interl.| interl.| auferet docendo, ad penitentiam provocando, et pro penitentibus supplicando||
Aaron iniquitates eorum
interl.| interl.| Tante industrie tantique meriti debet esse sacerdos ut cuncta populi peccata portare possit.||
que obtulerunt16 
interl.| interl.| Domino||
interl.| interl.| pro peccatis scilicet oblata||

16  obtulerunt] obtulerint Weber
et sacrificaverunt17 
interl.| interl.| omnia oblata sancta sunt||

17  sacrificaverunt] sanctificaverint Weber
filii Israel in cunctis muneribus
interl.| interl.| dignis penitentie fructibus||
et donariis suis
marg.| marg.| PORTABITQUE  AARON etc. Beda Venerabilis BEDA.  Portat scilicet sacerdos iniquitates  in muneribus et donariis que obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Israel, cum pro fructibus digne penitentie, id est elemoniis ceterisque operibus iustitie que faciunt penitentes, a reatu scelerum absolvit. Hec quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit, et verbis manifeste docuit. Proch dolor autem, quidam  donaria accipiunt, immo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritalia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, predicare, et Domino supplicare, cuius animus divini nominis memoria semper est preditus, apte subiungitur : « Erit autem lamina semper in fronte eius » etc.||
erit autem lammina
interl.| interl.| AUGUSTINUS : Hec significat fiduciam bone vite quam, qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate, sacerdos habet, solus potest peccata auferre.||
semper in fronte eius
interl.| interl.| ut totus subditus sit divino servitio||
interl.| interl.| memoriam passionis Christi debet omnis christianus habere pre oculis, quanto magis ergo sacerdos et pontifex||
ut placatus sit eis18 
interl.| interl.| subditis, qui doctoris exemplis attendunt et monitis||

18  sit eis] inv. Weber
Dominus.
marg.| marg.| ERIT  AUTEM  LAMINA etc. Beda Venerabilis BEDA. Si  lamina nomine Dei scripta  semper fuerit  in fronte Aaron,  placabitur Dominus filiis Israel; quia cum doctor fideliter se divino servitio, pura mente, subdiderit, subditi exemplis illius et monitis accensi, recte vivere et gratiam interni iudicis promereri festinant.||
Numérotation du verset Ex. 28,39 
stringesque tunicam bysso,
interl.| interl.| Hec est linea stricta, qua induitur sacerdos, cum propositum continentie ita custodit, ut caro non concupiscat adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem.||
marg.|
interl.| interl.| omnes sensus capitis Deo consecrati sint||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Qualiter hec facta sit, Iosephus dicit sic : Super autem gestat pilleum in modum parvuli calamenti aut cassidis, quod extenditur supra summitatem capitis, et in modico verticis medietatem excedit; et tale est ut videatur ex lini {t. 1 : Erfurt, f. 91va ; facsim., p. 184a} [Rusch, f.  91va ] textura confectum, habens vittas que convolute sepius connectuntur, nec facile dilabatur. Dicit etiam huic pilleo superadditum aliud velamen, quod totam capitis superficiem celaret, aptatum profecto ne laborante sacerdote circa sacrificia corruat ; quod tamen cuius esset coloris non ostendit. Hec quidem de minoris sacerdotibus. De pontificis vero thiara sic ait : Pilleum autem similiter operatum habebit pontifex sicut reliqui sacerdotes, aliudque consutum ex hyacintho variato. Circumdatur autem ei et aurea corona, tribus vicibus facta, supra quam surgit in medio fronte, quasi cauliculus quidam aureus, similis herbe, que apud nos achano nuncupatur, quam Greci vossamum dicunt. Et paulo post descripta eius mirabili varietate subdidit : Habet autem florem similem plantagini, et per circumitum tota corona his19  floribus est celata, ab occipitio usque ad utrumque timpus. In fronte hoc non habet, sed lamina est aurea que sacris litteris Dei nomen habet inscriptum. Hec quidem de secundo velamine et coronis pontificum aureis Scriptura tacere videtur. Coronarum vero breviter in sequentibus sic meminitax   : « Fecerunt et tunicas opere textili Aaron et filii eius, et mitras cum coronulis suis ex bisso », sed de qua materia sint non dixit. Cum enim dicatay   : « Et mitras cum coronulis suis ex bisso », poterat intelligi utraque ex bisso facta esse, nisi Iosephus coronas aureas diceret esse, qui stante adhuc templo et legali observantia potuit, cum esset de genere sacerdotali, omnem modum sacerdotalis indumenti, non tamen legendo, sed et videndo cognoscere ; sed sive bissine sive auree sint coronule, constat eas cum mitris factas esse. Nunc dicamus breviter de figura. Mitras cum coronulis habent sacerdotes ex bisso, qui sic visum, auditum, gustum, olfactum, in castimonia custodiunt, ut coronam vite inde accipere sperent. Qui enim sic continentie vel bonis operibus studet, ut premia retributionis negligat, mitram bissinam habet sine corona, quia speciem virtutis quasi coronam hominibus prefert, sed mercedem a Domino non habet. Sive ergo coronule fuerint auree, claritatem perpetue lucis significant. Vel bissine, perhennem corporis immortalitatem. Recte vero sacerdos cum stolis bissinis coronas superadditas portavit, ut in continentia eterna premia meditetur, et in predicatione continentie vel operationis bone gaudia superne beatitudinis promittat; ne sine spe retributionis pondus laboris imponat, iugum Christi suave, et onus leveaz  auditoribus asperum reddat et durum.||
marg.| marg.| ET THIARAM  BISSINAM etc. Beda Venerabilis BEDA.  Thiara, que cydaris et mitra vocatur, caput tegebat et ornabat pontificis, ut admoneretur omnes capitis sensus Deo consecratos habere, ne vel oculi vanitatem viderent, vel aures opprobrium proximi acciperent, vel os abundaret malicia, dolum concinnaret linguaba  , ne cor gravaret crapula et ebrietasbb  , vel olfactus aspersum mirra et aloe et cinnamomo lectum meretricis amplecteretur ; sed oculi viderent equitatem, aures inclinarentur ad verba prudentie, dulcia essent faucibus eius eloquia Dominibc  , donec superesset halitus, ne loqueretur iniquitatembd  , pollutum non tangeretbe  , sed mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus, sanctificationem in timore Dei perficeretbf  .||

ax  Ex. 39, 25-26.
ay  Ex. 39, 26.
az  Cf. Mt. 11, 30.
ba  Cf. Ps. 49, 19.
bb  Cf. Lc. 21, 34.
bc  Cf. Ps. 118, 103.
bd  Cf. Iob. 27, 3-4.
be  Cf. Is. 52, 11.
bf  Cf. 2Cor. 7, 1.
19  his] bis cacogr. Rusch
et balteum opere plumarii.
interl.| interl.| quo tunica hyacinthina, que superhumeralis dicta est, cingebatur||
interl.| interl.| de cuius factura in sequentibus dicitur pleniusbg   : « Cingulum vero fecerunt de bisso retorta » etc||
marg.| marg.| marg.| ET BALTHEUM. Beda Venerabilis BEDA. De factura balthei scriptum estbh   : Cingulum fecerunt de bisso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, opere plumarii. Hoc cingulum, sicut Hieronymus ex Iosepho scribit, in similitudine pellis colubri, que exuitur in senectute, sic in rotundo textum est, ut marsupium longum putes. Textum autem sub tegmine cocci, purpure, hyacinthi, et stamine bissino, ob decorem et pulcritudinem, atque ita pollimita arte distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non textas, sed additas arbitreris. Habebatque latitudinem quattuor digitorum, quo cingulo proprie pontifex utebatur, et eo tunica hyacinthina, simul et superhumerale stringebatur. Nam in sequentibus aperte de coniunctione superhumeralis et rationalis dictum estbi   : Hec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad baltheum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxe fluerent et a se invicem moverentur. Nulli autem dubium quin baltheus et cingulum, cui superhumerale astringebatur, tunicam hyacinthinam, que et superhumeralis vocatur, cingeret. Cuncta enim que huc usque dicta sunt, ad pontificis habitum pertinent. Sequuntur autem filiorum eius balthei et cetera indumenta, cum diciturbj   : « Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas » etc. Dicendum est autem de baltheo pontificis, pontificis, qui de quattuor illis coloribus nobilissimis Deo dignis factus est, quia bene talem haberet pontifex quem singulari virtutum decore semper oportet accingi. Bene vario {t. 1 : Erfurt, f. 91vb ; facsim., p. 184b} [Rusch, f.  91vb ] flore fulgentium colorum incedebat accinctus, quia sicut necesse est ut alius industria continentie precingatur, ne caro repugnans spiritui internam mentis quietem turbet, ita pontifex, domita iam omni concupiscentia corporis et animi, ipsa debet virtutum gloria circumdari, ut iuxta exemplum illius floris qui egressus est de radice Iessebk  , id est Christi, sit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eiusbl  .||

bg  Ex. 39, 28.
bh  Cf. Ex. 39, 28.
bi  Ex. 39, 18-19.
bj  Ex. 28, 40.
bk  Cf. Is. 11, 1.
bl  Cf. Is. 11, 5.
Numérotation du verset Ex. 28,40 
Porro filiis Aaron
interl.| interl.| minoribus sacerdotibus||
tunicas parabis lineas20  et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
marg.| marg.| TUNICAS  PARABIS etc.  Tunicas habent sacerdotes  lineas, cum totum corpus candori castitatis dedicant.  Baltheis tunicas cingunt, cum eandem castimoniam vigilanti mentis custodia circumspiciunt, ne conscientia illius desidiores erga bona opera fiant, ne per iactantiam castimonie, ipsis etiam meritum minuant. Qui enim  tunica talari induitur, si sine cingulo incedit,  tunica defluit, et relicto corpore ventis et frigoribus aditum tribuit, et prepeditis gressibus retardat usum incedendi, vel calcantes se cadere facit : sic et castimonia carnis sepe castimoniam cordis adimit, dum segnius bonis operibus insistunt, quando minus prospiciunt, quia castimonia absque aliis bonis valet, quibus adiunctis gloriam et decorem acquirit. Virginibus stultis non profuit castitas carnis, quibus defuit lumen interne puritatis. Accingantur ergo  tunicis lineis, ut castitatem habeant. Accingantur  baltheis, ne castitas remissa sit, ne vento elationis aditum pandat, ne caritatem refrigescere faciat, ne iactantia presumptionis bona opera impediat, ne prepedito virtutum cursu, ipsa concupiscentie sordibus polluta vilescat, et tandem ad ruinam superbiendo impellat. Accincti vero accipiant  thiaras in capitibus, ut preter vigilantem corporee castitatis custodiam, visus, auditus, gustus, et olfactus digne Deo custodiantur.||

20  parabis lineas] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,41 
vestiesque his omnibus Aaron fratrem {t. 1 : Erfurt, f. 91vb ; facsim., p. 184b} [Rusch, f.  91vb ] tuum et filios eius cum eo
marg.| marg.| VESTIESQUE  HIS etc. Beda Venerabilis BEDA. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii eius; sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur, filii autem ultimis tribus que eis proprie ascripta sunt, cum diciturbm   : « Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas » etc.||

bm  Ex. 28, 40.
et cunctorum consecrabis manus
interl.| interl.| oleo unctionis, ut per gratiam Spiritus consecratio perficiatur, non tamen priora sine eius gratia, sed qui plus conscendit et plus prefertur maiori gratia eget||
interl.| interl.| ut consecrata sint omnia opera sacedotium||
sanctificabisque illos,
interl.| interl.| ut sancti sint qui Domino serviunt vel ministrant||
ut sacerdotio fungantur mihi.
interl.| interl.| aliter, sacerdotes esse non possunt||
Numérotation du verset Ex. 28,42 
Facies et feminalia linea,
interl.| interl.| bracas non pertingentes ad talos||
ut operiant carnem turpitudinis sue a renibus {t. 1 : Erfurt, f. 92ra ; facsim., p. 185a} [Rusch, f.  92ra ] usque ad femora21  .
marg.| marg.| FACIES ET  FEMINALIA etc. Beda Venerabilis BEDA.  Feminalia que ad  operiendam corporis vel  carnis turpitudinem fiunt, illam castimonie portionem, que a copula coniugali cohibet, proprie designant, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium consecrari, id est, si non aut virgo permanserit, aut uxorie coniunctionis federa solverit ; quod nulli necessario imperatum, sed voluntarie Deo offerendum. Undebn   : « Non omnes capiunt verbum istud ». Etbo   : « Qui potest capere, capiat ». Et paulo post his qui uxorem, vel alios cognatos, et impedimenta mundi propter ipsum reliquerint, centuplum in hoc seculo promittit, et in futuro vitam eternambp  . Unde non iubetur Moyses hoc vestimento induere Aaron et filios eius, sicut de prioribus diciturbq   : Vesties in his omnibus Aaron fratrem tuum etc. Sed  facies feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis sue etc. Tu  feminalia pontifici et filiis eius  facies, tu castitatis regulam docebis, tu abstinendum ab uxorio amplexu his qui sacerdotio fruituri sunt intimabis. Nulli tamen violentum huius continentie iugum impones, sed quicumque sacerdotes fieri et altari servire volunt, sponte sua desistant servi esse uxorum. Quod ubi perfecerint, ut suscepto semel continentie proposito ministros se sanctuarii et altaris fore consenserint, aderit lex divina que velut ceterum habitum sacerdotibus congruum imponens, quomodo vivere aut docere debeant abundanter instituat, congaudensque spontanee devotioni, dignum sacerdotio decus sapientie, patientie, mansuetudinis, misericordie, zeli spiritalis, humilitatis, misericordie, timoris Domini, ceterumque huiusmodi ornatum superaddat. Alioquin « iniquitatis rei moriuntur »br  , si scilicet luxuriose viventes, sacerdotalem gradum usurpant. Qui sensus sequentibus verbis affirmatur, cum diciturbs   : Cumque patrem laveris cum filiis suis aqua etc. usque eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Nam neque hic de  feminalibus a Moyse accipiendis quicquam precipitur ; unde constat quod hoc genere vestimenti ipse Aaron et filii eius se prius induerant, et sic ad manum Moysi lavandi, induendi, unguendi et consecrandi intrabant. Ubi notandum quod consecraturus Moyses eos primo lavit aqua, et sic habitum sacerdotis imposuit, quia necesse est ut qui ad officium altaris promovendus est, maioribus solito fluentis lacrimarum vel compunctionis se abluat, ut quo mundior ad gradum accipiendum accesserit, eo perfectius acceptum consummet.||
marg.| marg.| Hec ad Aaron et filios eius pertinent. Sicque fit ut Aaron omnibus octo {t. 1 : Erfurt, f. 92ra ; facsim., p. 185a} [Rusch, f.  92ra ] vestibus induatur feminalibus lineis, tunica linea hyacinthina, superhumerali, rationali, baltheo, thiara, petalo aureo. Filii autem quattuor tantum feminalibus linea stricta, cingulo, et thiara.||

bn  Mt. 19, 11.
bo  Mt. 19, 12.
bp  Cf. Mt. 19, 29.
bq  Ex. 28, 41.
br  Ex. 28, 43.
bs  Ex. 29, 4-9.

21  femora] femina Weber
Numérotation du verset Ex. 28,43 
Et utentur eis
interl.| interl.| spontanei, non coacti||
Aaron et filii eius
interl.| interl.| pontifices, presbyteri||
quando ingredientur tabernaculum testimonii
interl.| interl.| non semper, saltem quando ingredientur tabernaculum||
vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei
interl.| interl.| luxurie||
moriantur.
interl.| interl.| morte anime vel corporis||
Legitimum sempiternum erit
interl.| interl.| quia res significat eternas||
Aaron et semini eius post eum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_28)